Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, M. 2, C. 1

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, M. 2, C. 1

UTRUM CORPUS ADAE ERAT VERE CORPUS HUMANUM.

Circa primum obieitur sic: a. Anselmus, in libro De conceptu virginali: "Pariter verus esthomo et Adam de non homine et Iesus de sola muliere et Eva de solo viro, sicut est verus homo quilibet viraut mulier de viro et muliere" ; sed non esset verus homo nisi habuisset veritatem corporis humani.

b. Item, veritas causati est a veritate causae; omnia autem corpora humana sunt a corpore primi hominis, ut tactum est ; ergo, cum humana corpora, propagata a corpore illo, sint vera corpora humana, relinquitur quod illud fuit corpus huiusmodi.

c. Item, Anselmus, in libro De veritate: "Magister: Quidquid est, vere est, in quantum esthoc quod in summa veritate est. Discipulus: Absolute potes concludere quiaomne quod est, vere est, quoniamnon est aliud quam quod ibi est". Sed ibi fuit ut producendum in esse secundum veritatem: quod patet ex Sacra Scriptura ; ergo etc.

Contra: 1. Christus, ut probaret se assumpsisse veritatem humanae naturae, assumpsit defectus nostros; ergo, si non fuerunt in illo corpore defectus, non fuit in eo veritas humanae naturae.

2. Item, participatio naturalium proprietatum attestatur veritati rei; sed corporis compositi ex elementis naturalis est proprietas pugna et dissolutio: ut enim dicit Damascenus, "compositioest principium pugnae, pugna dissolutionis" etc.; ergo, si pugna et dissolutio non erant naturales proprietates corporis Adae, ergo non erat verum corpus; ergo nec verum corpus huiusmodi.

3. Item, ad hoc ostendendum inducunt quidam illud: Gen. 2, 7, secundum aliam translationem, dicitur: "Finxit Deus hominem de terra" ; sed veritas et fictio opponuntur; si ergo corpus illud fuit fictum, non fuit corpus verum.

4. Item, ut ex verbis Anselmi, libro De veritate, supra dictis patet quod veritas in creatura non est aliud quam quod est in summa veritate ; sed nihil est in summa veritate nisi quod est immutabile et invariabile. Praeterea, dicitur ibidem: "Veritas est in omnium quaesunt essentia, quia hoc sunt quod in summa veritate sunt". Ex hoc patet, cum corpus illud possibile fuit et perductum ad non esse, corpus hominis non habuit veritatem corporis humani.

5. Item, quod incipit esse quod non erat, desinit esse quod fuit vel quod est; quod autem est tale non habet verum esse, quia veritas, in quantum veritas, semper manet una et eadem, ut vult Augustinus ; sed corpus Adae desiit esse quod erat: primo enim fuit immortale et incorruptibile et postmodum mortale et corruptibile; ergo incepit esse quod non erat et desiit esse quod fuit ; ergo in eo non fuit veritas essendi, et ita ut prius.

6. Item, aut erat corpus illud artificiale aut naturale. Si artificiale, habeo propositum, quia nullum corpus artificiale potest esse verum corpus humanum. Nec naturale, probatio: Quia non fuit productum in esse operatione naturae; natura enim est vis insita rebus simile ex simili procreans ; ergo non fuit in eo veritas huius rationis.

7. Praeterea, haeretici quidam ponebant Christum non esse filium naturalem Virginis, quia non erat ex similibus productus in esse, qui eadem ratione possent ponere corpus Adae non esse corpus humanum naturale.

8. Ad hoc potest esse confirmatio, quia substantia spiritualis, cum format corpus ex aliqua materia, non dicitur formare verum corpus, sicut angelus, cum assumit corpus aliquod, illud non est verum corpus humanum ; ergo a simili videtur in proposito.

[Solutio]: Ad hoc dicendum quod corpus illud verum corpus humanum erat.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo obiectum in contrarium, dicendum quod Christus assumpsit de quatuor statibus hominis: de statu ante peccatum immunitatem peccati, de statu naturae lapsae poenam et defectus, de statu gratiae plenitudinem gratiae, de statu gloriae perfectam contemplationem, ut patet III Sententiarum, dist. 16, cap. ultimo. Christus ergo, assumendo nostros defectus, ostendit se assumpsisse veritatem humanae naturae quantum ad statum naturae lapsae: unde ex hoc non sequitur quod Adam in statu conditionis suae sive innocentiae non habuit verum corpus humanum, eo quod non habuit quasdam proprietates accidentales quas postea habuit, scilicet in statu naturae lapsae.

2. Ad aliud dicendum quod, sicut dicitur in VI Topicorum, si mortale fiat immortale, non est facta differentia secundum substantiam, sed secundum statum, ita dicendum est hic quod, si primo fuit corpus immortale, post vero mortale, non propter hoc variata erat essentia; cum ergo veritas essentiam respiciat, patet quod veritas erat corporis humani in illo corpore. Ad hoc ergo quod obicitur quod pugna et dissolutio sunt proprietates naturales etc.: dicendum quod non sunt proprietates simpliciter, sed habito respectu ad statum humanae naturae lapsae universaliter loquendo. In corpore enim primi hominis, antequam lapsus esset, erat tanta aequalitas virtutum elementarium quod non erat ibi actio abiciens a substantia, sed potius pax et harmonia secundum optimam earum commensurationem, ut dictum est supra. Unde verbum Damasceni intelligitur quantum ad statum naturae lapsae.

3. Ad aliud dicendum quod fingere aequivoce dicitur: uno modo idem est quod componere, secundum quod dicit Gregorius quod "compositores luti figulos vocamus", et sic Dominus, operans in massa lutea, fingere dictus est, et haec fictio veritati non opponitur; alio modo dicitur fingere actus virtutis aestimativae componentis et dividentis ea quae veritatem non habent, et tale fingere non fuit ibi: nam illud opponitur veritati secundum quod dicitur Sap. 14, 16: "Hic error tamquam lexcustoditus est et tyrannorum imperio colebantur figmenta".

4. Ad illud quod consequenter obicitur quod veritas in creatura non est aliud quam quod est in summa veritate, ubi nihil est mutabile et variabile etc., dicendum, sine praeiudicio, quod ratio dicti huius est haec: quia veritas creaturae est secundum artem et exemplar aeternum, quod est ipsa summa veritas. Unde veritas in creatura dicitur esse in veritate aeterna, sicut aliquid dicitur esse in exemplari vel arte secundum quam est. Ratione enim trium quae sunt in creatura, quae sunt unitas, veritas, bonitas, est ipsa vestigium Creatoris, scilicet Trinitatis, repraesentans potentiam Patris per unitatem, sapientiam Filii per veritatem, bonitatem Spiritus Sancti per bonitatem, secundum quae tria ipsa Trinitas cadit in triplex genus causae, scilicet efficientis ratione potentiae, formalis ratione sapientiae sive veritatis vel exemplaritatis, finalis ratione bonitatis. Non ergo dicitur veritas quae est in creatura, esse in veritate summa, quia sit in illa per essentiam, sed quia est in illa sicut effectus in causa formali exemplari sive in arte secundum quam est. — Quod autem dicitur quod ibi nihil est variabile et mutabile etc.: dicendum quod hoc verum est in quantum ibi est. Illa enim ars sive exemplar aeternum nulli subiacet varietati; quae tamen secundum ipsam producuntur in esse, variabilia sunt. Unde Augustinus, De confessionibus: "Apud te, Deus, omnium rerum instabilium stantcausae et omnium rerum mutabilium immutabiles manent origines et omnium irrationabiliumet temporalium sempiternae vivunt rationes".

5. Ad hoc quod consequenter obicitur, dicendum quod, si corpus illud prius fuit incorruptibile et post corruptibile, non propter hoc desiit esse quod prius fuit, sed cuiusmodi primitus fuit. Tamen circa hoc notandum quod quidquid in corporibus humanis immutabile intelligitur, primae conditionis est proprium; quidquid vero mutabile et varium, illud superadditum est et extra naturam substitutum, quantum ad statum conditionis. Unde universaliter in omnibus corporibus humanis una et eadem forma communis intelligitur et semper incommutabiliter stat: variabiles enim differentiae, quae eidem formae accidunt, non contingunt ex ratione primae conditionis. Unde Gregorius Nyssenus, cap. 27 De imagine: "Non per omnia quodest nostrum in fluxu et transmutatione est. Si enim esset, reprehensibile esset universaliter quod nullum statum habet exnatura; sed iuxta subtiliorem rationem eorum quae in nobis sunt, quoddam quidem stat, quoddamvero ex mutabilitate occidit. Mutatur enim secundum augmentationemet diminutionem corpus, veluti vestimenta quaedam secundum consequentes aetates indutum. Stat vero per omnem conversionem intransmutabilis in se ipsa forma insitis sibi semel ex natura signis non desistens, sed in omnibus secundum corpus transmutationibus cum suis notionibus apparet. Subtrahetur per verbum", Domini videlicet, "ipsa, quae ex passione est, mutatio, quae formae superaccidit". Notatur ergo in hac auctoritate triplex status naturae humanae, scilicet naturae conditae per statum immutabilitatis ipsius formae, naturae lapsae per mutabilitatem passionum variarum circa ipsam essentiam, naturae reparatae per subtractionem mutationis, quae accidit circa essentiam vel formam.

6. Ad aliud dicendum quod corpus illud erat naturale. Sed naturale dicitur dupliciter. Uno modo dicitur naturale in quo est veritas quae congruit naturae tali: et secundum hunc modum erat corpus illud naturale, quia in illo erat tota veritas quae congruebat naturae corporis humani. Alio modo dicitur naturale quod actione naturae producitur in esse: et secundum hunc modum non erat naturale; non enim producebatur in esse operatione naturae, sed potius operatione Conditoris naturae. Cum enim sit triplex cursus sive exitus rerum in esse, ut habetur ab Anselmo, De conceptu virginali, scilicet mirabilis, naturalis et voluntarius, naturalia primo modo dicta cursu mirabili exeunt quandoque in esse. Unde originalia rerum principia, et maxime corpus Adae producebatur in esse cursu mirabili ; erat tamen corpus humanum habens quidquid requiritur ad veritatem corporis huiusmodi: unde non sequitur non fuit productum in esse operatione naturae, quae est vis insita etc., ergo non fuit naturale.

7. Ad positionem haereticorum dicendum quod aliquando Deus ex simili simile producit in esse, aliquando ex dissimili, sicut dicit Cassianus, De incarnatione Verbi, contra haereticos praedictos scilicet, qui ponebant Christum non esse Filium naturalem Virginis, dicens sic: "Si ideo natum ex Virgine Deum non putas, quia homoousios parenti debet essenativitas, quo modores dissimiles ex dissimilibus crediturus es substitissenaturis? Ergo apud te nec coturnices subitoventus intulitnec manna deciditnec vinum ex aqua prodiitnec multa millia hominum ex uno cibo pasta suntnec post lutum caeco lumen apparuit". Et ponit aliam instantiam de apibus quae nascuntur ex floribus. Unde in hoc patet quod differt virtus infinita a virtute naturali sive creaturae, quoniam virtus increata operatur et ex similibus et ex dissimilibus, in quibus non est potentia activa; virtus vero creata ex similibus similia aut saltem ex talibus in quibus est potentia quodam modo activa, non solum materialis sive passiva.

8. Ad illud quod adiungitur quod spiritualis substantia non format verum corpus humanum etc.: dicendum quod non est simile, quia illa formatio non est nisi quaedam compactio artificialis ad operationem aliquam exercendam per usum illius corporis nec est ibi proportio numeralis ad animam humanam, quae debet esse inter corpus organicum perfectibile anima rationali, nec inter substantiam angelicam et illud. Sed corpus Adae, quamvis formatum fuerit a Deo de limo, tamen fuit organum verum animae Adae et ipsa forma eiusdem.

PrevBack to TopNext