Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, M. 2, C. 3
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, M. 2, C. 3
DE VERITATE OCCASIONATA CORPORIS ADAE.
Deinde quaeritur de veritate occasionata. Et quoniam veritas corporis potest occasionari dupliciter: vel per operationem erroris, ut in peccatis et monstris, vel per debilitatem caloris, prout dicitur, in libro De animalibus, quod mulier est mas occasionatus, de hoc secundo nihil ad propositum. De primo ergo agendum est et ponatur quaestio, quam quaerit Augustinus, De civitate Dei, libro XVI, 8 cap., "utrum ex corpore primi hominis propagata sint monstruosa genera hominum, quae gentium narrat historia". Et enumerantur ab Augustino, ibidem, dicente: "Perhibentur quidam unum habere oculum in fronte media; quibusdam plantas versas esse post crura; quibusdam utriusque sexus esse naturam et dextram mammam virilem, sinistram muliebrem, vicibusqueinter se coeundo et gignere et parere; aliis ora non esse eosque per nares tantummodo halitu vivere; alios statura esse cubitales, quos Pygmaeos a cubito Graeci vocant" ; et alia monstrorum genera enumerantur ibidem.
Ostenditur autem quod huiusmodi monstra sunt propagata de corpore primi hominis: a. Dicit enim Augustinus, ibidem: "Quisquis uspiam nascitur homo, id est animal rationale, quodlibetnostris inusitatum sensibus gerat" corpus seu "corporis formam seu coloremsive motum sive sonum sive qualibet vi, qualibet parte, qualibet qualitate naturam, ex illo protoplasto originem ducere nullus fidelium dubitaverit".
b. Praeterea, monstruosi partus apud nos in genere hominum deputantur; ergo et monstruosae gentes inter homines. Quod vult Augustinus, in eodem cap., dicens: "Qualis redditur ratio de monstruosis apud nos partubus, talis de monstruosis quibusdam gentibus reddi potest". Sed constat quod omnes homines ab uno; et inde ut prius.
c. Praeterea, grammaticus aliquando, scribit recte, aliquando non recte et medicus recte et non recte dat potionem; sed, sive sic sive sic scribat, nihilominus ad grammaticam pertinet; ergo a simili, sive recte sive non recte propagatum sit aliquid ab humana natura, nihilominus ad naturam humanam pertinet.
Contra: 1. Maior est similitudo, ut videtur, inter simias et homines quam inter multa genera monstrorum quae ponuntur in genere hominum, sicut recitat Augustinus, in XVI De civitate Dei, 8 cap., ponens "quosdam sine cervice oculos habere in humeris", et cynocephalos inter homines monstruosos, et dicuntur cynocephali "quorum canina capita atque ipse latratus magis bestias quam homines confitetur".
2. Item, quod magis naturam bestiae quam hominis confitetur, non distinguitur a bestiis specifica differentia; quod autem tale est, non pertinet ad propagationem tactam ex Adam; tales autem sunt cynocephali; ergo etc.
3. Item, natura est vis insita rebus ex simili simile producens ; ergo corpora, quae per naturam propagationis de corpore primi hominis producuntur, sunt illi corpori similia; talia autem non sunt corpora monstruosa, sicut illa quae utriusque sexus naturam et membra participant et sicut existentes sine cervice et habentes oculos in humeris et sicut sunt cynocephali et alia huiusmodi; ergo etc.
4. Item, anima est actus sive entelechia corporis physici organici potentia vitam habentis ; corpus ergo huiusmodi est proprie susceptibile animae et perfectibile ab eadem et secundum diversitatem generum animarum diversorum generum et diversarum dispositionum sunt corpora perfectibilia ab eisdem; ergo nullum corpus, habens organa aliqua similia in specie vel eadem organis animalis irrationalis, est corpus perfectibile anima rationali; sed omne corpus humanum, secundum legem propagationis descendens a primo homine, est perfectibile anima rationali; ergo nullum corpus, habens organum simile organo animalis irrationalis, descendit a primo homine.
5. Item, nulla ratione dicendum esset corpus canis naturale, quod secundum propagationem naturalem et consuetam capite careret canino vel quod haberet caput alterius animalis, ut bovis vel ovis vel simiae; eadem ratione non dicendum est corpus humanum vel quod secundum consuetam et naturalem propagationem caret capite vel quod habet caput alicuius animalis irrationalis.
6. Item, cum virtus et veritas corporis humani principaliter attendatur penes organa sive membra principalia, quorum unum est cerebrum, videtur quod nullo modo dicendum est esse corpus humanum quod caret capite; et si hoc, cum lege propagationis descendant omnia corpora humana a primo homine, nullum tale descendit ab ipso. Sunt enim quatuor membra principalia, scilicet cerebrum, cor, hepar et testiculi. Cerebrum, cor, hepar dicuntur principalia, quia conservant rem speciei; testiculi, quia conservant speciem rei; quod autem caret capite, caret cerebro.
7. Occasione autem dictorum quaeritur per quam viam monstra procedere possunt in natura humana, cum dicat B. Augustinus, in multis locis, "nihil esse inordinatum in universo".
Respondeo quod, sicut dicit Augustinus, "quisquis uspiam nascitur homo, id est animal rationale etmortale" etc., ut supra. Et in eodem Augustinus ait: "Illa, quae talia de quibusdam gentibusscripta sunt, nulla sunt; aut si sunt, homines non sunt; aut si homines sunt, ex Adam sunt". Et narrat ibidem Augustinus, ad manifestationem huius, quod in tempore illo erat "duplexhomo natus in superioribus membris et ininferioribus simplex. Nam duo erant capita, duo pectora, quatuor manus, venter autem unus et pedes duo sicut uni homini". Narrat etiam de quodam homine, qui "quasi lunatashabebat plantas, et in eis binos tantummodo digitos et manus similes". Et post dicit: "Sicut haec ex illo uno negarinon possunt originem ducere, ita quaecumque gentes in diversitatibus corporum ab usitato naturae cursu, quem plures et prope omnes tenent, velut exorbitasse traduntur, si definitione illa includuntur ut rationalia animalia sint atque mortalia, ab eodem ipso uno primo patre omniumstirpem trahere confitendum est".
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod maior est similitudo inter simias et homines etc.: dicendum quod si sunt homines, quae ibi numerantur, non est verum. Augustinus enim relinquit indeterminatum utrum sint homines vel non, dicens: "Omnia genera hominum quae dicuntur esse, credere non est necesse". Ponatur ergo quod illi qui sunt sine cervice et habent oculos in humeris et cynocephali homines sint, maior est eorum convenientia cum hominibus habentibus perfectam et decentem organizationem membrorum quam simiae, licet forte, quantum ad dispositionem exteriorem organorum, simia videatur esse similior. Ut enim vult Augustinus, in iis monstris, licet videatur aliquid mirabile ex inconsuetudine et raritate indecentiae alicuius partis, plura sunt ibi secundum naturam rectam ordinata. Dicit enim ibidem, scilicet XVI libro De civitate Dei, 8 cap.: "Apparet quidin pluribus natura obtinuerit et quid sit ipsa raritate mirabile". Nec videtur mihi verum nec verisimile quod huiusmodi animalia sine cervicibus sive capitibus sint homines, nisi aliquod organum sit in corpore illorum quod, quantum ad virtutem et opera, vicem capitis gerat. Similiter non videtur mihi verisimile quod cynocephali, si sint homines, habeant omnino capita similia capitibus canum et quod omnino modo canino latratus emittant, sed potius quod ex indecenti et turpi capitis dispositione quodam modo capita canum repraesentent eo modo quo quandoque dicitur quod aliquis habet vultum cati vel simiae, quia indecens dispositio partium vultus deformitatem vultus simiae vel cati repraesentat: sic videtur mihi de latratu eorum, scilicet quod dicuntur emittere latratus, non quia omnino latrent ut canes nec aliam habeant loquelam, sed quia habent modum loquelae sive pronuntiationis latratui aliquo modo consimilem.
2. Ad illud quod obicitur quod "animal quod magis confitetur naturam bestiae quam hominis non differt a bestia differentia specifica" etc.: dicendum quod, sicut habetur ab Augustino, plura sunt in talibus quae ordinata sunt secundum naturam rectam sive non errantem, pauciora ex raritate mirabilia. Unde, etsi in aliquo sit aliquid quod propter suam raritatem magis confiteatur nomen bestiae quam hominis et in pluribus magis naturam hominis quam bestiae, bene potest differre a bestias differentia specifica, et ita fuit in talibus, si homines censendi sunt.
3. Ad aliud quod sequitur, dicendum quod in talibus monstris natura producit simile quantum ad ea quae sunt substantialia rei speciei, licet dissimile quantum ad quid aliud, scilicet quod non est de necessitate rei speciei. Natura enim dicitur producere simile ex simili, sive producat marem sive feminam de viro: hae enim differentiae non ponunt differentiam rerum secundum speciem: ut enim vult Philosophus, mulier est mas occasionatus; et etiam, quia natura producit huiusmodi ex mare et femina, non omnino est dissimile quod de eis producitur, cum androgynus in esse propagatur. — Vel potest dici quod supra dicta ratio convenit naturae agenti sine errore, quod non accidit in monstrorum productione. Vult autem Augustinus huiusmodi homines esse de primo et denominari viros a sexu principaliori, ut patet XVI libro De civitate Dei, cap. 8.
4. Ad aliud quod sequitur, dicendum quod est quaedam dispositio organorum exteriorum quae attenditur in lineamentis talibus vel talibus: et quantum ad hanc potest esse similitudo inter homines et bruta, ut patet de urso, qui excoriatus habet membra exteriora, valde membris hominis similia, et de porco dicitur quod habet intestina in simili dispositione cum intestinis corporis humani, immo etiam inter homines et plantas est organorum exteriorum similitudo, sicut patet de mandragora. Et est dispositio interior, quae attenditur in convenientia et congruitate numerorum et harmoniae corporis organici ad animam: et quantum ad hanc dispositionem secundum differentiam animarum est diversitas dispositionum ipsorum organorum. Nec habent homines et bruta quantum ad huiusmodi dispositionem organa similia: non enim requiritur diversitas multa quantum ad dispositionem exteriorem inter membra hominum et brutorum quorumlibet, etiam quantum ad principalia membra, cuiusmodi sunt cerebrum, cor, hepar et testiculi, ut patet in multis.
5. Ad aliud dicendum quod non est simile de corporibus irrationalium et rationalium quantum ad rationem et causam exitus monstruosi. Plures enim sunt rationes quare congruit corpora creaturarum rationalium esse monstruosa, quae non congruunt irrationalibus. Una est deordinatio peccati: solummodo enim inter res corporales homo deordinat se per peccatum, quod non faciunt bruta animalia; propter quod de divina iustitia est quod in poena deordinationis et deformationis culpae deordinationem et deformationem incurrunt in corpore, ut dicere possint illud Augustini: "Quod patimur, nostra peccata meruerunt". — Alia ratio est pulcritudo universi. Unde Augustinus, XVI libro De civitate Dei, 8 cap.: "Deus creator est omnium, qui ubi et quando creariquid oporteat vel oportuerit, ipse novit, sciens universitatis pulcritudinem, quarum partium vel similitudine vel diversitate contexat. Sed qui totum inspicere non potest, tamquam deformitate partis offenditur, quoniam cui congruat et quoreferatur, ignorat". Et hoc est quod habetur, XI De civitate Dei, cap. 18: "Sicut contraria contrariis opposita sermonis pulcritudinem reddunt, itaquadam, non verborum, sed rerum eloquentia contrariorum oppositione saeculi pulcritudo componitur. Apertissime hoc positum est in Eccli.hoc modo: "Contra malam bonum, contra mortem vita"etc., Eccli.33, 15". — Si obiceretur quod eadem ratione monstra in brutis et plantis essent ad decorem universi: dicendum quod non, quia penes quae principaliter consistit pulcritudo universi, sunt creaturae rationales. Unde illorum opposita, ex quibus ipsae. creaturae rationales magis fiunt commendabiles et pulcritudinis maioris, maxime sunt ad decorem universi. Praeterea, decor iustitiae, quae apparet in talibus, cooperatur decori provenienti ex ordine oppositionis. — Tertia ratio est cautela contra errorem, ne scilicet crederent aliqui monstra, quae inter nos accidunt, errore perfecti Opificis contigisse. Unde Augustinus, XVI libro De civitate Dei, 8 cap.: "Si homines sunt, de quibus illa mira conscripta sunt, quid sipropterea Deus voluit etiam nonnullas gentes ita creare ne in iis monstris, quae apud nos oportet ex hominibus nasci, eius sapientiam qua naturam fingit humanam, velut artem cuiuspiam minus perfecti opificis putaremus errasse? Non itaque nobis videri debet absurdum ut quemadmodum in singulis quibusque gentibus quaedam monstruosa sunt hominum, ita in universo genere humano quaedam monstruosa sintgentium".
6. Ad illud quod sequitur patet responsio ex dictis supra, quia, ut dictum est, animalia sine cervicibus sive capitibus non sunt homines, nisi aliquod organum sit in corpore illorum, quod quantum ad virtutem et opera vicem capitis gerat.
7. Ad ultimum dicendum quod duobus modis potest fieri monstrum in natura vel peccatum, scilicet vel ex improportione virtutum inter se vel ex improportione virtutum coniunctarum ad materiam. Et hoc manifestatur sic: determinatum est percutienti chordas in cithara, in quo minore non potest chordas percutere; in libro De coelo et mundo, virtuti etiam moventi primum mobile, secundum philosophos, determinatum est, in quo minore non potest movere totum corpus, et etiam determinatum est ei quod si moveret minus corpus, in minori tempore moveret, et si maius in maiore: unde determinata est proportio moventis ad mobile primum. Similiter determinatum est a natura universali quod virtus naturae particularis in tempore tanto potest movere hanc materiam. Similiter determinata est materia secundum magnitudinem vel parvitatem, in qua magnitudine vel parvitate erit proportio virtutis moventis ad materiam motam. Si ergo diminuatur vel augmentetur quantitas, cum iam in materia non sit proportio, iam erit improportio virtutis moventis ad materiam motam. Sed proportio virtutis ad materiam est causa cur natura operatur recte; ergo improportio erit causa erroris; improportio autem potest esse, quia materia potest augeri vel minui; si augetur, monstrum est; si minuitur, peccatum dicitur. — Alia ratio est: Si non movet natura inferior nisi per influentiam virtutis naturae superioris vel caelestis neque virtus naturae interioris agentis intra sufficiat ad movendum materiam, sed fit unum movens ex virtute moventis intra et virtute caelesti quae influit, et hoc est movens sufficiens quod est compositum ex illis duabus naturis, et etiam hoc habet movere quotiescumque aliquid fit in natura etc., et tunc oportet quod sit proportio illarum duarum virtutum inter se et harum coniunctarum ad materiam; similiter multipliciter erit improportio, quia et a parte materiae et a parte harum virtutum coniunctarum ad materiam. Cum enim sit possibilis proportio inter virtutes, similiter et improportio: corpus enim superius sive stella aliqua in tali positione tantam influit virtutem et in tali tantam et in maiori approximatione maiorem et in minori minorem; sed, si determinata est virtus quae est proportionalis huic virtuti ad hunc effectum, ergo, cum aliquando possit esse plus de virtute, nihilominus tunc possibilis est improportio virtutum inter se. Si autem sit superfluitas in materia, virtus super eam non poterit; si diminutio, effectus non producitur ab ipsa. Haec tamen omnia, etsi lateat nos cur Dominus haec producat, tamen augent pulcritudinem universi, sicut determinat B. Augustinus, in libro De civitate Dei, ut supra tactum est ; unde ex ipsis non provenit aliqua inordinatio in universo, sicut tactum est.