Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 2, Praeambulum

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 2, Praeambulum

Dicto de conditionibus respicient ibus corpus virile, dicendum est de conditionibus respicientibus corpus mulieris. Primo ergo quaeritur utrum corpus mulieris formari debuerit in viri adiutorium; secundo, quod debuerit esse materiale principium, scilicet costa vel aliud membrum; tertio, utrum illius corporis formatio fuerit a Deo immediate an per ministerium angelicum; quarto, de illius corporis integritate; quinto, de illius corporis fortitudine et virtute; sexto, de illius corporis dignitate, utrum fuerit aeque magnae nobilitatis ut corpus virile.

PrevBack to TopNext