Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, M. 1, C. 3

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, M. 1, C. 3

UTRUM PROPTER HANC UNITATEM MAGIS SE DEBEANT DILIGERE INDIVIDUA SPECIEI HUMANAE QUAM ALIARUM SPECIERUM.

Deinde quaeritur utrum propter hanc unitatem magis se debeant diligere individua huius speciei homo quam individua aliarum specierum.

Quod sic, videtur a. ex rationibus praetactis. Similitudo enim est causa dilectionis; unde Eccli. 13, 19-20: "Omne animal diligit sibi simile, sicet omnis homo proximum sibi; sic omnis cum ad sibi simile coniungitur et omnis homo similisibi sociabitur". Si ergo inter individua huius speciei homo est maior propinquitas et similitudo quam inter individua alterius, et hoc est ratione convenientiae et similitudinis, de qua hic intendimus, ergo etc.

b. Item, hoc patet per hoc quod in divinis personis, ubi est summa similitudo, est summus amor.

c. Item, istud patet ex supra tactis auctoritatibus.

Contra: 1. Unum dividitur sicut et idem ; erit ergo dividere unum genere, specie et numero ; sed individua huius speciei homo sunt unum genere et specie et non unum numero, similiter individua aliarum specierum; ergo non est maior identitas vel unitas inter individua hominis quam alicuius alterius speciei. Si ergo ratione unitatis aut identitatis est dilectio, non erit maior inter hominis individua propter unitatem iam dictam quam inter individua alterius speciei.

2. Praeterea, maius signum affectionis videmus in individuis quibusdam quorumdam animantium, utpote gallinae et aliorum multorum, quae erga pullos suos plus afficiuntur quam individua speciei rationalis; et sic videtur quod propter unitatem iam dictam non sit maior dilectio inter individua huius speciei homo quam inter individua alterius speciei.

3. Praeterea, supposito quod in una specie angelorum sint multi angeli, non est dubium quin se plus diligant quam individua hominis, et tamen non est unus ab alio.

4. Item, non videtur ratio quare haec individua debeant se maiori affectu diligere quia descenderunt ab aliquo uno, quia hac ratione Adam et Eva et alii homines se magis dilexissent, quia fuerunt de eodem limo.

5. Item: "Omnis creatura vanitati subiecta est", Rom. 8, 20, et hoc est proprium creaturae ratione qua est originaliter ex nihilo, habet autem aliquid veritatis ratione qua est ab eo qui essentialiter est; sed ratio sive causa dilectionis, specialis dico, non est emanatio creaturarum ab eo qui essentialiter est, quia tunc esset ratio aliqua specialis quare debeamus quaecumque vilia et nociva nobis diligere ; multo fortius, ut videtur, non est ratio aliqua specialis quare individua huius speciei homo debeant se diligere ratione emanationis in esse a creatura.

Respondeo quod, sicut primis rationibus ostensum est, magis se debent diligere individua huius speciei homo propter causam praedictam quam individua alterius.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo obiectum in contrarium dicendum quod, etsi individua hominis non sint unum numero sicut nec individua aliarum specierum, tamen amplior est in eis similitudo quam in aliis vel unitas, sicut aquae fontis cum aqua eiusdem, signatis diversis partibus aquae in eodem fonte, similiores sunt quam aqua unius fontis cum aqua alterius, sicut vult Philosophus, in libro Topicorum: hic enim est unitas speciei et ultra hoc identitas originis, ibi vero unitas speciei tantum. Similiter et in individuis humanae speciei ultra rationem unitatis in specie est identitas originis, quae non est in individuis alterius speciei.

2. Ad aliud dicendum quod divina bonitas ita providit quod quando pulli vel catuli animalium, sive quocumque alio nomine nominentur, sibi providere non possunt, extat eis necessaria parentum provisio et inest parentibus appetitus sive affectio naturalis ad providendum eisdem ; et quia illa affectio currit secundum impetum naturae non moderatae regimine rationis, in illa providentia magis affici videntur quam individua hominis. Unde Basilius, Hexaëmeron, VII, ait specialiter de piscibus: "Belluarum pars maxima et delphini et phocae catulos pariunt, quae foetus suos recenter editos, cum ex aliqua causa fuerint territi, denuo sublapsos in uterum protegere et fovere narrantur". Sed quod non sit verum generaliter, patet, cum processu temporis pugnent cum parentibus et coeant.

3. Ad aliud dicendum, sine praeiudicio, quod angelus plus diligit angelum amore naturali et spirituali sive gratuito quam homo hominem. Quod gratuito, non est dubium. Quod naturali, patet: quia, cum homo propter carnis infirmitatem maiore indigeat sustentatione et fulcimento, amor illius magis incurvatur et reflectitur super ipsum quam amor angeli super ipsum, et amor naturalis quo magis recurvatur super ipsum cuius est, eo minus ad aliud se dilatat, sicut est de amore spirituali, secundum quod vult Bernardus, dicens: "Domine, qui tecum aliquid diligit, quodpropter te non diligit, minus te diligit". Quia ergo amor angeli naturalis, eo quod non ita incurvatur sicut hominis, libertate ampliori se extendit ad alium et dilatat — propter quod magis diligit unus alium amore naturali quam unus homo alium — unde, quia divina providentia, attendens amorem naturalem hominis non posse nisi in actum debilem propter carnis infirmitatem, providit homini in multis quae excitant ad amorem proximi, ut quae supra tacta sunt, in auctoritate B. Cypriani. Volunt tamen quidam dicere quod non sunt duo amores, naturalis et spiritualis, cum sint in eodem. Cum enim amor naturalis per se est, sine spirituali potest in actum debilem; superadditur autem gratia amori naturali et fit caritas et fit naturalis spiritualis per additum gratiae, sicut color vehementer illuminatus mediante luce potest in actum suum et non distinguitur actus coloris ab actu lucis in illa operatione ubi concurrunt. Unde dicunt quod in patria non erunt duo amores, naturalis et spiritualis, sed transibit naturalis in spiritualem. Sed amor spiritualis est quo nihil diligitur nisi propter Deum: unde homo diliget Deum maxime in patria, et angelus similiter. Deinde ordine distributo, si homo magis habeat Deum quam angelus, plus diliget homo hominem quam angelum; si angelus plus, plus diliget angelum. Sic est de angelo respectu hominis. Sed, etsi ita sit de amore patriae aliquo modo, sicut dicunt, non credo quod ita sit de amore in via, immo vehementer opinor duos esse amores, scilicet naturalem et gratuitum sive spiritualem.

Si autem obiciatur quod homo convenit magis cum homine quam angelus cum angelo — homo enim convenit cum homine in hoc quod omne genus naturae, scilicet corporalis et spiritualis, repraesentat, non autem sic individua aliarum specierum, sed vel corporale tantum, ut omnia homine interiora, vel spirituale tantum, ut angeli — igitur si unitas et convenientia est causa dilectionis, etc.: dicendum quod hoc verum est aliis existentibus paribus; non autem sunt alia paria in homine et in angelo, quia, ut tactum est, non aequali libertate extendit se affectus angeli in diligendo et hominis. — Praeterea, forte maior est unitas et convenientia angeli ad angelum quam hominis ad hominem, licet in pluribus conveniant homines ad invicem quam angeli, sicut maior est unitas et conformitas universaliter puncti ad punctum quam lineae ad lineam: universaliter dico, quia, licet lineae omnes unitatem quamdam habeant et conformitatem, possunt quasi infinitis modis differre, quod non possunt punctus et punctus. Similiter est in proposito: homo potest differre multis modis ab homine, scilicet ratione commixtionis multiplicis et compositionis illius, quibus non potest differre angelus ab angelo.

4. Ad aliud dicendum quod individua humani generis in duobus conveniunt, in quibus nulla individua alterius speciei conveniunt, scilicet quod sunt ex uno et ab uno; ab autem dicit circumstantiam efficientis, ex vero materiae. Quia materia omnium corporum humanorum fuit in Adam, de singulis hominibus potest dici quod sunt ex uno: et haec est unitas materiae, quae in individuis aliarum specierum non reperitur; non enim creata erat inter rerum originalia una avis ex qua aliae essent propagandae, sed plures, nec unus equus vel bos ex quibus debebant alii descendere. Et quia non quocumque modo processerunt posteriores, scilicet filii et filiae, ab Adam, sed per generationem sunt omnia eorum corpora propagata ex uno corpore, sicut inferius patebit, ideo, cum ipse Adam fuerit principium generationis omnium humanorum corporum sive primus generator, verum est nos fuisse ab uno sicut a principio generante et ex uno sicut ex principio materiali. Non ergo propagatio materialis a primo parente est tantum in individuis generis humani ratio sive causa dilectionis, sed potius formalis, quae est similitudo aliqua occulta vel manifesta relicta in individuis huiusmodi ex virtute et operatione primi generantis. Haec autem plana sunt consideranti. Patet ergo quod non est ratio quare individua huius speciei homo debeant se magis diligere, quia quodam modo fuerunt de eodem limo, de quo non habebant esse nisi materiale remotum, sicut quia fuerunt de eodem parente, a quo sunt, non solummodo secundum esse materiale, sed quodam modo secundum esse formale: formale dico, non ultimum, quod habent ab anima, sed ultimum quantum ad esse corporis, quo aptatur ad animae susceptionem.

5. Ad illud quod postea obicitur dicendum quod in communicando individuis huius speciei homo a propinquis parentibus esse derivatum et propagatum a primis parentibus, non solum communicatur eis illud quod est vanitatis, sed quod est veritatis. Ratione enim vanitatis, cui "subiecta est creatura" ex hoc quod est ex nihilo, statim deficeret nisi a veritate, quam habet ex hoc quod est ab eo qui essentialiter est, fulciretur et sustentaretur in esse. Unde in esse individuorum huius speciei homo duo continentur, scilicet vanitas et veritas, et haec sunt derivata et propagata ad posteros a primo parente mediantibus propinquioribus. Non ergo conveniunt posteri primi parentis solum in participatione vanitatis in quantum sunt ab ipso, sed etiam in participatione veritatis. — Cum ergo dicitur quod emanatio ab eo qui essentialiter est non est causa dilectionis specialis etc.: dicendum quod immo, in quantum illa emanatio est mediante primo parente, a quo omnes sumus materialiter et formaliter eo modo quo dictum est.

PrevBack to TopNext