Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 4
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 4
DE CORPORIS EVAE INTEGRITATE.
Sequitur de corporis illius, id est primae mulieris, integritate. Quaeritur ergo: I. Si Eva in statu innocentiae fuisset cognita sive concepisset a viro, perdidisset integritatem carnis in qua condita erat?
Et videtur quod sic, 1. per hoc quod mulierem cognosci a viro et manere in carnis integritate sunt incompossibilia et semper erant.
2. Item, habere integritatem carnis et esse virginem tunc consequenter se habebant, quia tunc non fuit integritas carnis sine integritate mentis; sed cognosci a viro et esse virginem in nullo statu fuerunt compossibilia; ergo cognosci a viro et habere integritatem carnis, tunc fuerunt incompossibilia; ergo, si tunc cognita fuisset a viro, perdidisset integritatem carnis in qua condita erat.
3. Item, duos esse "in carne una" et eosdem non esse in carne una non se compatiuntur ad invicem neque poterant se compati in primis parentibus; primum autem ponit divisionem carnis in muliere secundum integritatem; ergo divisio carnis et integritas non poterant simul esse in prima muliere.
4. Item, singulare privilegium B. Virginis fuit gravidari in integritate carnis, quia hoc fuit supra omnem naturam; sed si aliqua cognosci poterat in integritate .carnis, poterat gravidari similiter; ergo hoc est supra omnem naturam, scilicet cognosci in integritate et sine corruptione carnis; ergo, si fuisset cognita a viro in statu illo, incurrisset corruptionem integritatis suae.
Contra: a. Sicut determinat Augustinus, XIV De civitate Dei, si stetissent primi parentes, numerus electorum propagatus fuisset ex illis per semen coitus, et hoc de ordinatione et voluntate Dei ut convenissent in opere tali obediendo divinae voluntati; sed, si altera pars illarum ex hoc incurrisset corruptionem suae integritatis, deterior et indignior effecta esset, et hoc sine culpa sua, quia ex executione divinae voluntatis: quod videtur inconveniens; ergo etc.
c. Item, corruptio integritatis habet annexam divisionem continui; sed dolor est divisio continui; ergo huiusmodi corruptio non poterat esse sine dolore.
d. Item, vir poterat tunc cognoscere mulierem sine corruptione suae integritatis: sicut enim non dicimus modo virum suam amittere integritatem pollutione nocturna, sic nec tunc cognoscendo mulierem. Similiter videtur quod mulier tunc poterat cognosci a viro sine corruptione suae integritatis, cum conditi essent in quadam paritate quantum ad hoc officium. Nec in aliquo demeruerat mulier, propter quod debuerit in sua integritate damnificari, sicut nec vir. — Et potest hic incidenter quaeri quare mulier exigentia peccati magis iuit punita in corruptione poenali quam vir: mulieres enim quando primo cognoscuntur, corruptionem patiuntur poenalem, viri non sic.
e. Item, ab Augustino, XIV De civitate Dei, habetur quod, si stetissent primi parentes, procreata esset proles sine corruptione, integritatis. Dicit enim sic: "In tanta felicitate hominum absit ut suspicemur non potuisse prolem seri sine libidinis morbo, sed eo voluntatis nutu moverenturmembra illa quo cetera, et sine ardoris illecebroso stimulo, cum tranquillitate animi et corporis, nulla corruptione integritatis infunderetur gremio maritus uxoris".
[Solutio]: Ad hoc dicendum quod duplex est corruptio, proprie sumpta corruptione. Una est integritatis carnis, et hanc non incurrisset Eva, si fuisset cognita in statu innocentiae a viro suo, et de hac loquitur Augustinus, XIV De civitate Dei. Alia est corruptio foeditatis, quae proprie est naturae propagativae et membrorum genitalium, quorum natura non est solummodo corrupta sicut aliorum membrorum, sed intecta: nec hanc incurrisset. Ut enim dicit Augustinus, IX Super Genesim ad litteram: "Potuerunt in paradiso esse nuptiae honorabiles et "thorus immaculatus". sine ardore libidinis". Unde, si Eva fuisset in illo statu cognita a viro, mansisset porta propagationis in eadem integritate et ipsa natura propagativa in eadem honestate qua prius. Tertio modo potest dici corruptio nomine extenso, scilicet susceptio seminis sive commixtio carnis in opere coitus, secundum quod intelligitur illud verbum Gen. 2, 24: "Eruntduo in carne una", et haec corruptio potest dici corruptio puritatis, quia facta commixtione maris et feminae in coitu, femina non mansisset in ea puritate in qua condita erat, secundum quod purum dicitur in quo non est permixtum aliquid quod est alterius naturae, quia iam carni suae esset permixta caro viri. Cum ergo quaeritur si Eva fuisset cognita etc.: dicendum quod, prout integritas carnis dicit absentiam corruptionis primae et secundae, quod sic; secundum quod tertio modo, nequaquam.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur quod mulierem cognosci a viro et manere in integritate carnis, sunt incompossibilia: dicendum quod, secundum quod integritas dicit absentiam corruptionis tertio modo sumptae, verum est et quantum ad statum naturae corruptae et quantum ad statum naturae conditae. Secundum autem quod dicit absentiam corruptionis primo modo dictae et secundo, verum est quantum ad statum naturae corruptae, sed non quantum ad statum naturae conditae.
2. Ex iis etiam patet responsio ad aliud, quia habere integritatem carnis et esse virginem consequenter se habent, secundum quod integritas dicit absentiam corruptionis tertio modo sumptae, et hoc quantum ad statum utrumque. Puritas enim virginalis in neutro statu compatiebatur impuritatem commixtionis carnis; in primo autem statu ex cognitione viri neque accidisset corruptio primo modo dicta neque secundo. Unde non sequitur quod, si fuisset cognita in statu illo, quod amisisset integritatem quae tollitur per corruptionem primo modo dictam vel secundo modo, sed solummodo illam quae privatur per tertiam.
3. Ad tertium dicendum quod duos esse in carne una in statu primo posuisset solummodo divisionem carnis, prout carnis divisio consistit in commixtione carnis, non autem divisionem quae attenditur in violenta separatione partium carnis circa portam propagationis, sicut in statu corruptionis. Unde divisio carnis, quae esset in statu illo in cognitione mulieris a viro, bene compassa esset integritatem carnis quae ponit absentiam corruptionis violentiae poenalis.
4. Ad illud quod obicitur quod singulare privilegium B. Virginis fuit etc.: dicendum quod est triplex corruptio, sicut tactum est, scilicet violentiae poenalis ex parte carnis mulieris et foeditatis seminalis et commixtionis carnalis. Nulla vero istarum corruptionum fuit in B. Virgine ; unde in illa fuit cum foecunditate perfecta puritas virginalis. In foecundatione mulieris in statu illo, licet stetisset in integritate, secundum quod dicit absentiam primae corruptionis et secundae, non tamen stetisset in integritate, secundum quod dicit absentiam tertiae, quia subiisset corruptionem quae attenditur in carnis commixtione.
Sed ex dictis oritur dubitatio quo modo semen viri posset deduci ad monetam conceptionis, si nulla fuisset fractio sive corruptio in carne mulieris. Non enim videtur quod, porta existente clausa et sigillo integro, aliquo modo deduci posset ad locum prolis sive foetus formandi et educendi. — Responsio est ad hoc quod, sicut sine sigilli alicuius fractione emittitur sanguis menstruus, ut in virginibus, sic tunc immitti potuit semen sine ulla laesione vel fractione. Unde Augustinus, XIV De civitate Dei, 26 cap.: "Ita tunc credendum est potuisse utero coniugis, salva integritate feminei genitalis, virile semen immitti, sicut nunc potest, eadem integritate salva, ex utero virginis fluxus menstrui cruoris emitti. Eadem quippe via posset illud inici qua hoc potest eici".
Sed adhuc est quaestio quo modo membro viri sine corruptione sive fractione carnis potuisset semen infundi, an carnes in porta propagationis post peccatum magis sint consertae sive concretae quam ante. — Respondeo, sine praeiudicio tamen, quod eadem erat dispositio portae illius tunc quae et nunc, sed omnium membrorum tanta erat obedientia voluntati, quod iuxta nutum voluntatis tunc poterat homo facere membris omnibus quod volebat. Dicit enim Augustinus, XIV De civitate Dei, 15 cap.: "In paradiso, etsi non omnia poterat ante peccatum, quidquid tamen non poterat, non volebat, et ideo poterat omnia quae volebat". Et hoc ostendit manifestius Augustinus, XIV De civitate Dei, 24 cap.4 per totum fere. Fuisset ergo illius membri tanta obedientia voluntati, quod iuxta nutum voluntatis et in conceptione et in parturitione, secundum quod exegisset natura omnino consona voluntati, se coniunxisset et relaxasset, sicut videmus quod secundum quantitatem morselli sumendi ad usum alimoniae dilatatur et constringitur os sine aliqua sui laesione. Unde Augustinus, XIV De civitate Dei: "Ut ad pariendum non doloris gemitus, sed maturitatis impulsus feminea viscera relaxaret, sic ad foetandum et concipiendum, non libidinis appetitus, sed voluntarius usus naturam utramque coniungeret".
a. Ad hoc quod primo obicitur pro alia parte, dicendum quod, etsi corruptio integritatis naturam rei corruptam indigniorem efficit et deteriorem, non tamen hoc efficit corruptio impuritatis sive commixtionis carnis, quia ex hac corruptione sive commixtione nihil deperit sive diminuitur de virtute sive bonitate rei sive personae, immo tanto ipsa melioratur et nobilitatur, quanto ipsa expeditur et perficitur, ut possit suum simile in esse producere sive productioni cooperari. Et est simile quodam modo de vino puro et condito. Vinum autem cuius puritas quandoque corrumpitur, ut scilicet quando speciebus conditur, non ex huiusmodi corruptione et admixtione deterioratur, sed potius nobilitatur, quia ex huiusmodi admixtione potest in effectus nobiliores quam potuit in sua existens puritate.
b-c. Ad ea quae proximo sequuntur patet responsio, quia illa corruptio non est poena neque habet divisionem continui annexam, divisionem dico violentam: non enim quaelibet divisio continui dolorem infert, sicut patet in coitu, sed illa quae est violenta et non naturalis.
d. Quod autem consequenter concluditur, concedi potest, quia sicut nec vir damnificatus esset in illo statu cognoscendo mulierem, similiter nec mulier. — Ad illudi quod quaeritur consequenter, scilicet quare mulier, exigente peccato, magis fuit punita, utpote corruptione poenali, quam vir, potest breviter dici: quia plus peccavit. — Quod sic patet: Ut dicit Apostolus, "mulier seducta est", non vir. Quod exponit Hugo dicens: "Eva quippe seducta est, quia verum esse credidit quod diabolus dixit, et idcirco non solum inordinate similitudinem Dei cum scientiaboni et mali appetiit, sedin tantam etiam prolapsa perversitatem verisimiliter putatur, ut Deum ex invidia lignum scientiae boni et mali homini vetuisse crederet, ne ipse homo ex eo gustando ad aequalitatem ipsius proficere potuisset. Hanc ergo mulier, in superbiamelata, appetiit, et ne hanc habere potuisset, ipsum Creatorem, invidia tactum, lignum hocvetuisse putavit. Voluntaria ergo malitia se contra Creatorem suum erexit, perverse contra ipsum volendo et impie de ipso sentiendo. "Adam vero non est seductas", quia quod diabolus promisit, falsum esse sciebat. Neque idcirco pomum vetitum comedit, quasiper illam comestionem Deo se parificari posse crederet vel etiam parificari vellet, sed tantum ne mulieris animum, quae sibi per affectum dilectionis sociata fuerat, eius petitioni et voluntati resistendo, contristaret, maxime quia putavit se et mulieri morem gerere et postea per poenitentiam et veniae postulationem Creatori posse placere. Vere igitur dictum est quia minus peccavit qui de poenitentia et misericordia cogitavit; peccavit tamen, quia peccanti consensit et peccantem non correxit".
II. Adhuc autem dubitatur utrum ex hac corruptione incurrisset mulier corruptionem virginitatis, hoc est quaerere utrum in statu illo per commixtionem carnalem esset corruptio virginitatis.
Et videtur quod non, 1. cum in illo statu non fuisset fractio claustri sive sigilli virginalis in commixtione sive copula carnali.
2. Item, virginitas est virtus vel status virtutis; quod autem tale est, non corrumpitur nisi per vitium vel quod est ex vitio; in statu autem illo neque erat vitium neque aliquid ex vitio; ergo etc.
Contra: a. In nullo statu compossibilia erant susceptio seminis virilis in monetam conceptionis per coitum et virginitas.
Respondeo quod non est dubium quin ex coitu sive commixtione tali perdidisset mulier virginitatem. In illo autem statu solummodo requirebatur ad amissionem virginitatis carnis commixtio sine fractione claustri virginalis — nisi velimus dicere apertionem portae propagationis fractionem claustri — secus autem fuit post lapsum hominis.
[Ad obiecta]: 1. Cum ergo obicitur quod tunc non fuisset tractio sigilli etc.: dicendum quod verum est secundum quod fractio dicit divisionem violentam continui sive divisionem poenalem; secundum autem quod dicit apertionem portae propagationis, quae ante erat quasi sigillata, quia omnino intacta, sic fuisset ibi tractio quodam modo.
2. Ad aliud dicendum quod in statu innocentiae virginitas neque fuit virtus neque status virtutis neque post, quousque cessasset praeceptum Domini de multiplicatione prolis, et maxime tunc quando nulla erat excitatio libidinis ad opus carnis. Praeterea, in statu illo non erat matrimonium nisi in officium naturae: unde opus illud nunquam fuisset nisi in spe sive certitudine prolis. Et est praesumptio probabilis, immo vera, ut aestimo, quod quodlibet commercium huiusmodi mulierem foecundasset. In statu ergo illo non fuit virginitas virtus vel status virtutis, sed matrimonium fuit maioris gloriae quam virginitas: officium enim matrimonii, id est coniunctio carnalis, fuit opus obedientiae; datum enim erat praeceptum de prolis multiplicatione, ibi: "Crescite et multiplicamini", Gen. 1, 28; continentia enim virginalis nondum fuerat inspirata neque praecepta.
On this page