Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, M. 1, C. 2
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, M. 1, C. 2
UTRUM CONVEIEBAT EX UNO HOMINE TOTUM HUMANUM GENUS PROPOAGARI PROPTER CAUSAM MUTUAE DILECTIONIS.
Deinde quaeritur si conveniebat ex uno homine totum humanum genus propagari propter causam mutuae dilectionis.
Quod sic, videtur a. ex illo verbo II Sententiarum, dist. 18, cap.4 In eodem quoque paradiso etc.: "Ex unohomine voluit Deus omnes esse, ut dum cognoscerent se ab uno esse, omnes sequasi unum amarent". Ratio huius est, quia similitudo est causa amicitiae sive amoris, Eccli. 13, 19: "Omne animal diligit sibi simile, sic et omnis homo proximum sibi" ; conveniens ergo fuit ut Dominus omnes homines ex uno produceret, quos a se invicem amari voluit.
b. Item, causa immediatissima et proxima amoris est conformitas sive identitas naturae, cuius signum est quod ubi est summa identitas naturae, ut in divinis personis, ibi est summus amor. Volens ergo Deus homines a se invicem amari, non sine congruentia et ratione, ut in quadam unitate persisterent et ex hoc se invicem magis diligerent, omnes ex uno in esse produxit.
Contra: 1. Unitas, per quam ex uno corpore prodeunt et educuntur alia, est unitas carnalis; ergo erat radix et causa carnalis amoris; igitur, si ideo voluit Deus omnia corpora hominum ex una propagari carne ut se amarent, videtur quod Deus voluit ut se homines amarent quod non est verum, cum dicatur, Matth. 10, 34-35: "Non veni pacem mittere, sed gladium; veni enim separare hominem adversas patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam".
2. Item, amor carnalis est impedimentum amoris spiritualis; non ergo debebant omnes homines ab uno propagari, ut se maiori affectu carnali ad invicem complecterentur, cum huiusmodi affectu amoris impediatur amor spiritualis.
3. Item, si amor praesentiae Christi corporalis discipulos eius reddidit non idoneos ad gratiam Spiritus Sancti, multo fortius quilibet amor quorumlibet conformium natura vel generis propinquitate; sed amor praesentiae Christi corporalis discipulos reddidit non idoneos; unde Ioan. 16, 7: "Nisi ego abiero, Paraclitus non veniet ad vos" ; Glossa: "Non quod positus in terra non possit dare, sed quianon sunt idonei accipere, nisi eum secundum carnem desistant nosse" ; sed non est divinae providentiae, cuius est omnium saluti providere, aliquid facere unde aliqui reddantur non idonei ad gratiam Spiritus Sancti; hoc autem facit amor hominum, quorumcumque sit; ergo etc.
4. Item, odium propinquorum expedit ad vitae perfectionem; igitur amor impedit. — Prima patet, Luc. 14, 26: "Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et filias et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus". Ecce quod odium propinquorum expedit ad vitae perfectionem; sed nihil debebat fieri a summa bonitate quod istud bonum impediret; non ergo conveniebat ut primus homo aliquo modo factus esset quo illud bonum impediretur; sed si factus esset modo aliquo quo excitaretur ad amorem proximorum, impediretur istud bonum; ergo etc.
Respondeo: Dicendum quod convenienter ordinavit Deus ut omnes homines ex una prodirent origine, ut ex hoc magis excitarentur ad mutuam dilectionem. Quia enim via dilectionis sive amoris graditur in patriam, providit divina providentia humano generi in multis quae, ipsum ad amorem excitando, expediunt in hac via. Unum est identitas originis, aliud est sustentatio eodem cibo spirituali. De quo I Cor. 10, 3, ubi loquitur de patribus nostris, dicit: "Omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt et omnes eumdem potum spiritalem biberunt". Quia, sicut illis datum est manna de caelo, Exod. 16, 14, sic nobis corpus Christi, Ioan. 6, 49-50: "Patres vestri manducaverunt manna in deserto et mortui sunt; hic est panis de caelo descendens, ut si quisex ipso manducaverit, non moriatur". Aliud est cohabitatio in eadem domo, aliud est subiectio uni Domino, aliud est unitas legis, aliud est unitas sacramentalis. De iis Cyprianus: " "Unum corpus, unus spiritus, una spes vocationis vestrae, una fides, unus Dominus, unum Baptisma", et quo modo multi radii sunt etunum lumen, et multi arboris rami etunum robur, unum tenaci radice foecundatum, et quo modode fonte uno rivuli plurimi defluunt et numerositas, licet diffusa videatur ex undantis copiae largitate, unitas tamen servatur in origine". Quod quidem tam verum est de corpore primi hominis quam de ecclesiastica unitate.
[Ad obiecta]: 1-2. Ad argumentum ergo in contrarium dicendum quod triplex est amor: carnalis, naturalis, spiritualis. De carnali dilectione, Isai. 57, 8-9: "Dilatasti cubile tuum et pepegisti cum eis foedus, dilexisti stratum eorum manu aperta et ornasti te regio unguento". De naturali, "II Reg." I, 26: "Sicut mater amat unicum filium suum, ita te diligebam", dicit David de Ionatha. De spirituali, Ioan. 15, 12: "Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos". Unitas autem carnis propagatae ad hoc fuit ut se mutuo diligerent homines, non carnaliter, sed naturaliter, et per naturalem amorem induceretur spiritualis. Non ergo omnis amor carnis carnalis est, sicut nec omnis amor spiritus spiritualis est. Amor autem carnalis, qui est libidinosus sive inordinatae affectio carnalis, est quem Christus venit evacuare. — Ex iis patet responsio ad duo primo obiecta, quia amor carnalis, qui est pure naturalis et nullo modo libidinosus, spiritualem non impedit; spiritualem dico simpliciter et absolute, non ut ponit gradum perfectionis: huiusmodi enim fortasse impedit, ut intra patebit. Non ergo huiusmodi amor impedit amorem spiritualem simpliciter, sed potius ad illum disponit ut quo perficiendus est, nec huic amori contradicitur a Sacra Scriptura. Unde Gregorius, in homilia quadam super illud Ioan. 15, 12: "Hoc est praeceptum meum", dicit: "Sunt nonnulli qui diligunt proximos, sed per affectum cognationis et carnis, quibus in hac dilectione Sacra Eloquia non contradicunt".
3. Ad illud quod obicitur quod amor praesentiae corporalis Christi reddidit discipulos non idoneos ad gratiam Spiritus Sancti etc.: dicendum quod discipuli, quando Dominus promisit eis Spiritum Sanctum, Ioan. 14, 16, habebant Spiritum Sanctum, sed non in illa abundantia gratiae in qua erant habituri. Unde Augustinus, super illud Ioan. 14, 15-16: "Si diligitis me, mandata mea servate et ego rogabo Patrem et alium Paraclitum dabit vobis", dicit: "Iam habebant Spiritum discipuli quem Dominus promittebat, sine quo eum Dominum non dicebant, nec tamen adhuc eum habebant sicut eum Dominus promittebat. Habebant itaqueminus, danduserat eis amplius; habebant occulte, accepturi erant manifeste, quia et hoc admaius donum Spiritus Sancti pertinebat ut eis innotesceret quod habebant". Quia ergo ad hoc quod discipuli essent idonei ad illam abundantiam gratiae Spiritus Sancti, quam erant recepturi, oportuit quod essent elevati quantum ad intellectum et abstracti quantum ad affectum a delectatione corporali sive sensibili et quasi omnino conversi ad primam veritatem et summam bonitatem. Unde oportebat quod esset eis subtracta praesentia Christi corporalis, in qua maxime delectabantur secundum hominem exteriorem, ut illa subtracta quasi omnino elevarentur et converterentur ad ipsam divinitatem in qua delectarentur secundum hominem interiorem. Amor ergo praesentiae corporalis Christi non reddidit eos non idoneos ad gratiam Spiritus Sancti, sed fecit illos minus idoneos ad abundantiam gratiae praedictam.
Si autem obiciatur adhuc quod si amor praesentiae corporalis Christi reddidit eos minus idoneos ad illam abundantiam gratiae, multo fortius amor quicumque, quantumcumque sit conformium in natura vel generis propinquitate, idem faciet; ergo amor naturalis, de quo quaerimus, est boni impedimentum; ergo non conveniebat etc.: dicendum quod sicut timor, qui est introductivus amoris, non stat cum perfecta caritate, I Ioan. ultimo, 18: "Perfecta caritas forasmittit timorem", immo impedit quodam modo perfectionem caritatis, sic quodam modo amor naturalis praeparat et disponit ad amorem gratuitum sive spiritualem. Tamen quandoque accidit quod impedit progressum ad perfectionem amoris spiritualis, scilicet si nimis adhaereat. Unde, sicut decet divinam bonitatem quandoque incutere timorem, ut illo mediante praeparetur timens ad amorem et illo introducatur, sicut vult Augustinus, licet timor non stet cum amore perfecto, immo progressum ad illum impedit, sic convenit divinam bonitatem inter homines amorem mittere naturalem, ut illo mediante disponerentur ad spiritualem, quamvis eo quandoque impediatur progressus ad perfectionem amoris spiritualis. Non est ergo inconveniens Deum in conditione hominum aliquid fecisse unde excitarentur ad amorem naturalem, quamvis eo quandoque tardatur sive impeditur progressus ad statum caritatis perfectae.
4. Ad illud quod ultimo obicitur quod odium propinquorum expedit ad vitae perfectionem etc.: dicendum quod est odium personae, et illud odium non expedit, sed impedit; et est odium vitii sive malitiae, et hoc odium non est contrarium amori naturali, ad quem invitamur ex hoc quod sumus ab uno principio. Unde Gregorius, super illud Luc.: "Quivenit ad me, et non odit" etc., dicit: "Si vim praecepti perpendimus, utrumque agere per discretionem valemus, ut eos, qui nobis carnis cognatione coniuncti sunt etquos proximos novimus, diligamus, et quos adversarios in via Dei patimur, odiendoet fugiendo nesciamus. Quasienim per odium diligitur qui carnaliter sapiens, dum prava nobis ingerit, non auditur".