Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 1

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 1

UTRUM CORPUS MULIERIS FORMARI DEBUERIT IN VIRI ADIUTORIUM.

Gen. 2, 18 scribitur: "Non est bonum hominem esse solum; faciamus ei adiutorium simile sibi". Et quaerit Augustinus, Super Genesim ad litteram, IX, ad quid debuit habere hoc adiutorium. Et determinat quod ad procreationem filiorum, dicens: "Si quaeritur ad quam rem fieri oportuit hoc adiutorium, nihil aliud probabiliter occurrit quam propter filios procreandos, sicut adiutorium semini terra est ut virgultum ex utroque nascatur". Et hoc ostendit sic: Quia non oportuit sibi dari adiutorium mulieris magis quam viri propter terram excolendam nec ad tollendum fastidium nec ad convivendum vel colloquendum nec ad hoc quod unus alteri esset conformis in pace et voluntate. Et huiusmodi causis exclusis concludit quod non fuit alia causa quam procreatio filiorum. Dicit enim sic, Super Genesim, IX: "Si ad hoc adiutorium gignendi filios non esset facta mulier viro, ad quod ergo adiutorium facta est? Siquia simul operaretur terram: nondum erat labor ut adiumento indigeret, et, si opus esset, melius adiutorium masculus fieret. Hoc et de solatio dici potest, si solitudinis fortasse taedebat. Quanto enim congruentius ad convivendum et colloquendum duo amici pariter quam vir et mulier habitarent! Quod si oportebat alium iubendo, alium obsequendo pariter vivere, ne contrariae voluntates pacem cohabitantium perturbarent, nec ad hoc retinendum ordo defuisset, quo prior unus, alter posterior, maxime si posterior ex priore crearetur sicut femina creata est. An aliquis dixerit de costa hominis Deum feminam tantum, non etiam masculum, si hoc vellet, iacere potuisse? Propter quod non invenio ad quod adiutorium facta sit mulier viro, si pariendi causa subtrahitur".

Quaeritur ergo primo utrum conveniens fuit corpus mulieris formari in viri adiutorium ad prolis procreationem.

Et quod non, videtur: 1. Quia natura operatur in quantum brevius potest, et hoc spectat ad eius nobilitatem et dignitatem; ergo, si generatio humana fieret ab uno solo principio, videlicet ab una persona, et uno sexu, natura humana dignius et perfectius esset instituta; ergo videtur quod Deus non debuerit eam condere in sexuum pluralitate.

2. Item, ratio quare omnes homines ex uno procedunt est ut invicem conglutinentur glutino dilectionis per unitatem quam habent in principio propagationis ; sed si ab uno solo sexu homines orirentur, magis invicem coniungerentur quam cum propagantur ex plurium sexuum concursu; ergo videtur quod magis competebat hominem fieri in sexus unitate quam in sexuum diversitate.

3. Item, nihil debuit Deus dare homini in adiutorium, quod praevideret ei esse in offendiculum; sed Deus praevidit muliebrem sexum praestiturum esse viro occasionem lapsus, et ita fieri ei in scandalum; ergo minus provide videtur fecisse, cum virili sexui addidit muliebrem.

4. Item, homo in statu innocentiae debuit fieri expeditus ad hoc quod posset assurgere sursum; sed intensio amoris circa creaturam aggravat mentem ne sursum tendat; si ergo mulier, ex viro formata et in coniugium ei copulata, magis attrahebat affectum viri quam aliquid aliud creatum, sicut patet ex textu Geneseos et ex eventu consequente, videtur quod formato viro non fuit conveniens Deum formare mulierem.

5. Item, in genere animalium est aliqua species in qua non est distinctio sexus, sed sunt serius sive generis promiscui, ut cuniculus, lepus et huiusmodi; est et alia species in qua est distinctio huiusmodi ; sed illa species animalis videtur esse perfectioris in genere suo, quae sine adiutorio alterius sufficit ad productionem sui similis quam quae non sufficit: perfectum enim est quod nullo indiget, ut dicit Philosophus ; ergo, si decet genus humanum communicare cum animalibus naturae perfectioris, videtur quod decebat hominem fieri in unitate sexus.

6. Item, in omni genere animalium, scilicet tam perfectorum quam imperfectorum, fit procreatio foetus sine adiutorio consimilis speciei. Hoc autem patet in genere animalis habitantis in triplici elemento, cuiusmodi sunt reptilia in terra, aquatilia in aqua et volatilia in aere. Et illorum duplex genus: imperfectum et perfectum. Imperfectum appellatur totalum a Philosopho, quod dicitur totalum, quia est totum simul propter carentiam perfectae distinctionis in sensibus vel quia totum in alis, secundum expositionem aliorum, cuiusmodi sunt apes et vespae; perfectum vero quod habet omnes sensus perfecte. De reptilibus, quae habitant in terra, hoc patet: cicadae enim nascuntur ex pluvia et ranae et mures de terra. Unde Basilius, Hexaëmeron, IX: "Non enim cicadas solum ex imbribus terra rigata producit vel alia plurima volatilium millia, quorum maxima pars propter sui tenuitatem vocabulis caret, sed etiam mures et ranas ex terra generari videmus; denique in Aegyptiacis Thebis si pluvias largiores aestivo tempore terra fuderit, mox infinitis muribus tota completur regio". Similiter de aquatilibus patet. Dicit enim idem Basilius, eodem libro: "Anguillasnon aliter nisi de coeno nasci certissimum est, quarum genus nec ovumnec aliquis alter partus instaurat, sed de limo gignendi sortiuntur originem". De animantibus aëris vagis vel volatilibus similiter patet: apes enim nascuntur ex floribus, sicut dicunt et philosophi et sancti et maxime Cassianus, in libro VII De incarnatione Verbi contra Nestorium: "Apes sicut minima admodum, ita prudentissima ac solertissima animalia, ex diversissimis edi legimus atque exire naturis. Cum enim sint miri ingenii animantia et non solum sensu, sed etiam prudentia abundent, ex quibusdam herbarum floribus procreantur". De animalibus etiam perfectorum sensuum habemus exemplum a Basilio in vulturibus, Hexaëmeron, VIII, dicente: "Eorum quae altiusvolitant animalium quaedam sterilia omnino sunt, sicut vultures, quos asserunt sine coitu generare, praecipue cum sint longaevi: nam vitameorum centum annis manere confirmant". Praeterea, ut habetur ab Augustino, De civitate Dei, equa gignit sine commixtione cum mare, scilicet in Cappadocia. Quare ergo oportuit viro, qui conditus fuit in maxima potestate et virtute, dari adiutorium sibi simile ad procreationem prolis?

7. Item, nihil cuius simile in specie occasionaliter deducitur in esse operatione naturae, debuit inter prima principia rerum, id est inter illa opera ex quibus operatione naturae aliqua sunt in esse producta, cuiusmodi sunt de quibus habetur in operibus sex dierum, in esse produci; sed tale quid est mulier, id est occasionaliter operatione naturae producitur in esse. Unde Philosophus, libro De animalibas, dicit quod "mulier est mas occasionatus" ; hoc autem dicit, quia natura intendens producere virum in esse, occasionaliter producit in esse mulierem; igitur mulier non debuit produci in esse inter prima rerum principia.

8. Item, summa sapientia, creaturis optime et discretissime providens, inter creaturas existentes ad eius imaginem non debuit aliquid condere quod non ad divinam formam principaliter conformaretur, sed magis irrationabili naturae: quod enim est Dei imago sive ad eius imaginem, principalem debet habere respectum ad illud cuius est imago et non ad naturam irrationabilem, cuius imaginem non gerit; sed huiusmodi est mulier. Unde Gregorius Nyssenus: "Qui novit "omnia antequam fiant", sicut Prophetapronuntiat, providens atque prospiciens virtute praescientiae suae, in quae declinaret homo iuxta spontaneam voluntatem humanam motus arbitrii, quia id quod futurum erat inspexit, tribuit imagini differentiam maris et feminae, quae iam non ad divinam formam principalemque respiceret, sed irrationabili naturae propinquaret".

9. Item, ex ista auctoritate Gregorii Nysseni videtur quod mulier condita non esset in adiutorium viri nisi vir fuisset lapsus per culpam. Unde vult dicere quod, quia Deus sciebat primum hominem peccaturum, et ita merito peccati deficere a virtute in qua conditus erat, formavit Deus mulierem ut esset sibi in adiutorium ad filios procreandos, et sic sexus differentia propter peccatum erat, non propter peccatum ut tunc perpetratum, sed ut perpetrandum sive praecognitum a Deo fore perpetrandum.

Contra: a. Cum sit generatio in plantis et in animalibus, perfectiori modo est in animalibus quam in plantis; sed quamvis in plantis non sit manifesta distinctio sexuum, in animalibus tamen est distinctio sexuum manifesta, et hoc attestatur generationi perfectiori; ergo, si homo perfectissimum est omnium animalium, videtur quod conveniens fuerit hominem fieri in distinctione sexuum.

b. Item, ad perfectionem universitatis spectat quod agentia et patientia sint distincta; si ergo ad generationem humanam necessario concurrunt agens et patiens, et hoc secundum quod competit perfectioni universi, videtur quod debeant esse distincta.

c. Item, in primo statu homo conditus erat ex duplici principio, scilicet ex spirituali et corporali, et in primo communicabat cum angelis, in secundo cum animalibus brutis ; sed principium spirituale hominis, quod est anima, sicut communicat cum angelis in participatione rationis, sic communicat in modo productionis et cibationis: sicut enim angelus producitur in esse per creationem et reficitur per Verbum vitae, sic et anima rationalis; ergo videtur quod consimiliter ex parte corporis homo habeat cum brutis cibari et generari; sed homo habebat cibari ex fructibus arborum et terrae nascentibus sicut animalia bruta; ergo debet communicare in modo generandi cum animalibus brutis; sed, cum sit duplex modus - est enim quidam modus generandi in distinctione sexus, quidam sine — magis convenit homini illa communicatio quae est per modum nobiliorem quam alia; modus autem nobilior est quo distinguitur agens a patiente quam ille quo confunduntur in eodem; ergo etc. — Quod concedimus.

[Solutio]: Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod conveniens fuit genus humanum formari in sexuum distinctione secundum quod innuit textus Geneseos. Huius autem ratio fuit litteralis, moralis, allegorica et anagogica. Litteralis quidem, quia natura desiderat perfectionem et refugit confusionem, et ideo debuit homo fieri taliter ut esset in eo perfectio ad actum propagandi, et ita in primaria hominis conditione debuit fieri agens et patiens, et haec inconfusa. Et hinc est quod mulier formata fuit a viro distincta, ne, si pluralitas sexuum in unam personam concurreret, confusionem faceret, quam refugit natura et rectum rationis iudicium, sicut videmus circa hermaphroditum. - Ratio vero moralis fuit ut in hoc erudiretur homo quantum ad usum humilitatis et exercitium caritatis, videlicet ut dum vir videret se alieni sexus indigere, se ipsum humiliaret; dum etiam attenderet alium sexum suo auxilio indigere, se ipsum illi liberaliter impenderet et caritative. — Ratio allegorica fuit ut in illorum sexuum distinctione et coniunctione in carnis unitatem significaretur coniunctio Christi et Ecclesiae. — Postremo ratio fuit anagogica, ut in illa amicabili coniunctione viri et mulieris significaretur coniunctio animae et Dei. Unde Hugo: "Erant duo in ipso coniugio, coniugium ipsum et coniugiiofficium, et utrumque sacramentum erat. Coniugium constabat in consensu foederis socialis, officium coniugii constabat in copula carnis. Coniugium sacramentum fuit cuiusdam societatis spiritualis quae per dilectionem erat inter Deum et animam, in qua societate anima sponsa erat et sponsus Deus. Officium coniugii sacramentum fuit cuiusdam societatis quae futura erat per carnem assumptam inter Christum et Ecclesiam, in qua societate Christus sponsus futurus erat et sponsa Ecclesia". Significatur ergo hac coniunctione coniunctio animae et Dei et quantum ad magnitudinem adhaerentiae et-quantum ad fructus foecunditatem. Sicut enim mulier in coniunctione ad virilem sexum habet foecundari, sic bona voluntas foecundari habet dum Deo adhaeret per gratiam Spiritus Sancti, quae est tamquam summularium Spiritus Sancti. Unde Hugo: "In hoc officio, masculo quidem, qui superior erat, datum est quod propagandum fuisset de suo semine, feminae autem concipere et parere, ut in eadem similitudine demonstraretur quoniam in illa invisibili societate anima rationalis nullatenus fructificare posset nisi prius semen virtutis a Deo conciperet". Ad hoc etiam iaciunt rationes quae supra in opponendo adductae sunt.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo obiectum in contrarium dicendum quod bonitati sive virtuti naturae attestatur quod non facit per plura etc., hoc verum est, quando ita bene et ita convenienter facit brevi operatione sicut fieret prolixiore et uno operatore sicut pluribus. Sed non est ita in proposito: melius enim et convenientius producitur proles ex mare et femina quam fieret si ex mare solummodo produceretur, sicut ex dictis patet.

Si autem quaereretur quare Deus non fecit virum talis potestatis et virtutis ut sine adiutorio feminae posset genus humanum propagare: dici posset quod Deus sapientissime condidit res et unicuique dedit naturam quae sibi competebat; ut enim dicitur, IX [Super] Genesim ad litteram, "potentia Dei non est temeraria, [sed] sapientevirtute omnipotens". Et Hugo: "Singulis providet ut habeat unumquodque quod sibi debetur et convenit". Natura autem creata de sua natura, ratione qua creata est, indigens est: unde alieno eget auxilio. Homo ergo, ratione qua est creatura, naturam habet in indigentia constitutam. Unde Hugo: "Homo natura egens erat alieni auxilii, quo vel salvaret quod mutabile acceperat vel augeret quod non consummatum habebat". Divina ergo sapientia, optime providens hominis indigentiae, providit non solum de adiutorio, quo salvaret quod mutabile accepit, id est bonum quod ad corporis mutabilis salutem spectat, sed quo augeret quod non consummatum habebat, id est bonum quo aptus fuit ad divinam participationem in gloria. Propter hoc Deus in providendo primo homini indigenti adiutorio ad prolis procreationem providit illi modo optimo, ut quo illi innotescerent divina sacramenta et humiliaretur et ad amorem Dei et proximi accenderetur, ut patet in assignatione causarum quare data fuit primo viro mulier in adiutorium. Praeterea, non decuit humanam dignitatem in tali opere, scilicet propagationis humanae, confusionem agentis et patientis sustinere. Ex iis patet quod melius et decentius factum fuit cum homine, qui erat principium generationis humanae, quando datum fuit illi "adiutorium sibi simile", quam si esset sibi datum in conditione quod ad modum quorumdam irrationalium sine tali adiutorio posset prolem producere.

2. Ad aliud dicendum quod modus procreandi prolem per commixtionem similium in specie, dummodo una persona commiscentium originem habuerit ex altera, non diminuit rationem mutuae dilectionis in prole, quia et in hoc modo propagationis sicut in alio omnes sunt ab uno, et iste modus est propagatis utilior ratione qua in hac commixtione divina percipiunt sacramenta, et convenientior ratione qua contusio naturarum non admittitur.

3. Ad aliud dicendum quod divina sapientia sive providentia, quae est lex aeterna, non est eventibus temporalibus regulanda: quod fieret, si facienda non faceret neque ordinanda ordinaret nisi secundum proventus consequentes rerum conditionem. Sicut enim divina voluntas non habet causam, sed ipsa est causa simpliciter et per se, nec iuste vult aliquid quia illud futurum est iustum, sed e converso — unde Hugo: "Prima rerum omnium causa voluntas est Creatoris, quam nulla praecedens causa movit, quia aeterna est, neque subsequens aliqua confirmat, quoniam ex semetipsaiusta est. Neque enim idcirco iuste voluit, quia futurum iustum fuit quod voluit, sed quodvoluit, idcirco iustum fuit, quia ipse voluit" — similiter nec sua dispositio vel providentia recta est sive ordinata, quia aliquod futurum est ordinatum et rectum, sed quae bona sunt et bene facta secundum ipsam sunt talia, et quae mala secundum ipsam ordinata. Unde Hugo: "Secundum hanc universalem providentiam cunctorum non solum suis, quae bona fecit, sed alienis quoque, quae mala non ipse fecit, sed permisit, quod debitum est, dispensat, ut nihil in regno suo iustam ordinationem evadat". Quod ergo summa sapientia convenienter et utiliter disposuit, scilicet mulierem dari viro in adiutorium, non debuit propter malum, occasionaliter sequens, non fieri, sed malum, si fieret, convenienter ordinari. Unde Hugo: "Bonadispositionem desuperhabent, et ut sint, quia bona sunt, et ut sic sint, quia ordinata sunt; mala vero ex dispositione superna non habent quod sunt, quia mala sunt, et tamen habent quod sic sunt, quiaordinata sunt. Deus enim malum non facit, sed, cum factum est, inordinatum esse non permittit, quia malorum auctor non est, sed ordinator". Multa enim sunt bona quae elicit divina sapientia ex malis, ut supra tactum est, propter quae convenienter permittit ea fieri. Ut enim dicit Augustinus, XI libro De civitate Dei, cap. 18: "Neque Deus ullum, non dico angelorum, sed vel hominum crearet, quem malum futurum esse praescisset, nisi pariter nosset quibus eos bonorum usibus commodaret".

4. Ad aliud dicendum quod adiutorium illud datum viro non impediebat assurrectionem eius ad superna, quia nondum movebatur aliqua affectione amoris libidinosi, quia adhuc habebat iustitiam naturalem cum integritate naturae, sed potius promovebat, ut patet consideratis rationibus supra dictis, scilicet quare datum fuit illi adiutorium tale. Amor enim naturalis proximi in statu innocentiae non impediebat erectionem affectus per amorem in Deum: quod patet, quia regulabatur iustitia naturali.

5. Ad aliud quod obicitur de animalibus promiscui sexus: dicendum quod ad procreationem foetus talium animalium est unum gerens vicem maris et aliud vicem feminae, verumtamen vicissim hoc faciunt: utrumque enim utriusque utitur officio; quod enim uno tempore vicem gerit maris, alio vicem gerit feminae. Unde in talibus non est procreatio foetus ex uno nec modus iste procreationis perfectus est, sed imperfectus, et in natura nobili abusio esset, non usus.

6. Ad illud quod primo obicitur de triplici genere animalium quae non producuntur in esse per commixtionem maris et feminae in suo genere: dicendum quod hoc est naturae defectus in illis et imperfectionis. Ut enim dicit Philosophus, tunc est unumquodque perfectum, cum potest attingere propriae virtuti; tunc autem dicitur res naturae attingere propriae virtuti, sicut ibidem patet, quando potest facere quale ipsum est. Iste igitur modus productionis naturae attestatur imperfectioni; quare homini non conveniebat. Nec dicit Basilius vulturem produci in esse sine semine consimilis in specie, sed potius quod dicit relatio est quaedam secundum assertionem aliorum. Quae autem virtus collata huiusmodi avibus et aliis animalibus est a Conditore eorum, meam latet insipientiam et modum propagationis in illis ignoro, sed quod generatione univoca aliquod huiusmodi sine semine vel aliquo seminis virtutem habente non producatur in esse, vehementer opinor.

7. Ad aliud dicendum quod quaedam est occasio quae importat vitium, sicut inordinatio vel ex parte superfluitatis vel indigentiae, ut in monstris, et ista non fuit in prima conditione; alia est occasio quae magis respicit proprietatem aut veritatem ex parte finis, et sic posset dici mulier occasionata, id est occasione viri facta quodam modo. Sed hoc modo ultimo non loquitur Philosophus nec verbum eius veritatem habet quantum ad statum primae conditionis: natura enim muliebris aeque pertinet ad veritatem naturae humanae sicut natura virilis, sicut probat Iulianus Toletanus, in libro qui dicitur Prognostica futuri saeculi, libro III, cap. 23, et introducit verbum Augustini dicentis: " Non est vitium sexus femineus, sed natura; corporibus enim illis in futuro vitia detrahentur et natura salvabitur". Quod nullo modo esset, nisi differentia sexus pertineret ad naturam.

8. Ad illud quod dicit Nyssenus, dici potest quod mulier condita fuit ut esset viro in officium, habito respectu ad statum innocentiae, et ut esset illi in remedium, habito respectu ad statum lapsus. Et hoc videntur insinuare verba eius in quibus dicitur: "Quiaid, quod futurum erat, inspexit, tribuit imagini differentiam maris et feminae, quae iam non ad divinam formam principalemque respiceret, sed irrationabilinaturae propinquare videretur". In statu enim lapsus irrationabili naturae videbantur appropinquare, quia tunc insurgebant in eis motus brutales et inordinati, nec poterant ad invicem carnaliter commisceri sine libidine et voluptate inordinata, in qua factus est homo totus caro ad modum bruti. Si autem stetissent in innocentia in qua conditi erant, non esset sic. Unde Hugo: "Antepeccatum institutum fuit coniugium et coniugii officium, utrumque ad sacramentum; ut coniugiumquidem sanctificareturpura mentis dilectione, officium quoque coniugii impleretur sine carnis pollutione. Nunc vero, quia per peccatum hominis caro humana corrupta est, iam post peccatum carnis commixtio sine carnali concupiscentia fieri non potest".

9. Sed, quia videtur esse opinio Graecorum, scilicet Gregorii Nysseni et Ioannis Damasceni, quod non fuisset condita mulier nisi Dominus praevidisset lapsum humanum — dicit enim Damascenus, II: "Sciens praecognitor Deus quod in transgressione fieret et sub corruptione caderet, fecit ex ipso feminam auxiliatricem ipsi secundum ipsum: auxiliatricem autem ad eam quae per genesim, id estper generationem, post transgressionem generisex successione consistentiam" — propter hoc aliter respondendum. Si enim dictum Nysseni cum praecisione intelligatur et causam importet sub hoc sensu: si non peccasset primus parens vel non esset peccaturus, non sequeretur mulieris formatio, ut quasi peccatum praescitum futurum esse causa fuerit formationis corporis muliebris: hoc nullo modo est concedendum, sed est contra catholicos et latinos expositores, et maxime contra Au gustinum, XIV libro De civitate Dei, cap. 21, dicentem: "Illa benedictio nuptiarum, ut coniugata crescerent et multiplicarentur et implerentterram, quamvis et in delinquentibus permanserit, tamen antequam deliquerint data est, ut cognosceretur procreationem filiorum ad gloriam connubii, non ad poenam pertinere peccati". Et sic patet quod neque coniugium neque filiorum procreatio ex viro et muliere respicit tantum primam culpam. Aliter ergo intelligendum est verbum Nysseni et Damasceni.

Ad quod nota: Primus homo conditus erat ut participaret divinum esse; unde intentio naturae in illo fuit perpetuatio esse talis, id est esse rei rationalis. Non autem in hoc stabat intentio Conditoris, sed intendebat ut ex eo fieret propagatio humana et multiplicatio numeri electorum beatificandorum in participatione Dei in gloria sive deiformitatis. Nyssenus ergo et Damascenus referentes considerationem ad primum finem, scilicet finem intentum a natura, quia primus homo conditus fuit immortalis, si non peccasset — unde poterat assequi finem illum, scilicet perpetuitatem esse sine commixtione sive coniunctione cum muliere — ponunt quod non oportuit sibi dari adiutorium mulieris nisi fuisset casus in culpam. Unde non est dicendum quod ipsi crederent mulierem non debere dari viro in adiutorium nisi peccasset, sed quod non oportuit propter primum finem; si autem non peccasset, debuit sibi dari in adiutorium ad procreationem sive multiplicationem numeri electorum. Unde si quaereretur utrum Nyssenus et Damascenus ponebant mulierem non debere formari sive creari in adiutorium viri nisi causa vel occasione peccati: potest dici quod non, sed quod ponebant non oportere illam dari viro in adiutorium propter esse sui perpetuationem nisi peccasset, oportuit tamen propter multiplicationem numeri electorum. Unde dicentes quod Deus praevidens transgressionem tuturam, sic mulierem etc., non dicunt totam causam conditionis eius neque praecisam, ut dictum est.

PrevBack to TopNext