Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 3

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 3

UTRUM FORMATIO CORPORIS EVAE FUERIT IMMEDIATE A DEO.

Sequitur inquirere utrum illius corporis formatio fuerit a Deo immediate an per ministerium angelicum. Et haec est quaestio Augustini, IX Super Genesim ad litteram.

Quod immediate a Deo, videtur a. ex textu Gen. 2, 22: "Aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem".

b. Item, Augustinus, IX Super Genesim ad litteram: "Natura mulieris creata est, quamvis ex virili quae iam erat; angeli autem nullam omnino possunt creare naturam".

c. Item, Augustinus, IX Super Genesim ad litteram: "Formare vel aedificare costam ut mulier esset, usque adeo non potuit nisiDeus, a quo universa natura subsistit, ut ne illud quidem carnis supplementum in corpore viri, quodin illius costae successit locum, ab angelis factum esse crediderim, sicut nec ipsum hominem de terrae pulvere".

Contra: 1. Nihil occasionatum sive occasione productum in esse est a Deo; sed mulier est mas occasionatus, ut dicit Philosophus, et ita prima mulier non fuit immediate formata a Deo de costa neque a natura; ergo mediante ministerio angelico.

2. Item, nullum corporale, quod habet principium praecedens simile in specie, producitur a Deo immediate in esse ut a tota causa, quia multiplicatio individuorum in eadem specie est opus sequens opus primum; sed corpus mulieris habuit principium praecedens simile in specie, quia corpus viri; ergo etc.

3. Item, nihil seminaliter existens in aliquo producitur in esse a Deo immediate sive ut a tota causa; tale fuit corpus mulieris; unde Augustinus, VI Super Genesim ad litteram: "Aliter autem tunc ambo et nunc aliter ambo; tunc secundum potentiam per verbum Dei tamquam seminaliter mundo inditam, cum "creavit omnia simul", nunc autemsecundum operationem praebendam temporibus qua usque nunc operatur". Ecce quod secundum Augustinum, Adam et Eva seminaliter erant mundo indita.

4. Item, quando aliquid fit ex alio, inter quae non est infinita distantia, ad producendum unum in esse ex alio non requiritur infinita potentia; cum ergo corpus mulieris et costa non differant distantia infinita, non requiritur infinita potentia ad hoc quod unum fiat ex altero; igitur videtur sufficere finita, et maxime illa quae in creaturis est maxima, hoc est angelica; ergo etc.

5. Item, Deus in omni operatione naturae intime operatur et natura illi cooperatur; sed quando aliquod opus Deus operatur, in quo potest ei cooperari natura sive cooperatur, nullo modo eius excludit operationem ; ergo similiter videtur quod, si angelus poterat cooperari Deo sive cooperabatur in formatione mulieris de costa, quod Deus non debeat eius operationem excludere; sed angelus poterat cooperari sequestrando costam et praeparando; ergo etc. — Media patet ex Augustino, Super Genesim ad litteram, qui dicit quod nonnulla est angelorum operatio ut aliquid creetur. Et in eodem: "Quid mirum si hominem ex osse hominis factamnon novimus, quando creanti Deoquemadmodum angeli serviant ignoramus! Fideliter credimus factam feminam ex viro, nullo interveniente concubitu, etsi forte costa hominis ministrata sit per angelos in opere Creatoris, sicut fideliter credimus etiam virum factum ex femina nullo interveniente concubitu". — Si autem responderetur quod producta fuit in esse opere mirabili, propter quod non potuit ab angelo fieri, sed ab illo qui est super omnem naturam — hoc non videtur verum, cum sit unus ordo angelorum, scilicet Virtutes, quibus attribuitur officium faciendi miracula sive opera mirabilia.

6. Item, II Thess. 2, 9, dicitur de Antichristo: "Cuius adventus est secundum operationem Satanae in omni virtute, signis et prodigiis mendacibus" ; Glossa: "Tunc solvetur Satanas, et per illum Antichristus in omni sua virtute mirabiliter quidem, sed mendaciter operabitur". Et dicitur mendaciter sive mendacibus secundum unam expositionem Glossae, quia, etsi vera sint, Dei permissione ad mendacium trahent. Et ita videtur quod angelus apostata potest facere miracula.

7. Idem videtur de hominibus, I Cor. 12, 28: "Deinde Virtutes", Glossa: "Id est eos qui miracula faciunt".

[Solutio]: Ad hoc dicendum quod congruebat mulierem primam fieri ex viro et ex costa, ut patet ex dictis: ex quibus sequitur quod immediate facta fuerit a Deo. Si enim de viro facta est, et non secundum cursum naturae, eo modo quo tilia de patre, et hoc congruebat, oportuit quod fieret de ipso opere supra naturam, et ita per potentiam mirabiliter operantem. Praeterea, cum costa non esset in propinqua potentia ut de ea fieret mulier, sed in valde remota et nullo modo disposita, cum de ea debuit fieri corpus mulieris indilate sive sine mora temporis, oportuit quod fieret illa potentia cui perfecte obedit omnis creatura. Praeterea, sicut mulier debuit fieri de viro, ut monstraretur viri nobilitas quantum ad dignitatem principatus sive principii, et sicut decuit mulierem fieri de latere, ut ostenderetur viri et mulieris aequalitas, sic decuit ut immediate fieret a Deo, ut servaretur primi principii dignitas: dico in genere mulierum sive matrum. Unde sicut Adam, qui erat pater omnium viventium, immediate a Deo factus est, sic Eva, quae erat "mater cunctorum viventium", sicut habetur Gen. 3, 20, immediate debuit ab ipso fieri. Non enim debuit mulier in genere hominum dignitatem perdere, quam habuerunt animalia utriusque sexus in omni genere animalium. Et in hoc mira apparet Dei providentia, qui sic nobilitat unum sexum, ut nihil detrahat de nobilitate alterius; Conveniebat ergo ut immediate fieret a Deo et non ab angelo. Et hoc habetur ab Augustino, IX Super Genesim, dicente: "Certissime dixerim supplementum illud carnis in costae locum ipsiusque feminaecorpus et animam conformationemque membrorum, omnia viscera, sensus omneset quidquid erat quo illa creatura et homo femina erat, nonnisi in illo Dei opere factum, quod Deus non per angelos, sed per semetipsum operatus est".

[Ad obiecta]: 1. Ad primo obiectum in contrarium patet responsio ex praedictis, scilicet in Quaestione qua quaeritur utrum corpus mulieris debuit formari viro in adiutorium, ubi determinatum est quod Eva non fuit mulier occasionata, eo modo quo occasio vitium importat. Secundum enim quod occasio vitium importat, ut in monstris, sic non est mulier mas occasionatus; secundum autem quod occasionaliter dicitur factum quod factum est praeter primam intentionem naturae, quae respicit esse nobilissimum in re quam intendit, dicitur mulier mas occasionatus; natura enim in productione hominis primo et principaliter intendit producere hominem in sexu nobiliori; unde, quia deficit quandoque ex aliqua causa ex parte materiae vel ex aliqua circumstantia occurrente, ut quando generatur mulier, dicitur mulier occasionaliter producta in esse et dicitur mas occasionatus, id est occasione maris, qui fuit intentus principaliter a natura, in esse productus. Nec hoc modo fuit prima mulier mas occasionatus.

2. Ad aliud dicendum quod instantia est in proposito. Huic enim universali propositioni nullum corporale, quod habet principium praecedens simile in specie, producitur etc., est instare in proposito. Quare autem in genere hominum primo conditum fuit unum individuum, quod erat principium omnium illius generis et etiam illius individui, quod debuit coexistere principium respectu totius prolis procreandae, quod non fuit in principiis aliorum generum rerum, dictum est supra.

3. Ad aliud quod sequitur, dicendum quod aliquid dicitur esse in alio seminaliter duobus modis: communiter et proprie. Communiter, secundum quod ratio seminalis dicitur quidquid est inditum rei a Conditore eius ut de illa aliquid fiat vel fieri possit, id est ut de illa fiat aliquid vel cursu naturae vel eo qui est supra naturam; proprie autem, secundum quod ratio seminalis dicitur natura quaedam indita rei, qua simile ex simili cursu naturae producitur, ut planta de planta et granum de grano eiusdem generis. Istos duos modos tangit Augustinus, Super Genesim, IX, dicens: "Elementamundi huius corporeihabent definitam vim qualitatemque suam, quid unumquodque valeat vel non valeat, quid de quo fieri possit vel non possit. Ex iis velut primordiis rerum omnia quae gignuntur suo tempore exitus processusque sumunt finesque et discessiones sui cuiusque generis: unde fit ut de grano tritici non nascatur faba vel de faba triticum vel de pecore homo vel de homine pecus. Super hunc autemmotum cursumque rerum naturalem potestas Creatoris habet apud se posse de iis omnibus facere aliud quam eorum quasi seminales rationes habent, non tamen id quod non in eis posuit ut de iis fieri vel ab ipso possit: neque enim potentia temeraria, sed sapientevirtute omnipotens est et hoc de unaquaque re in tempore suo facit quod antea in ea fecitut possit. Alius ergo est rerum modus quo illa herba sic germinat, illa sic, illa aetas parit, illa non parit, homo loqui potest, pecus non. Et talium modorum rationes non tantum in Deo sunt, sed etiam ab illo rebus creatis inditae atque concreatae". Et hoc ostendit tribus exemplis, subiungens et dicens: "Ut autem lignum de terra excisum, aridum, sine radice ulla, sine terra et aqua, repente floreat et fructum gignat, ut sterilis femina in senectute pariat, ut asina loquaturet si quid huiusmodi est, dedit naturis quas creavit, ut ex iis haec fieri possent. Neque enim ex eis velipse faceretquod ex eis fieri non posse ipse praefigeret, quoniam se ipso non est nec ipse potentior. Verumtamen alio modo dedit ut non haechaberent in motu naturali, sed in eo quo ita creata essent ut eorum natura voluntati potentiori amplius subiaceret" · Ex iis verbis Augustini patet quod ratio seminalis duobus modis sumitur, ut tactum est, et natura similiter, quia natura potest dici vel naturalis virtus activa per quam est generatio similis ex simili vel natura potest dici possibilitas secundum quam quaelibet natura subiecta est et possibilis respectu operationis divinae. Prout primo modo sumitur ratio seminalis, corpus Evae fuit seminaliter in primis principiis rerum et etiam in costa, non prout secundo modo. Praeterea, prout natura sumitur secundo modo, potest dici factum materialiter de costa, non prout primo modo.

4. Ad aliud quod sequitur dicendum quod infinitam distantiam esse inter aliqua dicitur duobus modis: vel ratione distantiae primi imaginabilis et sui oppositi, id est esse et non-esse, vel ratione distantiae imaginabilis consequentis et sui oppositi negative, sicut est distantia entis dispositi ad aliquid et non dispositi vel entis potentia ad aliquid et non-entis potentia: inter enim quaelibet opposita negative est quodam modo distantia infinita, quia negatio convenit etiam non-enti. Sicut inter esse et non-esse infinita simpliciter, similiter non-entis potentia et entis actu; maior autem est distantia inter non-ens potentia aliquid et esse illud actu quam inter non-ens potentia ad aliquid et ens potentia ad illud: plus enim distat inter non-ens potentia ad aliquid et illud quam inter non-ens potentia ad aliquid et ens potentia ad illud, quia plus distat esse actu a non-esse potentia quam non-esse potentia ab esse potentia respectu eiusdem. Quia ergo costa non se habebat ut ens in dispositione aliqua ad corpus mulieris vel etiam potentia, nisi obedientiali, qua omnia obediunt Creatori, producere hoc in esse ex re tantum distante non est potestatis conditae. Dicendum ergo quod, licet inter praedicta non sit infinita distantia simpliciter, est tamen infinita quodam modo. Propter quod ad producendum hoc ex hoc non sufficit potestas aliqua creata, et maxime operatione repentina sive momentanea. Hoc dico, quia fortasse aliqui ponerent quod multiplici transmutatione posset de costa fieri semen unde posset mulier seminaliter produci in esse per motum naturale aliquo modo; quod ego non assero.

5. Ad aliud quod sequitur, dicendum quod, licet angeli aliquod ministerium exhibuerint in formatione mulieris de costa, sicut vult Augustinus, non tamen formatio membrorum aliquo modo erat ab angelo, sed ab opere divino, ut ex verbo Augustini supra posito habetur. Unde, licet angelicum ministerium aliquo modo cooperaretur, ut forte detrahendo costam et praeparando vel aliquod ministerium exterius exhibendo, non tamen formationi corporis cooperabatur: propter quod convenienter excluditur ab illa operatione. Illud autem in rebus producendis in esse non dicitur cooperari Deo, sed quod intime in ipsa rei productione operatur. - Ad illud quod sequitur, dicendum quod angeli dicuntur facere opera miraculosa sive mirabilia ministrando materiam et praeparando, sed Dominus formam et completionem inducendo. Unde solus Deus, proprie loquendo, facit illa quae exeunt in esse cursu mirabili.

6. Si obiciatur, sicut tactum est, quod tempore Antichristi fient miracula a diabolo operante, sed non videtur quod diabolus et Deus communicent in aliquo opere, quia "non est communicatio Christi et Belial sive conventio", II Cor. 6, 15, ibi Glossa: "Christus et diabolus non conveniunt" - respondeo: quod diabolus non facit aliqua miracula sive mirabilia nec potest facere nisi cooperando naturae, expediendo eam et accelerando, sicut fuit in factis aliquibus, quae erant similia aliquibus plagis Aegypti, ut in serpentibus Magorum ; facere autem opera huiusmodi quae sunt omnino supra naturam et ubi nulla est operatio naturae, sed sola obedientia, nullo modo potest. In operibus ergo mirabilibus, quae fiunt a daemonibus modo iam dicto, cooperatur Deus ipsi naturae, quae redditur expedita et acceleratur opere daemonis, ipsis daemonibus cooperatur continue influendo in illis potentiam unde operantur. Nec videtur mihi inconveniens ponere Deum cooperari sive communicare cum daemone quandoque in opere operato, licet non conveniant in fine operis. Et sic intelligitur illud II Cor. 6, 15: "Quae autem conventio Christi ad Belial?" Unde Glossa: "Belial apostata interpretatur, cum quo Christus non convenit, quia ille omnia male, Christus omnia bene agit" ; bonum enim et malum dicunt conditiones finis.

7. Ad hoc quod obicitur per illud I Cor. 12, 28: Deinde Virtutes, quod homines faciunt miracula, dicendum quod hoc intelligendum est per invocationem. Neque enim faciunt homines miracula auctoritate et prima potentia operante, quia modus iste est solius Dei, neque praeparando materiam et disponendo, sicut angeli, sed impetrando per invocationem. Et hoc dupliciter: vel invocando sive per invocationem in sanctitate personae, sicut iusti, vel in sanctitate Ecclesiae, non personae, sicut mali, ad quorum invocationem Deus quandoque mirabilia facit propter fidem Ecclesiae confirmandam vel propter fidem Ecclesiae probandam, sicut faciet tempore Antichristi. Quo modo differenter faciunt miracula boni et mali habetur ab Augustino, 83 Quaestionum, dicente: "Aliter Magi faciunt miracula, aliter boni Christiani, aliter mali; Magi per privatos contractus, boni Christiani per publicam iustitiam, mali per signa publicae iustitiae". De hoc determinatum est in Quaestione de miraculo.

PrevBack to TopNext