Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, Praeambulum

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, Praeambulum

Quoniam expeditum est de corpore primi hominis prout consideratur ut in fieri, sequitur de eodem prout consideratur in esse: Primo ergo investigabitur de conditionibus respicientibus corpus virile; secundo, de conditionibus respicientibus corpus muliebre.

Item, de virili dupliciter: Primo, quoad eius conditiones intrinsecas; secundo, quoad extrinsecas. In prima parte primo agetur de unitate illius corporis; secundo, de veritate; tertio, de dignitate et nobilitate; quarto, de animalitate eius.

PrevBack to TopNext