Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 2
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 2
UTRUM COSTA VEL ALIUD MEMBRUM FUERIT MATERIALE PRINCIPIUM EVAE.
Sequitur de materiali principio ipsius Evae. Quaeritur ergo: quod fuit materiale principium illius, utrum costa vel membrum aliud?
Quod costa, videtur: a. Gen. 2, 22: "Aedificavit Dominus Deus costam, quam tuleratde Adam, in mulierem".
b. Item, mulier formata fuit ut esset viro in obsequium sociale sive paritatis: hoc significatur Gen. 3, 12, ubi dicitur: "Mulier quam dedisti mihi in sociam" etc. Ergo debuit fieri ex illo membro quo maxime paritas exprimitur utriusque sexus; sed tale membrum est latus sive costa; ergo etc.
Contra: 1. Omnis sapiens operator, etsi producit rem aliquam de aliquo materiali principio, illud praeeligit quod magis est habile ad illius formae susceptionem; sed humor seminalis, qui erat in corpore viri, habilior erat ad susceptionem formae novi corporis quam costa; ergo etc.
2. Item, mulier formata est de corpore viri, ut sicut illorum magna fuit unio ex parte corporum, sic esset magna ex parte animorum, quae est unio dilectionis, ut scilicet ille diligeret eam tamquam partem sui et illa illum tamquam sui principium; ergo debuit formari illo modo de illo quo magis ipsi coniungerentur, primo carne et consequenter animo; sed si de omnibus membris eius esset formata, magis esset illi colligata unione corporis; ergo etc.
3. Item, si haec formatio sic fiebat ut maior esset inter eos colligatio amoris, debebat ita fieri ut nullo modo esset provocatio odii vel occasio; ergo debebat ita fieri ut nullum posset oriri dispendium ipsi viro ex hac formatione; ergo non debebat fieri ex aliquo membro integro, cuius subtractione passus fuisset dispendium vel incurrisset infirmitatem; sed dicit Glossa Augustini super illud Gen. 2, 20: "Adam non inveniebatur adiutorium": "Mulier facta est de latere viri, quae per ipsum firma facta est, quia ex osse eius; ille propter ipsam infirmus, quia non costa, sed caro suppleta". Ergo non debuit illa formatio ex aliquo uno membro fieri, cuius carentia vel subtractione damnificaretur ipse vir, sed ex multis vel omnibus per subtractionem alicuius partis quasi insensibilis, ita quod in nullo passus esset dispendium sensibile.
4. Item, mulier condita fuit ut esset viro in "sociam", ut patet Gen. 3, 12; ergo debuit ex illis membris formari, in quibus maxima monstraretur aequalitas; sed magis esset monstrata eorum aequalitas, si de omnibus membris esset sumpta; ergo etc.
5. Item, multiplex reperitur formationis modus in genere humano, scilicet quadruplex, sicut monstrat Anselmus, ut supra tactum est; sed in quolibet aliorum trium corpus formatum fuit in quadam integritate et perfectione respectu materialis principii: nam corpus Adae ex omnibus elementis, corpus Filii Dei ex humore seminario, quod habet respectum ad omnia membra Virginis, ex quibus operatione Spiritus Sancti erant collecti purissimi sanguines ex quibus erat corpus eius; pari ratione corpus mulieris debuit formari de viro ita ut aliquid haberet de singulis membris viri.
6. Item, non videtur quod corpus mulieris formatum sit de corpore viri. Dicit enim Isidorus: "Adam et Eva conditi sunt simul". Ergo neutrum ex neutro formatum.
8. Item, si facta fuit ex costa viri, quare non supplevit Deus aliam costam pro illa, sed carnem, ut sic in nullo damnificaretur ex formatione mulieris?
Respondeo: Dicendum quod, sicut in praecedentibus habitum est, multis de causis mulier debuit formari de viro, quia omnes homines debuerunt esse ex uno, congruitate multiplici exigente. Nec tantum corpus mulieris decens fuit formari ex viro, sed etiam ex costa. Et potest multiplex ratio huius congruentiae assignari: prima attenditur secundum exigentiam identitatis viri; secunda secundum exigentiam significationis sive praefigurationis; tertia attenditur secundum officium paritatis; quarta ratio secundum exigentiam socialis dilectionis.
Prima ratio sive congruentia patet sic: Si aliquod membrum debuit detrahi ad formandum mulierem, illud potissime fuit idoneum in cuius subtractione mutilatio non praeberet deformitatem nec ablatio damnificationem; hoc autem fuit costa inter omnia membra organica: detractio enim costae nullam attulit deformitatem, quia costa fuit de membris occultis. Nec aliquod attulit damnum. Dicit enim Cassiodorus: "Costae viginti quatuor radiis pro viscerum defensione flectuntur, ne teneritudo illa intraneorum importuna iniuria facillime laederetur". Et constat quod ita efficax reperitur ista causa in uno latere sicut in alio. — Alia fuit congruentia praefigurationis sive significationis. Modus enim formandi mulierem fuit ordinatus ad instructionem nostram. Nam sicut debuerat mulier fieri, ut sua coniunctione cum viro significaret coniunctionem Christi cum Ecclesia, sic et formari, ut sua formatione significaretur formatio Ecclesiae de Christo. Unde ad Eph. 5, 31-32: "Et erant duo in carne una" ; "sacramentum hoc magnum in Christo et Ecclesia" ; Glossa Augustini: "Dormit Adam ut fiat Eva, moritur Christus ut fiat Ecclesia; dormiente Adamfit Eva de latere; mortuo Christo lanceapercutitur latus, ut profluant sacramenta, quibus formeturEcclesia". Et Rom. 5, 14: "Qui est forma futuri", ibi Glossa Chrysostomi: "Sicut ille est pater omnium secundum carnem, sic Christus pater est omnium secundum fidem; et sicut ex latere illius dormientis assumpta est costa, undeformata estEva, sic ex istiuslatere profluxerunt sacramenta, scilicet aqua ablutionis et sanguis redemptionis, per quae salvatur Ecclesia". — Tertia ratio fuit officium paritatis in procreatione prolis; officium autem illud medium tenet inter illos qui vacant huiusmodi operi. Quia ergo hoc officium, scilicet generationis, est officium paritatis et aequalitatis, mulier, quae formata fuit ad hoc officium exequendum, de loco paritatis debuit formari, scilicet de latere sive de costa, hoc est de loco qui medium tenet inter supremum in corpore et infimum. De paritate maris et feminae in hoc opere habetur I Cor. 7, 4: "Similiter et vir potestatem sui corporis non habet, sed mulier" ; ibi Glossa: "In hoc pares sunt vir et mulier". Et in eodem: "Similiter et uxor viro" ; ibi Glossa: "Invicem sibi subiciin hac causa dicit, ut una sit eorum voluntas in lege naturae", id est in prolis procreatione sive commixtione in opere carnis, quod fieri debet secundum legem naturae. — Quarta autem ratio est coniunctio sive unio dilectionis. Unde Hugo, et idem habetur a Magistro, II Sententiarum: "Facta est de latere viri, ut ostenderetur quia in consortium creabaturdilectionis". De utroque, scilicet officio paritatis et consortio dilectionis, potest intelligi illud quod dicit Augustinus, libro De bono coniugali, in principio; dicit enim: "Quoniam unusquisque homo humani generis pars est et sociale quiddam est humana natura magnumque habet et naturale bonum vim quoque amicitiae, ob hoc exuno Deus voluit omnes homines condere, ut in sua societate, non sola similitudine generis, sed etiam cognationis vinculo tenerentur. Prima itaque naturalis humanae societatis copula vir et uxor est, quos nec ipsos singulos condidit Deus et tamquam alienigenas coniunxit, sed alteramcreavit ex altero, significans etiam vim coniunctionis in latere, undeet illa detracta formata est: lateribus enim sibi iunguntur qui pariter ambulant et pariter quo ambulantintuentur".
Si autem obiceretur contra hoc quod dictum est, scilicet quod ad insinuationem paritatis inter virum et mulierem facta fuit mulier de latere viri, per hoc quod dicitur 1 Cor. 11, 3: "Caput mulieris vir", ibi dicit Glossa: "Quia ex eius costa, Dei virtute, formata est, et ideo debet subici viro, de quo facta est" ; et ad Ephes. 5, 23: "Vircaput est mulieris", Glossa ibi: "Rector et auctor a quo mulier sumpsit initium" — ad hoc potest dici quod mulier fuit indicta duplici subiectioni, scilicet reverentiae — et hoc quantum ad statum innocentiae et quantum ad statum culpae; et hoc insinuatum fuit in formatione mulieris de parte viri: licet enim mulier condita esset ut aliquo modo par esset viro, tamen penes virum residebat auctoritas regiminis respectu mulieris, sicut viri est regere partes corporis sui; et hoc insinuatur in Glossa quadam Augustini mystica super illud Gen. 2, 18: "Facta est mulier in adiutorium viri" ; quae Glossa sumitur II libro Contra Manichaeum, et in eadem dicitur: "Vocavit Adam uxorem suam tamquam potior inferiorem: et dixit: "Hoc nunc os ex ossibus meis"" etc. — et subiectioni servitutis, et hoc quantum ad statum culpae, et hoc significatum est Gen. 3, 16, ubi dicitur: "Sub viri potestate eris". De hac subiectione, ad Eph. 5, 22: "Mulieres viris suis subditae sint sicut Domino" ; Glossa ibi: "In ea simplicitate, qua Domino subditae sunt, sicut Sara subdita erat viro, quae dominum vocabat Abraham", I Petri 3, 6. Haec autem subiectio sive servitus debet intelligi, ut mihi videtur, de subiectione obedientiae. In quibus autem tenetur uxor subdita esse viro sive obedire, habet quaestionem et ad minus, ut aestimo, in iis quae ad bonum spectant matrimonii. In formatione autem mulieris de parte viri quae situm habet in medio corporis, insinuatur illam habere aliquam paritatem cum viro, ut quantum ad ea quae dicta sunt. Unde haec bene compossibilia sunt: mulierem conditam fuisse ut subesset illi quantum ad aliqua — et hoc significatum est ex hoc quod ex parte aliqua illius formata est et maxime ex hoc quod ex parte inferiori, non suprema — et ut esset par quantum ad aliqua, et hoc significatum est per hoc quod fuit formata ex parte quae locum sive situm habet in medio illius, scilicet de costa.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum obiectum in contrarium, dicendum quod omnia sunt apud Omnipotentem eiusdem facilitatis: eadem enim facilitate producit aliquid in esse ex principio materiali habili ad formam rei producendae in esse et ex non habili, ex nihilo et ex aliquo. Propter quod in productione rei in esse ex principio materiali eius omnipotentia non est attendendus ordo habilitatis sive dispositionis ad formam inducendam, sed potius exigentia congruentiae vel utilitatis.
2. Ad aliud dicendum quod non fuit formata de latere propter unionem dilectionis ut totam causam sive praecisam, sed propter alia iam dicta et etiam propter alia quae tangit Magister, II Sententiarum, et Hugo, libro De sacramentis, dicens: "Facta est de latere viri ut ostenderetur quia in consortium creabatur dilectionis, ne forte, si fuisset facta de capite, praeferenda videretur vim ad dominationem aut, si de pedibus, subicienda ad servitutem. Quia igitur viro nec domina nec ancilla parabatur, sed socia, nec de capite nec de pedibus, sed de latere fuerat producenda, ut iuxta se ponendamcognosceret quam de iuxtase sumptam didicisset".
3. Ad aliud dicendum quod in nullo damnificatus est primus homo ex formatione illa. — Ad Glossam supra dictam quae est quod "ille propter illam infirmus, quia non costa, sed caroest suppleta": dicendum quod Glossa illa intelligitur de futura infirmitate, sub hoc sensu: propter ipsam sive per ipsam infirmandus erat. Unde verbo illo exprimitur causa infirmitatis tunc habita, sub hoc sensu: "propter ipsam infirmus", id est habuit causam infirmitatis. Affectio enim amoris, qua movebatur erga eam, licet non esset inordinata tunc, causa fuit illi infirmitatis subsecutae: quia enim noluit contristari suas delicias, ut dicit Augustinus, consensit illi in actum prohibitum; unde peccavit et infirmus effectus est. Non ergo intelligitur illa Glossa de infirmitate aliqua corporali quam incurrit ex subtractione costae. — Si obiciatur contra hoc quia ex ipsa Glossa videtur quod intelligatur de infirmitate corporali, quia in Glossa subditur "quia non costa, sed caro suppleta est": dicendum quod hoc dicitur significative, non causative, id est suppletio carnis, non costae, signum fuit infirmationis, non confirmationis sive virtutis. De hoc infra habebitur fortasse.
4. Ad illud quod sequitur, patet responsio, quia, ut dictum est, socialis coniunctio non fuit solum causa formationis mulieris ex costa, sed aliae rationes praetactae hic et illa quae tacta. est ab Hugone et Magistro, in Sententiis.
5. Ad illud quod sequitur, dicendum quod alia fuit ratio compositionis mulieris ex viro et compositionis Adae ex elementis et corporis Christi ex Virgine. Sicut enim patet ex dictis, multiplex est ratio quare congruebat quod fieret ex parte corporis et ex parte tali, cuius consimilem non est assignare de formatione corporis primi hominis de limo, in quo erant elementa quatuor, et corporis Christi de sanguinibus corporis B. Virginis.
6. Ad illud quod sequitur, dicendum quod verbum Isidori debet intelligi sicut illud verbum Iob 40, 10: "Ecce Behemoth, quem feci tecum", ubi quod dico tecum non est nota simultatis in tempore, sed similitudinis in ratione; unde sensus est: "Quem feci tecum", id est tibi similem in ratione. Unde Gregorius, in Moralibus: "Si rerum causas subtili discussione pulsamus, simul factum angelum hominemque cognoscimus, simul videlicet, non unitate temporis, sedcognationerationis, simul peracceptam imaginem sapientiae et non simul per coniunctam substantiam formae, ut dum homo eum, qui in ratione secum factus est, periisse considerat, vicinum sibi casum superbiae ex ipsa propinqui sui perditione pertimescat". Ecce vocat diabolum propinquum hominis propter rationabilitatis similitudinem, et hoc est quod dicit: "simul in cognatione rationis". Similiter dicendum est in proposito quod Eva et Adam dicuntur simul conditi, non unitate temporis, sed cognatione rationis. — Vel aliter posset dici quod dicuntur simul conditi, scilicet in quadam simultate ordinis ad idem. Sicut enim vir est ordinatus ad summum bonum ut participet summum bonum in quadam deiformitate, similiter et mulier. Et hoc videtur Isidorus velle, determinans quo modo simul, dicens quod simul sunt conditi rationis ordine, non temporis unitate; et dicitur ordo rationis, quando res rationalis ad summum bonum ordinatur. Vel simul dicuntur conditi rationibus seminalibus, secundum quod dicit Augustinus illa fuisse creata simul cum aliis creaturis, iuxta illud: "Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul", Eccli. 18, 1.
7. Ad illud quod quaeritur utrum formata erat de costa cum carne etc.: dicendum quod de costa cum carne non ex osse tantum; et hoc patet Gen. 2, 23, ex verbis Adae, dicentis: "Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea". — Ad aliud potest dici quod secundum quosdam pro costa in latere viri Dominus replevit locum costae carne ad litteram, sicut dicitur Gen. 2, 21. Unde dicunt quod mulier in dextera parte abundat in una costa respectu viri. Alii dicunt quod Dominus pro illa costa supplevit aliam et quod caro ponitur hic pro costa ut significetur affectio viri ad mulierem de se formatam et inclinatio amoris carnalis. Et hoc insinuat hoc nomen mulier: dicitur enim mulier molliens herum. Mihi videtur, sine praeiudicio, dicendum quod, sicut dicit textus Gen. 2, 21, quod Dominus replevit carne pro costa, non costa alia. Et hoc dicit Glossa Augustini super Gen. 2, 20: "Adam non inveniebatur adiutorium simile sibi", et sumptum est a IX Super Genesim ad litteram ; dicitur enim ibi: "Ille propter ipsam infirmus factus est, quia non costa, sed carosuppleta est".
8. Ad illud quod quaeritur quare non restituit Dominus illi aliam costam: potest dici quod non est sibi alia restituta, ut gereret signum et memoriale formationis ex se, et sic plus eam diligeret ut partem sui, et ipsa magis illi fieret obnoxia ut sui principio et quasi in membro damnificato propter ipsam.
On this page