Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, M. 1, C. 1
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, M. 1, C. 1
UTRUM CONGRUEBAT OMNIA CORPORA HUMANA PROPAGARI EX CORPORE ADAE.
Quod sic, videtur: a. Corpus humanum conformitatem habet ad Spiritum secundum quod convenit et possibile est, cuius signum est quod corpus humanum alterius est figurae quam corpus aliorum animalium. Unde Basilius, Hexaëmeron, IX: "Pecudes omnes terrenae sunt, ob hoc inclinantur ad terram; sed alia est plantatio caelestis, homo, qui quantum habitu figurae, tantum dignitate distat a pecoribus. Illorumdeorsum facies flexaest uterumque prospectat et quod eius libidini iucundum est, hoc sectatur; tuum verocaput ad caelum semper erigitur, oculi tui superna respiciunt". Conformitas autem corporis cum anima signum est conformitatis et unitatis in ordine ad unum et idem bonum et signum indivisionis in beatitudine; conveniens ergo fuit quod sicut conformes erant in esse et in ordine et indivisione ex parte finis, quod convenirent sive conformes essent ex parte principii, ut scilicet sicut omnes spiritus perficientes corpora humana ab uno Spiritu producuntur in esse, sic omnia corpora humana ab uno corpore humano producerentur in esse.
b. Item, in divinis personis est processio prima ab una, consequenter a duabus; sed expedit humanae imperitiae et divinae convenit providentiae quod ad illa, quae in divinis consistunt, per illa, quae in inferioribus reperiuntur, manuducatur; oportuit ergo quod illa emanatio personalis quae est in divinis, in illis quae homini innotescunt, manifestaretur; sed non potuit decentius manifestari quam in productione hominis, quia non in productione angeli in esse, cum unus ex altero non procedat, nec in productione brutorum ita competenter; ergo etc.
c. Item, duplex est principium generationis hominis: activum et materiale; activum autem quoddam est universale ordinatum a divina sapientia, sicut sol; ergo a simili videtur quod a divina sapientia debuit aliquid ordinari, quod esset principium materiale, universale dico; hoc non potuit esse nisi esset primus homo; ergo etc.
Contra: 1. In nulla lege licitum fuit patrem contrahere cum filia, filium, cum matre: cuius ratio est, quia filia est de patre secundum propagationem carnalem et filius de matre; cum ergo prima mulier condita fuit ut esset primo viro "in adiutorium" ad multiplicandum genus humanum, et hoc in contractu matrimoniali, videtur quod non debuit aliquo modo ex carne viri propagari.
2. Item, ut habetur ab Augustino, homo est animal sociale; conveniebat ergo ut huius proprietatis conditio in formatione primi hominis, qui erat causa et principium huiusmodi societatis, esset expressa; sed melius esset expressa si plures essent simul conditi quam si unus tantum solitarius conditus esset, ex quo alii; ergo etc.
3. Praeterea, animantium quaedam sunt solivaga, quaedam in congregatione viventia ; sed animantia, quae solivaga sunt, non propagavit Dominus ex uno corpore, sed multa simul, cuiusmodi sunt milvi, leones etc.; ergo multo fortius huiusmodi plura individua facere debuit. Et est locus a maiori: nam si quod magis videbatur facere debere, non fecit, ut solivaga solitaria, nec quod minus, ut hominem solitarium. Unde Augustinus, X De civitate Dei, cap. 2: "Animantes ceteras alias solitarias et quodam modo solivagas, id estquae solitudinem magis appetant, ut aquilae, milvi, leones, lupi, alias congreges instituit, quae congregatae atque in gregibus malintvivere, ut columbae, sturni, cervi, damulae, utrumque tamen genus non ex singulis propagavit, sed plura simul iussit existere".
4. Praeterea, si conveniens fuit quod omnes homines propagarentur ex uno, videtur quod debebant propagari ex muliere, quae est vas congruum propagationi tali, et non ex viro.
Respondeo quod multae sunt rationes, praeter eas quae tactae sunt, quare conveniebat genus humanum propagari ex uno, non ex pluribus. Quarum una sumpta est a perfectione conditionis rerum, alia a sacramentorum expressione, tertia ab expeditione meritorum, quarta a commendatione divinorum iudiciorum.
Perfectio conditionis sumitur a duobus, scilicet ab ordine in producendo et a sufficientia numerali in multiplicando. Una ergo ratio sumpta est ab ordine propagationis, ut scilicet sicut homo medius est in ordine inter angelos et animalia bruta, sic in modo propagandi ordinem teneret eumdem. Propter hoc conveniens fuit, cum in conditione sive creatione rerum originalium conditi essent angeli ita quod nullus ex alio erat propagandus, bruta vero ita quod omnia erant propaganda ex duobus, quod in genere hominum, quod est medium tenens in ordine, unus esset conditus ex quo alii propagarentur. Unde Augustinus, XII De civitate Dei, cap. 21: "Non est arduum videre multo fuisse melius quod factum est, utex uno homine, quem primum condidit, multiplicaret genus humanum quam si idinchoasset a pluribus. Nam, cum animantes alias solitarias et quodam modo solivagas, id est quae solitudinem appetant, sicuti sunt aquilae, milvi, leones, lupi et quaecumque ita sunt, alias vero congreges instituerit, quae congregatae atque in gregibus malint vivere, ut suntcolumbae, sturni, cervi, damulae et ceterahuiusmodi, utrumque tamen genus non ex singulis propagavit, sed plura simuliussit existere. Hominem vero, cuius naturam quodam modo mediam inter angelos bestiasque condebat, unum ac singulum creavit". — Item, perfectio quantum ad sufficientiam numeralem in multiplicando ostenditur in hoc quod sicut vir processit in esse a sola muliere, scilicet Christus a Beata Virgine, tam viri quam mulieres et duobus, nisi mulier processisset a solo viro, non esset numerus sufficiens in multiplicatione; in hoc ergo quod a primo viro processit mulier sine mulieris adiutorio, fuit sufficientia in multiplicatione. Unde Anselmus, II "Cur Deus homo", cap. 8: "Quatuor modis potest Deus hominem facere, videlicet autde viro et femina, sicut assiduus monstrat usus; aut nec de viro nec de femina, sicut creavit Adam; aut de viro sine femina, sicut fecit Evam; aut de femina sine viro, quod nondum fecit. Ut igitur hunc quoque modum probet suae subiacere potestati et ad hoc ipsum opus dilatum esse, nil convenientius quam ut de femina sine viro assumat illum hominem quem quaerimus".
Item, alia ratio sumitur a sacramentorum expressione, et haec sumitur a duobus. Primum est sacramentum sive significativum spiritualis propagationis a secundo Adam, ut sicut primus Adam fuit principium omnium procedentium in esse carnali per generationem carnalem, ita secundus Adam, scilicet Christus, fuit principium omnium procedentium in esse spirituale per generationem spiritualem. Unde I Cor. 15, 45: "Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem", Glossa: "Totum genus humanum quodam modo sunt illi duo homines, scilicet primus Adam et secundus, quia ex illo sunt nati, ex isto renati, et ideo uterque dicitur pater humani generis". Et ad Rom. 5, 14: "Adam, quiest forma futuri", Glossa: "Sicut iste fuitpater omnium secundum carnem, sic Christus est pater omnium secundum fidem". — Secundum est sacramentum spiritualis unionis, ut scilicet sicut Adam et Eva quasi unum corpus carnale erant, quia mulier formata fuit de viro, sic Christus et Ecclesia quasi unum corpus spirituale sunt, quia Ecciesia de ipso formata est, ad Ephes. 5, 30: "Membra sumus corporis eius et de carne eius et de ossibus, eius" ; ibi Glossa: "In cuius rei signum Adam, qui erat forma futuri, cum de costa sua factam mulierem vidisset, in Gen., dixit: "Hac nunc os deossibus meis et caro de carne mea est"".
Item, tertia ratio Sumitur ab expeditione meritorum, et haec sumitur a duobus. Primum est commendatio unitatis, scilicet duplicis, membrorum ad invicem et membrorum cum capite. De prima Augustinus, XII De civitate Dei, cap. 21: "Hominem unum ac singulum creavit, non utique solum sine humana societate deserendum, sed ut eo modovehementius ei commendaretur ipsius societatisunitas vinculumque concordiae, sinon tantum inter se naturaesimilitudine, verum etiam cognationis affectu homines necterentur, quando nec ipsam quidem feminam copulandam viro, sicut ipsum creareilli placuit, sed ex ipso, ut omne exhomine uno diffundereturgenus humanum". De secunda Augustinus, XXI De civitate Dei, cap. 22: "Ut in exordio generis humani de latere viri dormientis costa detracta femina fieret, Christum et Ecclesiam tali facto iam tunc prophetari oportebat. Sopor quippeille virimors erat Christi, cuius exanimis in cruce pendentis latus lancea perforatum est atque indesanguis et aqua fluxit, quae sacramenta esse novimus, quibus aedificatur Ecclesia. Nam hocetiam verbo Scriptura usa est, ubi non legitur formavit aut finxit, sed aedificavit eam in mulierem. Creatura ergo Dei femina sicut vir, sed ut de viro fieret, unitas commendata est; ut autem illo modo fieret, Christus et Ecclesia figurata est". — Secundum est incitatio caritatis sive amicitiae. Augustinus, De bono coniugali, in principio: "Quoniamunusquisque homo humani generis pars estet sociale quiddam est humana natura magnumque habet etnaturale bonum, vim quoque amicitiae, ob hoc ex uno Deus voluit omnes homines condere, utin sua societate non sola similitudine generis, sed etiam cognationis vinculo tenerentur". Et II Sententiarum, 28 dist.: "Ideo ex uno homine omnes esse voluit Deus, ut dum ab uno cognoscerent se esse, omnes se quasi unumamarent".
Item, quarta ratio sumitur a commendatione divinorum iudiciorum, et hoc a duobus. Primum est humilis sublimatio, id est sublimatio hominis primi, ad excellentiam imaginis Dei; secundum est superbi, id est diaboli, confusio. De iis duobus II Sententiarum, 18 dist., ubi dicitur: "Hic attendendum est quare non creavit simul virum etmulierem sicut angelos, sed prius virum, deinde mulierem de viro. Ideoscilicet ut unum esset generis humani principium, quatenus in hoc et superbia diaboli confunderetur et hominishumilitas Dei sublimaretur similitudine. Diabolus quippe aliud aDeo principium esse cupierat, ideoque, ut eius superbia retunderetur, hoc homo in munere accepit quod diabolus perverse rapere voluit, sed obtinere non potuit: et per hoc imago Dei in homine apparuit, quia sicut Deus omnibus rebus existitprincipium creationis, ita homo omnibus hominibus principium generationis".
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo dicendum quod inter generantes et genitos sive parentes et prolem est ordo prioris ad posterius, inter generantes est ordo paritatis: parentes enim sunt comites generationis. Si ergo altera persona parentum conveniret cum prole sua in opere generationis, sortirentur ordinem paritatis existentes in ordine prioris ad posterius, et ita confunderetur ordo generationis. Propter hoc copula coniugalis non sustinetur neque in lege aliqua sustinebatur inter parentem et prolem. Ratio autem quare non sustinebatur non fuit solummodo quia proles sumpsit originem materialem a parentibus, sed quia pars illa sive portio, ex qua erat originaliter, per coitum descindebatur: ordo enim paritatis qui est inter generantes et prioris ad posterius inter parentes et prolem maxime est ex cooperatione generantium in decisione seminis, qua mediante disponitur semen mineriis convenientibus et debita harmonia ad organizationem et per consequens ad susceptionem informationis animae rationalis ; illud autem corporis Adae, de quo formata fuit Eva, non fuit divisum ab ipso hoc modo; propter quod non est similitudo inter Evam et Adam, quae est inter patrem et filiam.
2. Ad aliud quod obicitur quod melius esset expressum quod homo est animal sociale, si plura individua simul essent condita etc.: dicendum quod, etsi forte citius, non tamen melius, immo minus bene, quia socialitas sive societas animalis semper provenit ex convenientia aliqua naturali, magis autem conveniunt quorum est conformitas sive convenientia in natura propinqua, sicut fuit primorum parentum, quam quorum est convenientia generalis sive in natura remota, cuiusmodi esset inter illos si essent simul conditi de limo. Respondendum ergo ad obiectum per interemptionem.
3. Ad aliud dicendum quod in animantibus duplex concreatus est appetitus, scilicet conservationis individui et multiplicationis speciei. In signum primi quaedam sunt animantia solivaga, cuiusmodi sunt praedaria omnia: melius enim provident sibi solitarie incedendo quam si congregata incederent; propter secundum tempore coitus conveniunt. Unde Basilius, VIII Hexaëmeron: "Quaedam sunt animantes congregales, exceptis praedatricibus, quarumnulla cum aliis praeter coitum sociatur. Aliae sunt communiter viventes, ut columbae, sturni, graculi". Quia ergo in iis animantibus intendebat Dominus specialiter salvationem speciei ad ornandum terram et non individuorum principaliter — non enim "est Deo cura de bobus" — in humana vero specie maxime circa individuum ferebatur intentio Domini: ideo illum fecit Dominus solitarium et illa plura, in signum quod intentio divina erat per se et principaliter circa salutem individuorum in quantum huiusmodi, id est ut in singulis salvaretur divinum esse et perpetuaretur. — Ad illud quod obicitur patet responsio ex dictis, quia quod primus homo conditus fuit solitarius et post factum "adiutorium simile sibi" de ipso, Gen. 2, 18, causa fuit amicitiae tam in primis parentibus quam in posteris, ut ex dictis patet, quia, ut dicit Augustinus, De bono coniugali, "ob hoc ex uno Deus voluit omnes homines condere, ut in sua societate nonsola similitudine generis, sed etiam cognationis vinculo tenerentur".