Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, M. 2, C. 2
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, M. 2, C. 2
DE VERITATE PROPAGATA CORPORIS ADAE.
Sequitur inquirere de veritate propagata. Et quaeritur: Primo, si tota veritas humanae naturae fuit in corpore Adae quoad esse corporale; secundo, de modo propagationis.
ARTICULUS I
Utrum tota veritas humanae naturae fuit in corpore Adae quoad esse corporale.
De primo arguitur quod sic: a. Augustinus, libro XIII De civitate Dei, cap. 14: "Omnes fuimus in illo uno quando fuimus ille unus, qui per peccatum lapsus est" ; sed non fuimus in illo secundum animam; ergo secundum corpus fuimus omnes corporaliter in illo primo corpore.
b. Praeterea, Anselmus, De conceptu virginali, cap. 2: "Quia tota in primis parentibus erat humana natura et extra ipsos nihil erat, de illa tota infirmata et corrupta est" ; sed similiter in principio iuit Eva in Adam; ergo nullum humanae naturae individuum exceptum est, et inde ut prius.
c. Praeterea, idem, in eodem libro, cap. 9: "Poterat Deus deAdam, in quo semen omnium hominum creaverat, aliam facere mulierem, per quam de Adam propositum Dei perficeretur". Praeterea, quod hoc possit esse, patet per Augustinum, De vera religione, dicentem: "De uno semine possunt secundum suam naturam vel segetes segetum vel silvae silvarum vel greges gregum vel populi populorum per saecula propagari, ut nullum folium sit vel nullus pilus per tam numerosamdistensionem, cuius nonratio in illo primo et uno semine fuerit". Ergo, cum ex uno grano seminentur omnia grana et in eo contineatur omnium granorum virtus, videtur similiter quod ex uno corpore propagari possit vel propagatum sit omne corpus humanum seminaliter.
Contra: 1. Si in illo corpore fuit tota humana natura, ergo aut secundum formam aut secundum materiam aut secundum utrumque. Non secundum materiam, quia non erant in illo corpore tot atomi quot ex eo seminata sunt corpora. Neque secundum formam, quia, cum veritas humanae naturae, quae fuit in Adam, sit transfusa ad posteros, formarum autem non est transfusio sine transfusione materiae, videtur quod non fuerit in eo natura humana secundum formam, cum non possit materia ad tot corpora formanda dividi quot sunt ex eo propagata. — Praeterea, cum veritas illa naturae sit transfusa ad posteros, transfusio autem illa per divisionem facta est, forma autem simplex est et indivisibilis, patet quod non fuit in illo humana natura secundum formam.
2. Praeterea, ut habetur in alia Philosophia, semen est ex superfluo ultimae digestionis sive nutrimenti. Dicit enim Aristoteles, in libro De animalibus, quod sperma est superfluitas ultimi cibi; quod autem est tale non est de veritate substantiae generantis; ergo corpora propagata de primo homine non erant de veritate substantiae illius.
3. Praeterea, cum illud quod est hominis debeat in ipso resurgere, si omnium hominum corpora fuerunt in Adam, ergo in ipso resurrectura sunt.
4. Praeterea, pars non est idem per essentiam cum suo toto; ergo, si quod in Adam fuit secundum carnem, propagatum est lege naturae et per decisionem partium a toto, non remansit in ipso Adam tota veritas saltem post decisionem nec insuper eadem est humana natura in nobis et in Adam.
5. Item, omnis divisio alicuius partis, naturaliter unitae cum toto, in re habente sensum fit cum dolore et tristitia; sed decisio spermatis fit per divisionem alicuius ab aliquo in re habente sensum sine dolore; ergo non fit per divisionem alicuius partis unitae naturaliter alii.
6. Item, differenter est in appetitu et potestate rationalis et simpliciter naturalis, quia appetitus et potestas rationalis est ad opposita, naturalis simpliciter ad unum; igitur, cum appetitus naturae sit ad hoc quod uniatur illud quod est pars membri cum suo toto, eius appetitus non erit ad divisionem eiusdem; ergo nunquam appetit aliquid dividi a membro quod est de substantia illius; ergo decisio seminis est per divisionem alicuius quod non est de membro aliquo.
Respondeo: Cum totum tripliciter dicatur in V Primae Philosophiae — uno modo idem est quod perfectum; alio modo secundum quod dicitur totum aliquod unum continens naturaliter partes in eo, quae uniuntur in aliqua forma una substantiali: sic dicitur totum universale, uniens quodam modo contenta in forma una; tertio modo dicitur totum aliquod unum continens plures partes, quae, existentes in tota potentia, uniuntur in eadem quantitate vel secundum naturam vel secundum artificium: et hoc modo dicitur totum in quantitate respondens parti in quantitate — primo modo erat tota natura in Adam, qui perfectus erat homo ex anima et corpore; similiter secundo modo: erat enim in eo tota humana natura, in quantum hoc quod dico humana natura quaedam forma erat dans esse contentis, secundum illud Boethii: "Species est totum esse individuorum" ; quae quidem participata est ab omnibus hominibus et in qua omnes uniti sunt, secundum quod dicit Porphyrius ; "Participatione speciei plures homines unus" ; tertio modo solum in potentia et non in actu per materiam distinctam erat omnium corporum materia in corpore Adae. Tripliciter igitur dicitur tota humana natura fuisse in Adam: et quia natura humana perfecte erat in eo et quia species humana quandoque in illo solo salvata erat, quae postea ab aliis est participata, et etiam quia aliquid in ipso erat quod per propagationem est de constitutione corporum omnium hominum.
Cum ergo quaeritur quo modo tota humana natura fuit in Adam, scilicet secundum materiam aut etc.: dicendum quod secundum materiam, quia materia omnium corporum sive materiale, quod est de constitutione omnium corporum humanorum, erat in corpore Adae. — Et ad maiorem huius notitiam notandum quod in corpore Adae erat quantitas molis cum ratione seminali. Ratione quantitatis illius molis poterat extendi et diffundi secundum extensionem corporis quasi improportionaliter maioris, sicut gutta vini effusa in magno vase aquae, materia illius diffundit se per totum vas illud, immo, ut ponunt noti in Philosophia alia, aliquid parvae quantitatis possibile est ad diffusionem quasi infinitam ratione quantitatis suae materiae, sicut quantum, ratione qua quantum est, divisibile est in infinitum. Ratione ergo quantitatis molis sive materialis corporis Adae partes ipsius decisae in generatione, quantacumque eis facta fuerit additio per susceptionem alimenti, diffundebant se secundum extensionem quantitatis additae. Praeterea, ratio seminalis in illo virtutem habuit activam, qua poterat se multiplicare in materia susceptibili, sicut potest virtus lucis et ignis et consimilia. Quia ergo portio decisa a corpore illo ratione quantitatis materialis poterat se extendere secundum extensionem corporis cuiuscumque quantitatis additae, virtus autem multiplicare se in materiali addito sufficiebat ad omnia corpora generis humani seminanda.
Ad praedictorum evidentiam potest suaderi sic: Constat quod corpus parvum sive humor modicus potest ita commisceri magno, quod nulla est post commixtionem distinctio, ut, quando est commixtio usque ad homogeneum, tali mixtione facta, nihil fit de illo magno corpore quod non fit de parvo eidem commixto. Similiter intelligatur illud mixtum commisceri maiori, et sic procedendo intelligatur quod res parvae quantitatis sic possit commisceri et uniri rei maiori, ut nihil de maxima re fiat quod non possit rationabiliter dici iactum de illo parvo. Sic igitur intelligendo, satis rationabile videri potest etiam secundum operationem naturae omnes homines materialiter fuisse in Adam et de Adam, quamvis modicum ex ipso fuerit decisum.
Et si obiciatur quod res parvae quantitatis non possit adeo extendi: dicendum quod hoc non impedit, cum omne corpus, quantum est de natura quantitatis, sit divisibile in infinitum. Et hoc dicunt physici et approbat Augustinus, II Super Genesim ad litteratam, ita dicens: "Physici autem subtili ratione persuadent nullum essequantumlibet exiguum corpusculum, in quo divisio finiatur, ac per hoc si potest aqua ad tantas guttarum minutias pervenire, ut super istum aerem vaporaliter feratur, qui natura levior est aquis, cur non possit et super illud levius caelum minutioribus guttis et levioribus immanarevaporibus?" Praeterea, quo modo haberet illud verbum Augustini veritatem, quod Christus fuit in Adam secundum corpulentam substantiam, nisi aliquid descendisset de corpore Adae usque ad Christum ? Item, Isai. II, 1: "Egredietur virga de radice Iesse" ; ergo in Christo fuit aliquid "de radice Iesse" ; Rom. 1, 3: "Factus est ex semine David secundum carnem" ; ergo in Christo fuit aliquid de carne David; Hebr. 2, 16: "Semen Abrahae apprehendit".
[Ad obiecta]: 1. Cum ergo obicitur quod non erant in illo corpore tot atomi etc.: dicendum quod, etsi non erant tot atomi existentes in actu et secundum speciem sive secundum formam, erant tamen tot existentes in potentia et secundum materiam, quia materiale, decidendum de corpore illo, ratione quantitatis illius fuit possibile quasi ad infinitam extensionem et divisionem.
2. Ad aliud dicendum quod semen dicitur esse de superfluo nutrimenti, non quia in embrione none sit alia substantia quam de illo superfluo, sed quia pars maior in quantitate est de illo, secundum quod solet quandoque totum a parte maiori denominari. Duae enim circa hoc sunt opiniones: una, quae ponit prolem seminari et propagari de vera substantia patris ; alia, de superfluo nutrimenti. Prima autem habet respectum ad quantitatem virtutis, secunda ad quantitatem molis: aliquid enim in generatione descinditur de vera substantia patris, quod, licet forte minoris sit quantitatis illa parte quae est de superfluo nutrimenti, est tamen maioris virtutis et plus conferens substantiae foetus sive prolis genitae. Propter quod videtur quod medium sit tenendum et ponendum sit prolem de utraque substantia seminari.
3. Ad aliud dicendum quod natura in primo homine erat duplex: una, quae erat simpliciter ipsius ut erat individuum; alia, quae erat illius ut erat principium aliorum. Haec autem natura duplex respondet duplici appetitui —— quorum unus erat respectu salutis in se, alius respectu salutis in alio — et duplici virtuti, scilicet nutritivae, qua intenditur salus sive conservatio rei in se, et generativae, qua intenditur conservatio rei in alio. Unde Eccli. 30, 4: "Mortuus est pater eius, et quasi non est mortuus, similem enimreliquit post se". Unde filius dicitur quia fit ut ille qui genuit. Huic duplici naturae duplex respondet veritas: una quae respicit esse individui absolute ; alia quae respicit esse in quantum est principium aliorum: hoc est una est veritas naturae quae respicit esse Adam in se, alia quae respicit esse illius ut est ad producendum alios in esse. Veritas ergo naturae, quae erat in Adam respectu sui, resurget in ipso Adam, sed quae erat in ipso respectu speciei resurget in alio. Et est simile: dicimus enim Petrum verum hominem, quia participat naturam speciei et quia habet collectionem proprietatum quas in alio impossibile est reperire: ratione primi non distinguitur ab aliis hominibus, sed ratione secundi. Similiter veritas humanae naturae in Adam, prout respicit naturam speciei, non appropriatur Adae, et ideo in ipso non resurget, sed prout consideratur in quantum est proprietas rei naturae, ipsum distinguit et in ipso resurget.
4. Ad aliud dicendum quod, secundum quod totum sumitur primo modo, id est dicitur perfectum, sic post propagationem factam per decisionem portionis carnis Adae remansit in ipso tota veritas humanae naturae; similiter, secundum quod totum sumitur secundo modo. Licet enim species humana, antequam de eo fieret aliqua propagatio, in illo solo salvata esset, post autem in eo et in aliis, nihilominus in eo post propagationem erat perfecte quantum ad suam essentiam sicut et ante: non enim eo quod in pluribus existit, minus perfecte existit in singulis. Quantum autem ad esse quod attenditur in actu continendi et dicendi, non erat tota post sicut et ante, quia, cum ante continebat actu solummodo individuum primi hominis et de eo solo actu dicebatur, post continebat plures et de pluribus dicebatur. Secundum quod totum dicitur tertio modo, sic non remansit in ipso tota veritas humanae naturae uno modo, quia cum veritas humanae naturae in Adam non tantum determinata erat circa esse ipsius Adae prout erat persona ista, sed prout erat principium aliorum — unde respectum habebat ad speciem salvandam per propagationem aliorum de sua substantia — cum uniuscuiusque substantia et virtus sua mensuretur periodo, subtracta aliqua portione substantiae suae in generatione, similiter et virtutis, non habebat substantiam et virtutem in illa totalitate qua prius, scilicet secundum quod erat principium aliorum, licet haberet secundum quod erat hoc individuum vel persona. Sic ergo quantum ad primum modum sumendi totum, tota humana natura fuit in ipso post propagationem factam de eo et ab eo sicut ante; quantum ad secundum uno modo similiter, alio modo non ; similiter quantum ad tertium. — Quod autem infertur quod non erat in nobis eadem natura humana quae in eo: dicendum quod eadem fuit quantum ad veritatem naturae humanae, licet non quantum ad totalitatem sive multiplicitatem veritatis; in nobis enim est veritas humanae naturae quantum ad esse individui, non quantum ad esse principii, generalis scilicet, sicut fuit in eo.
5. Ad aliud quod sequitur, dicendum quod quandoque fit divisio uniti naturaliter et iuxta appetitum naturae, et illa non infert tristitiam, sed delectationem, in quantum huiusmodi; quandoque contra appetitum naturae et per violentiam factam naturae, et illa infert tristitiam.
6. Ad illud quod obicitur quod appetitus naturae est ad unum etc., dicendum quod est considerare naturam in homine dupliciter: vel ut appetitus naturae est salvare se, in quantum potest in hoc individuo, et sic eius appetitus est unire, et in quantum huiusmodi exercet opera nutritivae et augmentativae; vel ut appetitus eius est salvare se in simili specie, cum non potest in eodem, et sic eius appetitus est dividere, et, in quantum huiusmodi, exercet opera generativae.
ARTICULUS II
De modo propagationis humani generis ab Adam.
Quaeritur consequenter de modo propagationis, id est utrum propagatio humani generis ab Adam sit per multiplicationem substantiae decisae ab eodem in generatione, a. sicut ponit Magister, II libro Sententiarum, 30 dist., dicens: "0mne, quod in humanis corporibus naturaliter est descenditque a primo parente lege propagationis et in se auctum et multiplicatum est, nulla exteriori substantia in idemtranseunte, et ipsum in futuro resurget, fomentum quidem habet a cibis, sed non convertuntur cibi in humanam substantiam, quae scilicet per propagationem descendit ab Adam". Ex hoc verbo videtur quod illud solum sit de veritate substantiae posterorum quod propagatum est a primis parentibus.
b. Item, ad idem, Beda super illud Marc. 7, 15: "Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare" etc.: "Quia ad primum tactum liquidior cibus et potus per membra diffunditur, quamvis tenuissimus humor et liquens esca, cum in venis etartubus cocta fuerit et digesta, peroccultos meatus, quos Graeci poros vocant, ad inferiora dilabitur et in secessumvadit". Igitur omnino quod intrat os, exit nec cedit in naturam eius quod alitur.
c. Item, Augustinus, XXII De civitate Dei, cap. 20, quaerit: Si aliquis nutriatur carnibus humanis, in quo debent carnes illae resurgere? Et dicit respondendo: "Reddetur caro illa homini, in quo esse caro illahumana primitus coepit; ab illo quippe altero tamquam mutuo sumpta deputanda est". Ex hoc patet quod non convertitur alimentum in veritatem naturae alendi.
d. Item, Augustinus, in eodem, determinat de parvulis quod resurgent in perfectione corporali. Unde dicit, cap. 14: "Ipsa membra omnia iamsunt latenter in semine, cum etiam natis nonnulla adhuc desint, sicut dentes et si quid eiusmodi. Secundum hanc rationem profecto in resurrectione corporis detrimenta non timemus" etc. Igitur, videtur quod in semine lateant omnia membra quantum ad perfectionem corporalem, et ita nihil de nutrimento est de veritate naturae.
e. Item, in libro De animalibus, habetur quod semen, quod est materia generationis, assimilatur filio egredienti de domo patris sui. Quod sic exponitur: sicut filius egrediens defert secum partem substantiae suae et eam negotiando multiplicat, sic semen partem substantiae prolis augmentandae secum defert et eam multiplicat.
f. Item, Augustinus, XXII De civitate Dei, cap. 14: "In ratione uniuscuiusque materiae indita corporali, iam quodam modo, ut ita dicam, liciatumvidetur esse quod nondum est, immo quod latet, sed accessu temporis erit vel potius apparebit. In hac ergo infansiam brevis aut longus est, qui brevis longusve futurus est". Ex hoc patet quod tota quantitas hominis est in portione illa quae descinditur a parentibus, et quantitas in qua resurget. Unde subiungitur ibidem: "Secundum hanc rationem profectoin resurrectione corporis detrimenta non timemus". Igitur, ut videtur, nihil resurget nisi quod est in semine.
g. Item, eodem libro et eodem cap.: "Creatori rerum, qui creavit cuncta de nihilo, quo modo deesse posset unde adderet quod addendum fore mirus Artifex nosset?" Ex hac auctoritate arguit Augustinus, ibidem, cap. 14, quod, cum tota giganteae magnitudinis moles sit in ratione modica, possibile est resurgere eum qui brevis est cum moritur, in magna mole et sine additamento extrinseco, ut videtur, cum Dominus tantam ibi veritatem in illa ratione creaverit. Ergo a simili in proposito.
Contra: 1. Omnes fuimus in Adam seminaliter, secundum Anselmum. Sed, licet in grano uno sit virtus seminalis ad granum producendum in esse, non tamen illud in esse producit nisi subintrante humiditate extrinseca. Quod sic determinant habentes notitiam huius: dicunt enim quod granum, terrae mandatum, si fuerit nimis calidum, aduritur, si nimis frigidum, mortificatur; si nimis siccum, arescit; si nimis humidum, putrescit. Similiter est, si terra, in qua seminatur, eamdem patitur intemperiem, corrumpitur granum; si vero conveniant in temperie granum et terra, vis humorositate relaxatur; caliditas autem existens in ipso, elementaris dico, inveniens substantiam grani relaxatam agit quod suum est, dissolvit ipsum et dissolvendo humiditatem multiplicat; humiditas autem replet substantiam grani, donec repleto grano fiat ruptura et post iit transsubstantiatio alicuius partis egredientis in radicis essentiam, quae terrae infigitur et mediante ipsa attrahitur nutrimentum, quod transit in substantiam grani. Similiter est de semine quod deiectum est in moneta conceptionis, sicut patet in medicina, ubi determinatur quo modo fit relaxatio humorosae substantiae et attractio nutrimenti et multiplicatio et augmentum per nutrimenti subingressum. Non ergo in propagatione a primo homine est hominum productio et esse completum per multiplicationem eius quod decisum est ab Adam, sed per additionem tactam ex subingressu alimenti.
3. Item, Hugo: "Sane sex sunt opera, quibus omnia, quae fiunt, ad effectum perducuntur. Primum opus est de nihilo aliquid facere. Secundum opus est de aliquo aliquafacere secundum substantiam et quantitatem in maius. Tertium opus est dealiquibus aliquid facere secundum substantiam et quantitatem in minus. Quartum opus est de aliquo aliquafacere, non tamen secundum substantiam et quantitatem in maius. Quintum opus est de aliquibus aliquid facere, non tamen secundum substantiam et quantitatem in minus. Sextum opus est de aliquo nihil facere. Ex iis sex operibus quatuor soli Deo possibilia sunt, duo reliqua tantum creaturae possibilitati conveniunt. De nihilo enim aliquid facere et de aliquo aliquain maius et de aliquibus aliquid in minus sive de aliquo nihil, solus Deus potest. Duo reliqua, id est de aliquo aliqua non in maius, sicut cum totum in partes dividitur, vel de aliquibus aliquid non in minus, quemadmodum cum partes in toto uniuntur, creatura iacere potest". Facere autem de aliquo aliquid secundum quantitatem et substantiam in maius, est opus multiplicationis, sicut habetur ab eodem ; ergo etc.
4. Item, Anselmus: "Triplex est cursus rerum in esse, voluntarius, naturalis etmirabilis". Propagatio ergo hominum a primo homine aut est secundum cursum voluntarium aut etc. Non secundum voluntarium: non enim est generatio vel productio hominis ad statum completum secundum actum voluntatis. Neque secundum mirabilem: non enim sunt opera mirabilia generatio et productio hominis ad esse completum, ex quo fiunt secundum cursum naturae. Neque secundum naturalem, quia actio naturae est finita. Sed si fieret huiusmodi multiplicatio per naturam, natura posset in actionem infinitam, quia non reperiret ubi staret et semper inveniret materiam convenientem suae actioni, quia qua ratione ex illa materia parva successive sive consequenter possent multiplicari quasi homines infiniti per naturam, eadem ratione possent alii tot multiplicari ex eadem, et ita in infinitum.
5. Si autem diceretur, sicut supra tactum est, quod ratione quantitatis materiae divisibilis et extensibilis est in infinitum — contra, habetur a Philosopho: Omnium constantium natura terminus est et ratio magnitudinis et augmenti; sicut ergo est status in rebus naturae et terminus in augmentando, similiter est, ut videtur, in diminuendo; ergo non est possibile huiusmodi. extensionem vel divisionem esse per naturam.
Respondeo: Circa quaestionem propositam diversi diversa sentiunt, quorum propter difficultatem quaestionis expedit manifestatio. Sunt igitur quidam consentientes determinationi Magistri Sententiarum, quidam dicunt contrarium.
Ponunt enim quidam cum Magistro quod "transmisit Adam modicum quid de sua substantia in corpora filiorum quando eos procreavit, id est aliquid modicum de massa substantiae eius divisum est et inde formatum corpus filii, suique multiplicatione sine rei extrinsecae adiectione auctum est". Ad ostendendum autem quod quandoque fit augmentum rei per multiplicationem huiusmodi, dicunt quod materia, quae est in minimo aëre, hoc modo est sufficiens ut ex ea fiat quasi infinitum, non quidem alterius speciei, ut ignis vel terrae, sed etiam eiusdem, ut aëris ; et eadem ratione, cum semen decisum de Adam, habuit in se quatuor elementa, in minimo terrae, quod fuit in semine illo, fuit materia sufficiens quasi ad infinitam terram et in minimo aquae quasi ad infinitam aquam, et similiter de aëre et igne: et ita in illo minimo semine erat materia sufficiens quasi ad infinitos homines, non dico materia nuda, sed materia cum rationibus seminalibus. Materia enim, ut dicunt, quae est sub modico aëre, est possibilis ad tantam extensionem quantae est totus aer, immo quod tantus aer inde posset fieri quantus est totus aer universi. Cum ergo sit triplex natura in nobis, infima, ut terrena, media, ut diaphana, suprema, ut caelestis, potest fieri multiplicatio sic: ex natura enim media, quam habet materia ex aqua et aëre, habet ut rarefiat et sic fiat maior per rarefactionem; ex natura lucis, quam habet materia cum corporibus caelestibus communem, habet ut maxime diffundat se sine sui diminutione, ut patet in lumine candelae, quod per sui multiplicationem crescit et diffundit se in alias candelas sine sui diminutione. Volentes ergo opinionem Magistri sustinere de huiusmodi multiplicatione, dicunt quod ex potentia et sufficientia materiae et ex rationibus seminalibus, quae erant in ipsa materia, secundum quod dicit Augustinus, De vera religione, quod de uno grano sunt segetes segetum vel silvae silvarum etc., ut supra quae quidem habent materiam distendere, quatenus eis inditum est a Creatore, et ex congruentia rarefactionis, quae fit secundum proprietates qualitatum elementorum mediorum, cuiusmodi sunt aer et aqua, et ex proprietate lucis diffundentis se — quae quidem est in corpore humano, sicut natura, qualitates contrarias elementorum concilians, cuius nunc actus occulti sunt — erat potentia in illa materia diffundendi et multiplicandi se sine quanti extrinseci additione, sicut dicit Magister in Sententiis. Et ponunt exemplum in puncto, qui est conterminalis infinitarum linearum, a quo si auferatur una linea, habet eumdem punctum separata pro termino quem prius habebat, nec est ille punctus nunc auctus, licet obtineat duo loca punctalia et prius nonnisi unicum, sed est multiplicatus. Similiter in proposito: sicut enim non est hic novi puncti creatio, sed prioris multiplicatio, sic non est hic novae materiae creatio, sed prioris multiplicatio.
Huic autem opinioni assentientes ulterius explanando dicere possunt quod, cum in homine sit caro secundum speciem, caro secundum materiam et similiter de aliis partibus — quia in singulis et similium partium et dissimilium est quaedam pars secundum speciem, quaedam secundum materiam — quantum ad illud quod in homine dicitur esse secundum speciem, est descensus secundum propagationem a primo homine; quantum ad illud quod in homine est secundum materiam, est ab alimento. Quantum igitur ad illud quod est in homine secundum speciem, est augmentatio per multiplicationem; quantum ad aliud, per receptionem alimenti. Et potest dici quod in homine est natura habens potentiam multiplicandi se a natura elementari et virtute lucis coexistentis in tali harmonia. Et videtur posse persuaderi ad hoc per hoc quod si minimum ignis convertatur in aquam vel aerem vel terram, materia, quae fuit prius sub specie ignis, iam est sub specie alterius elementi: quod esse non potest nisi iuxta congruentiam formae fiat multiplicatio materiae. — Praeterea, materia, secundum se considerata, est in termino simplicitatis; quod sic est, non potest augmentari per rarefactionem nec augeri per appositionem; igitur nulla est eius augmentatio nisi per multiplicationem. — Praeterea, ubicumque est forma, cuius esse determinatur circa materiam quantam, materia divisionem habet et extensionem. Hoc etiam patet: quia, si consideretur materia sine omni forma, considerabitur ut sine omni extensione et dimensione; prout consideratur cum forma, consideratur ut in maiore vel minore a quantitate iuxta exigentiam formae; natura autem ignis ad salutem suae speciei minus requirit de materia quam natura aëris, et natura aëris quam aquae, et aquae quam terrae. In animabus autem et angelis, secundum Damascenum et alios, est ponere materiam, quae quidem materia nullius est dimensionis, quia extensio materiae, qua locum occupat, non est a se, sed a sua forma eam extendente, et ideo, si tota materia universi posset esse sine forma extendente eam, ut est forma in spiritibus, non occuparet locum nisi punctalem, ut spiritus. Unde videtur dicendum quod materia multiplicabilis est naturaliter iuxta congruentiam formae cuius est materia, et potestatem huius multiplicationis dicimus esse in natura elementari et virtute lucis. Cum autem augmentatio per additionem et rarefactionem data est infimae naturae corporali et nobilissimae naturae, quare non data est virtus augmentandi per multiplicationem?
Dicimus ergo, secundum hanc opinionem, quod in semine deciso a parentibus ad procreationem prolis est duplex natura: quaedam est ad illud quod requitur ad partes secundum materiam, et illa habet virtutem augmentativam per susceptionem nutrimenti; quaedam ad illud quod requiritur ad partes secundum speciem, et illa habet virtutem augmentativam per multiplicationem. Quantum igitur ad illud quod in nobis est partium secundum speciem, descendimus a primo homine per multiplicationem ipsius naturae ; quantum ad illud quod est in nobis secundum materiam, nequaquam.
Si obiciatur quod semen est ex superfluo cibi ultimi secundum Philosophum - responderi potest, sicut supra tactum est. Vel potest dici quod hoc intelligitur quantum ad illud de quo sunt partes secundum materiam, non de quo sunt secundum speciem.
[Ad obiecta]:1. Ad illud quod primo obicitur in contrarium, dici potest quod revera sicut ad propagationem grani ex grano requiritur subintratio humoris, ut tactum est, similiter in propagatione generis humani ex primo homine requiritur subintratio alimenti ut fiat multiplicatio et augmentum partium secundum materiam per nutrimenti subingressum et fomentum partium secundum speciem. Unde propter duo necessaria est attractio alimenti, scilicet ut sit materia partium secundum materiam et fomentum partium secundum speciem, quae multiplicantur et augmentantur ex portione substantiae generantis decisae in generatione.
2. Ad aliud quod sequitur, scilicet quod opus multiplicationis est a solo Deo: dicendum quod hoc intelligitur ubi res multiplicabilis nulla substantia coniuncta vel communicata aliquo modo multiplicatur, ut erat in multiplicatione panum, Marc. 6, 34-44; similiter in formatione Evae de costa Adae. Unde multiplicatio lucis, quae est substantia, secundum Augustinum, nulla ei coniuncta substantia, non posset esse nisi a solo Deo, ut si vacuum esset circa corpus solare, credo quod lux solis non posset multiplicare se per naturam nec posset fieri nisi a prima potentia; potest autem lux multiplicare se, coniuncta illi substantia apta ad susceptionem huius multiplicationis. Similiter potest dici in proposito: nisi illi parti, quae est de vera substantia patris, esset aliqua substantia coniuncta, scilicet substantia alimenti ministrantis fomentum eidem, non multiplicaretur nec posset multiplicari nisi a solo Deo. Sic videtur posse dici de multiplicabilibus habentibus esse completum per aliquam formam determinatam. De re autem completa, ut quae caret forma complente, ut de prima materia in ratione qua prima, potest dici quod illa est multiplicabilis iuxta quod requirit forma perficiens eamdem. Et hoc videtur probabiliter posse dici quod sicut dispositione ordinatissima summae sapientiae a prima potentia est creaturis, praeditis virtute activa, data potestas multiplicandi se sive formas proprias in earum susceptibilibus, ut patet de quibusdam elementis, similiter existenti in gradu extremo possibilitatis debeat dari possibilitas apta ad sui ipsius multiplicationem a forma completiva illius sine natura alia. Et hoc videtur congruere perfecto et ordinatissimo Artifici omnia ordine congruentissimo producenti in esse, ne a tanto Artifice sit aliquid productum in esse ut forma naturali perficiatur, quod nullo modo natura perfici possit: quod esset, si materia, naturali forma perficienda, quae, in quantum est materia, omnino simplex et ita nulli formae naturali apta, in quantum huiusmodi, per naturam aliquam inferiorem multiplicari non posset ita ut aptaretur ad formae convenientis susceptionem. Nec videtur dissonum rationi quod carni primi parentis, quae condita fuit ut esset principium omnium sui generis et ita divinae gereret imaginis rationem, quae etiam in aliqua sui parte erat deificabilis, scilicet per gratiam unionis cum Dei virtute necnon et in multis partibus per glorificationem, data esset aliqua praerogativa naturae quantum ad potestatem multiplicationis sui, cum hoc datum sit quibusdam creaturis incomparabiliter minoris dignitatis quantum ad formas earumdem. Unde ponentes materiam simpliciter posse in se naturaliter multiplicari, similiter et illud quod erat decisum a primo parente, non videntur a ratione sive a probabilitate deviare. Non hoc autem sic se habere assero, sed quadam congruentia coniciendo, ne videar dicto a tantis doctoribus obviare, ex quo non invenio ab aliquo doctorum sanctorum dici contrarium.
Si obiciatur contra hoc per verbum Augustini, Super Genesim ad litteram, X, in fine, quod videtur asserere quod nullum corpus augetur per multiplicationem, opponens contra Tertullianum, qui ponebat animam esse corpus et commetiri se corpori maiori et minori sine aliqua sibi facta additione, et hoc explanat ponens exemplum de massa metalli, quae aliquando dilatatur per tunsionem sine aliqua additione sibi facta — contra istum dicit Augustinus: "Quid absurdius quam putare massam cuiuspiam metalli ex aliqua parte crescere posse, dum tunditur, nisi decrescat ex altera, vel augeri latitudine, nisi crassitudine minuatur, aut ullum esse corpus, manente naturae suae quantitate, quod undique crescat, nisi rarescat?" Ex ultimo verbo hic posito videtur quod absurdum sit ponere corpus aliquod, manente sua quantitate, crescere, nisi rarescat; ex quo videtur quod nunquam crescit aliquod corpus per sui multiplicationem. — Ad quod dici potest quod Augustinus loquitur secundum modum communem quo res crescunt sive efficiuntur maiores. Rei enim manentis in sua quantitate, id est cui nulla fit additio, non est alius modus crescendi secundum cursum communem quam per rarefactionem. Vel potest fieri vis in hoc quod dicit "manente sua quantitate", ut sit sensus: corpus manens in sua quantitate, ita quod non sit augmentata per additionem quanti neque per multiplicationem, non crescit nisi per rarefactionem, quia istis tribus modis, ut videtur, est corporum augmentatio, scilicet aut per additionem quanti aut per multiplicationem aut per rarefactionem.
3. Ad hoc quod sequitur potest dici quod opinio Hugonis fuit quod haec multiplicatio a solo Deo fuit et inter opera mirabilia computanda. Unde dicit quod "quando simplex materia sive atomus simplex factus est, de nihilo aliquid factum est; quando vero idipsum simplex corpus in semetipso multiplicatur et in plura excrescit, fit aliquid de aliquo in maius, quod, licet mirabile videatur, maius tamen est de nihilo aliquid facere quam de aliquo plus facere. Hoc modo operandi de substantia costae, in se divina virtute absque extrinseco additamento multiplicata, corpus mulieris factum est". Et post quibusdam interpositis subiungitur: "Non itaque costae illiextrinsecus aliquid additum est, sed ipsa ex semetipsa, divina virtute operante, multiplicata est, quemadmodum postea naturam humanam a primis parentibus in subsequentem generationem seminatam a modico iam in tantum multiplicatam cernimus, ut multa hominum millia ex ea iam excrevisse videamus. Et hoc totum ad secundum opus pertinet, quando de aliquo fiunt aliqua in maius".
In hoc ergo consentiunt illi, quorum praetacta est opinio, et Hugo cum Magistro Sententiarum, quod illud quod seminatum est a primis parentibus ad sequentem generationem non crescit neque crevit additione extrinseca, sed sui in se multiplicatione. Sed differunt in positione modi, quia Hugo ponit quod illa multiplicatio est opus mirabile et sola virtute divina; alii ponunt quod est a natura et virtute data naturae. Et forte possent hae opiniones, quae diversae videntur, concordari, si verba Hugonis retorquerentur ad conditionem originalem corporis primi hominis, in qua praeter legem communem aliis corporibus inditam, potestas multiplicativa sui, quae est potestas mirabilis, fuit data eidem, ut ex congruentia praedicta potest supponi.
4. Ad id quod postea obicitur, dicendum quod huiusmodi propagatio est secundum cursum naturalem. — Ad id quod obicitur quod operatio naturae finita est: dicendum quod verum est; unde et multiplicatio generis humani et propagatio finita est. Nec videtur inconveniens aliquod sequi, posito quod actio esset infinita, concurrentibus causis superioribus et inferioribus in actione illius, sed quia operatio naturae, et maxime in propagatione humani generis, est propter finem specialem, scilicet multiplicationem electorum quantum ad quemdam numerum praeordinatum in divina sapientia, illo numero adimpleto, iuxta nutum primae causae, cessabit efficacia actionis causarum illarum. Sicut enim scribitur in libro Fontis vitae, causa, propter quam omnia facta sunt, est voluntas adinveniens omnia, quia motus, per quem fiunt omnia, alligatus est voluntati Primi; sed voluntas agit secundum beneplacitum volentis; ergo omnis creatura pro voluntate Creatoris deficiet, non habens in ratione sua causam permanendi.
5. Ad aliud quod sequitur, dicendum quod sicut omnium constantium natura terminus est magnitudinis et augmenti, ita omnium constantium natura terminus est diminutionis et detrimenti, univoce loquendo, quia sicut est terminus in actu magnitudinis habentis formam et speciem, ita est terminus in actu detrimenti et diminutionis habentis formam et speciem: forma enim hominis non salvaretur in corpore cuiusque magnitudinis neque forma ignis. Unde res naturalis quanta, existens in quacumque differentia, non est apta ad susceptionem cuiusque formae, sed quantitas materiae limitata est secundum exigentiam formae, et hoc est quod dicit Philosophus: Omnium constantium etc. Si vero consideretur res quanta ut est quanta, non terminata sub finita forma aliqua, non est determinatus status eius sive limitatus neque a parte magnitudinis et augmenti neque a parte diminutionis et detrimenti.
Alii sunt opinionis contrariae, ponentes illud modicum, quod decisum erat a primo parente, augmentari exteriori substantia in id transeunte, non autem fuisse auctum in se et multiplicatum. Qui possunt sic respondere ad obiecta pro Magistro.
a. Ad primum ergo pro illa parte dici potest quod alimentum non totaliter emittitur per secessum. Ut enim habetur ab Augustino, De vera religione: Aliquid de cibo sive de alimento "foeculentissimum redditur terrae ad aliquas formas assumendas", et foeculentissimum illud vocat stercora; "aliquid per totum corpus exhalat", scilicet per fumositates et sudores; "aliquid totius animalis latentes numeros accipit et inchoatur in prolem" — et vocat "latentes numeros" rationes et distinctiones quae necessariae sunt ad hoc quod corpus perfectibile anima rationali sit in convenienti harmonia et organizatione, quae requiritur ad animae susceptionem — aliquid mutatur in carnem. Sic ergo, secundum Augustinum, alimentum in quatuor dividitur, quorum unum inchoatur sive transit in prolem. Quod ergo dicit Dominus: "Omne quod in os intrat" etc., non intelligit universaliter, sed sub hoc sensu: de omnibus cibis aliquid in secessum vadit, utpote de cibis corporalibus pars foeculentissima. Unde dicit Guitmundus, II libro De corpore Domini contra Berengarium: "De cibis nostris corruptibilibus physici et medici docent, dicentes partem ciborum et potuum eam quae corpulentior et corruptior est per secessum egeri; partem autem subtilitate utiliorem vi naturae per diversas corporis partes distrahi et in carnis naturam etsanguinis versum iri; partem vero aliam, subtilem quidem, sed minus utilem, per partes corporis similiter transfusam, per poros evaporari; partem vero residuam, nequetantisper subtilem neque adeo, ut post est, corpulentam, per fluxum narium aut per sputa vel quolibet simili modo iactari. Quae si ita sunt, immo quia ita sunt, non igitur cibus omnis, qui "in ventrem vadit, in secessum emittitur", sed id tantum dixit et in secessum emittitur, de parte videlicet cibi notissima loquens".
c. Ad aliud dicendum quod, cum in homine dividatur substantia corpulenta, quia quaedam pars illius est de veritate humanae naturae, quaedam nequaquam, quantum ad illud quod fuit de veritate naturae illius, quia hoc fuit illi proprium — et dico de veritate illius quantum ad veritatem quae requiritur ad hoc quod salvaretur in esse proprio, non in suo simili — si quis educatus esset carnibus humanis huiusmodi, illae essent reddendae illi in quo prius fuerunt, tamquam mutuo sumptae ab illo.
Ex hac ratione patet quod in homine est veritas naturae duplex, scilicet illa quae requiritur ad hoc quod persona salvetur in proprio esse et quod salvetur in simili in specie. Quaeritur ergo, posito quod illud veritatis quo appetit generans salvari in sibi simili, non descinderetur per coitum, utrum resurgeret in illo. Si non, ergo aliquid de veritate primi hominis non resurget, posito quod propagatio facta est per multiplicationem partis decisae ab illo. Si autem resurget in illo, ergo videtur quod illud, quod proprie est ad hoc quod sit de veritate unius personae, in casu resurgere possit in alia; ergo, cum nihil resurget in aliquo quod non sit proprie de veritate illius, nulla est praetacta distinctio.
Ad hoc potest dici quod non resurget in illo neque in alio. — Quod patet sic: Ratio resurrectionis corporum est ordinatio eorumdem ad animam rationalem, et non ordinatio cuiuslibet corporis ad quamlibet animam, sed corporis ad animam sibi quadam individua coniunctione sociatam, ex qua sortitur esse perpetuum, quale est corpus cuius veritas est fundamentum fabricae corporis humani, et qua fulciuntur quae non habent esse fixum in corpore illo, sed fluunt et refluunt, cuiusmodi est caro secundum materiam et illa pars substantiae quae est ad alium producendum in esse per generationem. Quia ergo veritas naturae carnis sive substantiae quae est ut sit principium alterius, non habet esse fixum in corpore, cuius aliquo modo est pars, nec est animae individua coniunctione sociata, ex coniunctione cum illa anima, quae est perfectio corporis huius, non sortitur esse perpetuum nec rationem resurgendi. Si ergo non fiat per generationem. apta ad susceptionem alterius animae nec ex ordinatione ad illam sortiatur esse perpetuum, non resurget. Nec est inconveniens aliquam partem corporis Adae, ut illam quae erat ad corpus producendum in esse, non resurgere. Et hoc etiam patere potest per hoc quod semen decisum sufficiens ad prolem producendam, si fiat in coitu cum sterili, ex eo quod nunquam perficitur anima rationali, non resurget.
d. Ad aliud dicendum quod non est intentio Augustini quod parvuli mortui debeant resurgere in perfectione corporali, quia fuerunt in semine deciso ab Adam secundum totalitatem molis corporalis actu vel potentia — potentia dico, propter opinionem Magistri, ex qua sequitur quod in illo fuerunt potentia — sed quia fuerunt in illo secundum seminalem rationem, secundum quam sive cuius determinationem supplebit Dominus quod deficit ex parte molis. Unde dicitur, XXII libro De civitate Dei, 14 cap.: "Secundum hanc rationem profecto in resurrectione corporis detrimenta non timemus, scilicet quia Dominus supplebit quod deficit ex parte molis". Unde subiungitur eodem cap.: "Creatori rerum, qui creavit cuncta de nihilo" etc., ut supra.
e. Ad aliud quod sequitur, dicendum quod praedictam expositionem ponunt tenentes opinionem Magistri. Tenentes autem contrariam aliter exponunt, scilicet sic: materia generationis assimilatur filio egredienti de domo patris, quia sicut filius egrediens de domo patris defert secum partem substantiae patris et illam accrescere facit acquirendo et addendo illi aliam, scilicet acquisitum, sic semen partem substantiae prolis secum defert quae augetur alimento converso in illud sive addito illi.
f. Ad aliud quod sequitur, patet responsio ex dictis. Intelligit enim Augustinus de latentia in ratione seminali, secundum quam limitata est quantitas et determinata ipsius prolis, iuxta illud Philosophi: Omnium constantium natura etc.
g. Ad ultimum dicendum quod verbum Augustini est magis ad oppositum quam ad propositum. Dicit enim: "Creatori rerum quo modo deesse posset unde adderet quod addendum?" etc. Ex quo liquet quod necessaria erit ibi additio. Unde quod ibidem tangit Augustinus quod moles giganteae magnitudinis est in ratione modica, non dicitur quia in particula decisa a parentibus sit illa magna moles potentia perducenda ad actum per sui multiplicationem, sed quia ratio seminalis cum illa particula est determinata ad magnitudinem tantam.