Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 2, M. 2, C. 3

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 2, M. 2, C. 3

QUALES FILIOS GENUISSENT PRIMI PARENTES QUANTUM AD VIRTUTEM CORPORALEM.

Sequitur inquirere quales filios genuissent quantum ad virtutem corporalem, utrum scilicet genuissent filios tantae virtutis quod statim possent exire in opera propria organorum, hoc est ambulare, loqui et huiusmodi.

Quod sic, videtur a. per similitudinem sumptam a brutis. Videmus enim quod multa animalia bruta mox ut nascuntur vadunt, sugunt mammas et sequuntur matres ; sed minime aestimandum est quod illud quod est brutis praestitum, rationali creaturae ad hoc aptae sine demerito peccati aliquo modo negaretur; ex hoc videtur quod parvuli in statu illo nati statim habuissent usum membrorum.

b. Item, duae sunt aetates in quibus minime solent virtutes organorum humanorum sufficere ad opera eorum exercenda, scilicet prima et ultima, id est infantilis et senilis: et hoc dico in statu naturae lapsae; sed in statu naturae conditae, quantumcumque esset aetas provecta, bene sufficeret virtus organorum ad opera eorum exercenda; pari ratione videtur quod, quantilla fuisset aetas, in statu illo sufficeret ad idem vel quare non?

c. Item, infirmitas membrorum in parvulis, unde impotentes sunt exire in opera sua in statu naturae lapsae, congruit ipsi statui in quo animae, quae sunt corporum perfectiones, sunt infirmae; unde Augustinus: "Propriae infirmitati mentis congruit haec infirmitas carnis". Ergo in statu illo in quo non esset aliqua infirmitas animarum, non convenisset aliquo modo infirmitas huiusmodi; ergo geniti in statu illo non habuissent membra ita infirma quod non possent exire in officia sive opera illis deputata.

d. Item, si aliquid delectabile in statu illo movisset appetitum parvuli alicuius nec haberet usum membrorum quo illud posset comprehendere, nonne ex carentia sibi delectabilis et impotentia pertingendi ad illud affligeretur? Et ita poena praecessisset culpam; ergo etc.

Contra: 1. Fortitudo et debilitas virtutis motivae in corpore proportionatur qualitati membrorum: unde homines habentes membra solidiora solent esse fortiores; sed parvuli tunc temporis membra tenera habuissent, cum essent nobilis complexionis — magis enim solent esse teneri qui erant nobilioris complexionis et melioris naturae: unde dicitur de Christo quod tenerrimus erat propter nobilitatem naturae ipsius — ergo videtur quod sicut parvuli nunc non possunt gradi propter membrorum teneritudinem nec pondus corporis proprii supportare propter eorumdem debilitatem, similiter quod nec tunc.

2. Item, nunc temporis simul proficit virtus corporis cum statura; sed, si homo stetisset, consimilis fuisset in parvulis profectus a parte staturae illi qui nunc est; ergo videtur quod similiter esset a parte virtutis; ergo videtur quod sicut nunc parvuli in principio feruntur ab aliis quasi impotentes ferre se ipsos et post paulative vadunt et postmodum currunt, ita videtur quo et tunc.

3. Item, vis generativa in parvulis quantum ad usum fuisset dilata tunc sicut et nunc nec fuisset impotentiae tunc non posse generare ante tempus praefinitum a natura sicut nec nunc; similiter videtur de motiva in aliis membris, cum virtus illa similiter pendeat a corpore.

4. Item, mamillae datae sunt matribus a natura; ergo in statu illo fuissent necessariae et non frustra, cum natura nihil agat frustra ; ergo fuissent deputatae ad officium sive opus lactationis parvulorum, qui propter debilitatem illorum et dentium carentiam sic nutriri habent necesse; ergo quantum ad hoc consimiles essent in infirmitate parvulis natis in statu naturae lapsae; eadem ratione et in aliis quae statum circumstant infantilem, ut videtur.

Respondeo: Dicendum est, sine praeiudicio, quod haec infirmitas, propter quam parvuli in statu naturae lapsae non possunt assurgere ad officia membrorum, est poena peccati. Unde, si primi parentes genuissent filios in statu innocentiae, sicut quorumdam animalium foetus, statim cum nati fuerint, habent usus et officia membrorum, et illi similiter habuissent: unde statim gradi possent et matres sequi et iuxta congruentiam opportunitatis illius status aliqua officia membrorum exercere. Absurdum enim videtur ponere quod rationalis creatura, quae nunquam fuerit vitio incurvata, sed praedita rectitudine iustitiae originalis, aliquando modo bestiali contra usumnaturae propriae ambularet sicut faciunt modo parvuli qui, manibus et pedibus ambulantes, se de loco ad locum transferunt. Potest ergo dici quod infirmitas moderna parvulorum, qua non possunt assurgere ad officia membrorum, est poena peccati et infirmitati originalis culpae attestatur. Et hoc videtur sentire Augustinus, in I libro De Baptismo parvulorum, dicens sic: "Movet nos, si illi primi homines non peccassent, utrum tales essent filios habituri qui nec lingua nec manibus nec pedibus uterentur: nam propter uteri capacitatem forte necesse fuit parvulos nasci. Sed poterat", scilicet Deus, "certe quod multis etiam pecoribus praestitit, quorum pulli, quamvis sint parvuli, nequeaccedentibus corporis incrementis, etiam mente proficiant, quoniam rationalem animam non habent, tamen etiam minutissimi et currunt et matres agnoscunt nec sugendis uberibus cura et opere admoventur aliena, sed ea ipsi, in maternis corporibus loco abdito posita, mirabili facilitate noverunt. Contra homini nato nec ad incessum pedes idonei nec manus saltem ad scalpendum habiles et, nisi opere nutrientis admotis labiispapillae uberis ingeruntur, nec ubi sint sentiunt et iuxta seiacentibus mammis, magis possunt esurientes flere quam sugere. Proinde infirmitati mentis congruit haec omnino infirmitas corporis". Ecce quod plane dicit quod haec infirmitas corporis congruit infirmitati mentis. Nec istud sentire de statu illo debet difficile videri, cum multa maiori admiratione digna ibi accidissent, ut parvulos in aetate tenerrima sine veste vel indumento, pariter et tecto, absque omni difficultate quasi feliciter vivere, sine strato et stramento sedere et decubare et alia multa huiusmodi quae nos latent. Sed vix creduntur talia, quia horum contraria consuetudinis sunt. Unde Augustinus, IX Super Genesim, loquens de iis quae accidissent homini si sine peccato vixisset, dicit: "Qui haec fieri potuisse non credunt, nihil aliud quam consuetudinem naturae, iam post peccatum poenamque humanam sic currentis, attendunt. Non autem in eorum genere nos esse debemus qui non credunt nisi quod videre consueverunt". Potest ergo concedi quod parvuli in statu illo habuissent usus naturales pedum et manuum et linguae quantum ad gustum. Cum enim lingua congruat in duo opera, secundum Philosophum, scilicet gustum et interpretationem, habuissent usum linguae quantum ad gustum, qui naturalis est et ad esse; quod autem quantum ad interpretationem, non definio, cum usus ille non sit ita naturalis neque ad esse, sed quodam modo ab acquisitione et ad bene esse. Concedendae ergo sunt rationes quae adductae sunt pro parte ista.

[Ad obiecta.]: 1. Ad illud quod primo obicitur contra hoc, scilicet quod propter teneritudinem membrorum et debilitatem neque gradi possent neque pondus corporis proprii portare: dicendum quod, licet membra habuissent tenera, minime tamen passibilia vel omnino impassibilia, eo modo quo supra determinatum est de corpore primi hominis. Unde nullam laesionem incurrissent, quantumcumque fortiter fixissent pedem in gradiendo. — Praeterea, quia corpus omnino fuisset animae subiectum, maiorem recepisset virtutem a sua vivificativa et regitiva, scilicet anima, tunc quam nunc: unde suffecisset virtus tibiarum ad corpusculum suum supportandum. — Praeterea, natura corporalis in statu illo maioris erat virtutis quam in statu naturae lapsae.

2. Ad aliud dicendum quod, quamvis profecisset virtus corporis proportionaliter profectui staturae eiusdem tunc sicut nunc, non tamen sequitur quod tunc fuissent tantae debilitatis quantae sunt nunc. Ratio autem illa non concludit nisi ordinem in progressu virtutis a minori ad maiorem tunc sicut est nunc. — Si autem obiciatur quod ab eadem imperfectione incepit statura tunc et nunc, ergo ab eadem imperfectione incepisset virtus tunc et nunc — potest responderi vel per interemptionem, quia perfectioris staturae fuissent tunc quam nunc; vel per dissolutionem similitudinis, quia, licet consimilis esset capacitas uterorum maternorum tunc et nunc, propter quod oporteret tunc natos et nunc ab eadem imperfectione staturae incipere, non tamen fuisset consimilis virtus in corporibus status illius et istius, quia virtus naturalis fuit fortior tunc quam sit nunc, nec tantam recipit nunc virtutem corpus a sua regitiva, id est anima, quantam recepisset tunc. Propter quod non sequitur, si ab eadem imperfectione staturae incepissent tunc et nunc, quod propter hoc incepissent ab eadem imperfectione virtutis.

3. Ad hoc quod obicitur per simile de virtute generativa, dicendum quod non est simile: virtus enim generativa habet a natura determinatum tempus et statum exitus sui in esse, quia antequam homo sit perfectus aetate convenienti et virtute sufficienti, non potest exire in actum generativae. Unde actus iste non est nisi hominis perfecti. Unde Philosophus: "Unumquodque perfectum est, cum attingit propriae virtuti". Secundum autem Philosophum, tunc dicitur aliquid attingere propriae virtuti, quando producit in esse tale quale ipsum est. Et hoc insinuatum est, cum dicitur Gen. 1, 28: "Crescite et multiplicamini" ; crescerem enim in virtute et statura oportet primo et post multiplicare sibi consimile.

4. Ad illud quod ultimo obicitur potest dupliciter responderi. Uno modo sic: quod, etsi parvuli in statu illo essent edentuli et indigerent alimento lactis materni, non propter hoc sequeretur quod carerent usu pedum vel manuum. Videmus enim pullos animalium indigere huiusmodi alimento, non tamen carent usu pedum: unde ista non consequenter se habent uti lacte materno et carere usu membrorum ; unde non sequitur: fuissent consimiles parvulis genitis in statu naturae lapsae in hoc, ergo in aliis ; haec enim et alia non se habent consequenter sive convertibiliter. — Alio modo dici potest quod non nati fuissent edentuli, sed muniti dentibus sicut multi foetus brutorum. Omnino enim absurdum videtur quod corpus illud, in quo omnia corpora animalium habent completionem et propter quod sunt omnia corpora huiusmodi, deficeret ab aliqua perfectione quae in corpore animalis reperitur, sine demerito peccati. Praeterea, usi fuissent et nutriti essent fructibus paradisi, quorum quidam forte erant teneriores et magis parvulis congrui, et quidam solidiores et magis convenientes adultis. Non enim reperitur scriptum quod aliquod aliud genus alimenti a fructibus paradisi in statu illo homini concederetur ante lapsum. Nec propter hoc frustra essent ubera data mulieri sicut nec data sunt viro frustra, sed essent illi data ad decorem et integritatem corporis humani. Et haec responsio videtur mihi magis appropinquare veritati et magis consona esse nobilitati illius status.

PrevBack to TopNext