Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, M. 2, Praeambulum

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, M. 2, Praeambulum

Quaeritur consequenter de veritate corporis Adae. Et quoniam a veritas illius corporis tripliciter variatur - consideratur enim ut creata tantum vel ut creata et propagata vel ut creata, propagata et occasionata - ideo tria sunt hic quaerenda. Quaeritur ergo primo de veritate corporis Adae creata, scilicet si erat vere corpus humanum; secundo, de veritate propagata; tertio, de veritate occasionata.

PrevBack to TopNext