Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 2, M. 2, C. 4

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 2, M. 2, C. 4

QUALES FILIOS GENUISSENT PRIMI PARENTES QUANTUM AD SEXUM.

Sequitur inquirere quales liberos genuissent quantum ad sexum. Quaeritur ergo utrum tot generassent filios quot filias vel plures filios quam filias vel e converso. Et haec quaestio non est solummodo de genitis a primis parentibus, sed universaliter de genitis in statu illo.

Quod autem tot generassent filios quot filias, videtur sic: 1. Natura sic processisset in generando sicut eam Deus instituit; sed Deus, cum produxit naturam humanam, produxit masculum et feminam in pari numero ; ergo similiter et natura in pari numero eos multiplicasset.

2. Item, generatio hominis non poterat continuari nisi per masculum et feminam, et ita necessaria est ad generationem mulier sicut et masculus; ergo videtur quod natura intenderet aequaliter utrumque sexum; sed sicut intendebat, multiplicabat; ergo etc.

3. Item, sicut vir intendit se salvare in simili, scilicet in viro quem generat, sic et mulier in consimili, scilicet in muliere; sed natura aeque bene esset ordinata in muliere sicut in viro; ergo, si vir non frustraretur sua intentione, similiter nec mulier; ergo quot conciperet masculos ad conservationem sexus virilis, tot conciperet feminas ad conservationem sexus muliebris.

4. Item, in statu innocentiae sicut quilibet comederet, ita quilibet prolem multiplicaret, cum omnibus esset dictum: "Crescite et multiplicamini" etc.; ergo quilibet haberet uxorem; si ergo matrimonium requirit quod sint "duo in carne una", tot essent viri quot mulieres nec plures nec pauciores.

Contra: a. Sicut dicit Philosophus, in libro De animalibus, "femina est mas occasionatus" ; ergo videtur esse praeter naturae intentionem; sed tempore naturae institutae, cum natura esset recta, nihil produceretur praeter intentionem ipsius; ergo videtur quod nulla mulier generaretur vel saltem paucae; igitur plures essent viri quam mulieres.

b. Item, sicut vult Philosophus, "natura semper desiderat quod melius est" ; sed sexus virilis perfectior est et melior quam sexus muliebris; ergo natura magis desideraret generare virum quam mulierem; si ergo sic produceret secundum quod desideraret, plures produceret viros quam mulieres.

c. Item, generatio maris est propter vigorem virtutis generantis et seminis decisi, sicut dicunt Naturales et Medici ; sed in statu naturae institutae virtus generativa et semen decisum completam et sufficientem haberent virtutem; ergo semper vel pluries masculos generari contingeret.

d. Item, quando semen viri praedominatur semini mulieris, tunc ad propriam naturam trahit et convertit; sed secundum ordinem naturae masculus potentior est femina; ergo stante natura semper vel pluries vinceret semen virile ; ergo plures generaret natura masculos quam mulieres.

e. Item, eisdem rationibus potest ostendi quod tantum viri fuissent geniti tum propter vigorem maiorem virtutis generantis et seminis decisi, tum propter dominium seminis virilis, tum propter appetitum naturae qui semper fertur ad illud quod melius est.

f. Item, videtur quod tantum feminae genitae fuissent, sic: Ut habetur a B. Augustino, sexus muliebris devotior est sexu virili; vocat enim sexum femineum sexum devotum, in Sermone de Assumptione B. Virginis ; si ergo devotio est maxima dispositio et optime praeparatoria ad gratiam obtinendam et ad obtentam perficiendam et per consequens ad excellentiam gloriae cumulandam, videtur quod feminae erunt excellentiores in gloria quam viri. Si ergo convenit divinae providentiae, quae omnia optime disponit, illam civitatem supernam personis gloriosis reparare, et quanto personae, quibus reparabitur, sunt gloriosiores, tanto gloriosius reparabitur, videtur quod solum personis sexus feminei reparabitur; sed, si in statu innocentiae non essent personae aliquae genitae nisi per quas repararetur civitas illa, ergo etc.

g. Ad hoc persuadet exemplum B. Virginis, ad cuius perfectionem nulla persona virilis sexus, quae fuit pura creatura, pervenit neque habuit aptitudinem perveniendi, cum tantae erat sanctitatis quod maior sub Deo non poterat intelligi. Unde Anselmus: "Quiadecebat ut illius hominis conceptio de matre purissima fieret, decens erat ut ea puritate, qua maior sub Deo nequit intelligi, Virgo illa niteret". Probabile enim est quod qui "unicuique dat secundum propriam virtutem", Matth. 25, 15, quod, si alius fuisset tantae virtutis, id est tantae capacitatis gratiae, quantae fuit illa, tantam illi dedisset.

Respondeo quod huiusmodi quaestiones, quae non probantur auctoritatibus neque rationibus evidentibus, licet curiosae videantur, non sunt parvae utilitatis. Unde Hugo, De sacramentis, ubi ponit quaestionem de qualitate genitorum in statu innocentiae, dicit: "Quaenec auctoritas probat nec ratio arguit manifesta, inter dubia relinquuntur; tamen etiam ista non inutiliter aliquando in quaestionem admittuntur, ut vel inveniatur quod verum est vel saltem quod falsum est non credatur". Et de hac quaestione diversi diversa sentiunt.

A. Quidam enim sentiunt quod, si stetissent parentes nostri, quod aequalis fuisset multiplicatio virorum et mulierum, et huius tales ponunt rationes. Unam scilicet ex parte finis ad quem, scilicet talem: Quia distinctio sexuum esset propter multiplicationem generis humani et completionem numeri electorum et illa multiplicatio ad omnes spectaret, et hoc solum secundum legem matrimonii, in qua tantum una erat unius, necesse est, si stetisset natura, tot fuisse mulieres quot viros, cum nulla mulier careret viro et nullus vir careret uxore nec una esset plurium nec plures unius. — Aliam ponunt ex parte principii, scilicet talem: Cum autem multiplex sit ratio quare variatur generativa in actu generandi, una sumitur ex parte animae. Vis enim generativa multum conformatur accidentibus animae et imaginationibus, secundum quod per experimentum patet: nam ex memoria delectationis frequenter fit excitatio pruritus carnis et ex imaginatione forti in somnis fit effusio seminis sicut ad praesentiam mulieris, et vis formativa, quae est praecipua virtus in semine, multum adiuvatur ab imaginativa, secundum quod exempla ponuntur et sunt in Sacra Scriptura et etiam in medicina, ut patet in ovibus Iacob, Gen. 30, 37-43, et hoc asseritur ibidem in Glossa et exemplis ostenditur. Dicit enim sic: "Nec mirum hanc in conceptu feminarum esse naturam, ut qualem conspexerint sive mente conceperint in extremo voluptatis aestu quo concipiunt, sobolem talem procreent, cumhoc ipsum in equorum gregibus etapud Hispanosdicatur et Quintilianus, incontroversia qua accusatur matrona quod Aethiopem peperit, pro defensione illius argumentetur hanc conceptuum esse naturam quam supra diximus. Et scriptum reperitur in libris Hippocratisquod quaedam suspicione adulterii fuerat punienda, cum pulcherrimum peperisset, utrique parenti generique dissimilem, nisi memoratus medicus solvisset quaestionem, monens quaerere ne forte talis pictura esset in cubiculo, qua inventa, mulier a suspicione liberata est". Non solum autem variatio generationis accidit a parte virtutis animalis moventis et imaginantis in statu naturae lapsae, sed in statu institutae potius. Tempore enim naturae institutae, in quo corpus subiectum erat animae, cum vir intenderet et vellet generare virum, ex hoc quod imaginaretur virum, vigoraretur virtus naturalis in agendo et esset semen maioris virtutis et generaretur sexus vigorosus sive masculus; quando vero vellet et imaginaretur generare sexum femineum, tunc minus forti impressione ageret in naturam inferiorem corporalem et tunc semen esset minus forte et generaretur sexus femineus. Et ideo in tempore naturae institutae generatio maris et feminae subesset voluntati rationali. Et quoniam dictaret ratio omnia facienda esse ordinate et tot producere mulieres quot viros et quilibet vir haberet "adiutorium simile sibi" secundum exigentiam legis matrimonii, ideo tunc viros et mulieres produceret in numero aequali. Nunc autem, quia generativa non omnino subest virtuti animali sive imaginativae nec etiam rationali, licet ei aliquo modo conformetur, sed magis variatur propter alias causas quae in aliis scientiis determinantur, hinc est quod non est certa determinatio numeri in viris nec in mulieribus generandis. Iis ergo rationibus dicunt quod, si stetisset homo, in aequali numero fieret multiplicatio virorum et mulierum.

[Ad obiecta]: Hanc ergo sustinentes opinionem, ad obiecta in contrarium sic possunt respondere:

a. Ad illud ergo quod primo obicitur quod femina dicitur mas occasionatus: dicendum quod Philosophus non vult dicere quod femina sit praeter naturae intentionem, sed quod virtus naturae aliquem defectum habet in productione mulieris respectu productionis viri; ille autem defectus non repugnat ordini naturae, sed potius salvat. Secundum enim ordinem naturae sicut producuntur in eodem corpore quaedam membra magis fortia, quaedam minus, sic producuntur in eadem specie quaedam individua unius sexus, quaedam alterius. Et, licet ille defectus qui ordinem naturae corrumpit, utpote est ille qui est causa defectus membri vel bonae complexionis, sit praeter naturae intentionem, generatio tamen mulieris non est praeter naturam nec contra naturam, sed secundum naturam.

b. Ad illud quod obicitur quod natura semper desiderat illud quod melius est: dicendum quod non intelligitur quod semper desideret melius simpliciter, sed melius in ordine. Libet autem sexus masculinus melior sit in se quam femineus, non tamen esset ita sufficienter salus naturae in solo virili sexu sicut est in virili et muliebri, et ideo natura desiderat magis utrumque quam alterum solum.

d. Ad illud quod obicitur quod semen viri praedominabatur semini mulieris etc.: dicendum, quod hoc verum est. Nunquam enim, proprie loquendo, semen mulieris praedominatur semini viri; quandoque tamen semen viri adeo debilis virtutis est quod magis est idoneum ad productionem mulieris quam viri: sicut enim vult Philosophus, principaliter movens in generatione, sive viri sive mulieris, est semen virile. Et ideo semen mulieris, proprie loquendo, semini viri non praedominatur; dicitur tamen praedominari propter debilitatem seminis virilis, qua accedit ad conformitatem seminis mulieris. Licet tamen hoc non accidisset in statu naturae conditae secundum naturam ut erat natura, tamen quando vir imaginaretur et vellet generare sexum femineum, tunc minus forti impressione ageret in naturam inferiorem corporalem et tunc semen esset minus forte ratione praetacta et generaretur mulier.

c-e. Et per hoc patet responsio ad aliud quod obicitur de fortitudine caloris et virtutis. Gradus enim ibi fuissent secundum ordinem rationis et secundum exigentiam finis, ita quod vir aliquando operaretur actione magis fortificata in productione viri, aliquando minus fortificata in productione mulieris.

B. Aliqui autem aestimant quod mu lier semper geminos conciperet, ita quod pars dextra attraheret quod est maioris virtutis de semine ad generationem viri et pars sinistra quod est virtutis debilioris ad generationem feminae. Secundum istos facile est ad ea quae sunt obiecta respondere. — Sed quia hoc non videtur consonum rationi, ideo modus solvendi praehabitus magis videtur tenendus.

C. Alii aliter sentiunt, scilicet quod pluries genuissent filios quam filias, hac ratione:

a. Ut habetur ab Augustino, XIV De civitate Dei, cap. 10, completo numero electorum danda erat illis vita angelica, quae est vita perfectae beatitudinis; sed, sicut habetur ab Augustino, IX Super Genesim, data fuit mulier viro in adiutorium ad filios procreandos; dicit enim: "Non invenio ad quod adiutorium facta sit mulier viro, si pariendi causa subtrahitur". Sed constat quod geniti ex ultimis parentibus, ex quibus genitis compleretur numerus electorum, nuptiis non uterentur; ergo nulla fuit necessitas viro adiutorii mulieris; ergo cessare debuit procreatio mulierum nec deberet aliqua generari ab ultimis parentibus, sed viri solummodo.

b. Item, natura semper appetit producere id quod nobilius est in genere suo et maxime natura bene ordinata, et si quandoque appetit producere id quod est minus nobile, hoc est quatenus est ad illud quod nobilius est. Unde, si natura instituta appeteret producere mulierem, hoc fuit quia mulier deberet esse adiutorium viro ad salvandum ipsum in consimili; cessante ergo necessitate huius adiutorii, sicut fuisset in productione ultimo genitorum, nullus erat appetitus naturae ut mulier generaretur; ergo nullus ultimo genitorum debuit esse mulier.

c. Item, hoc idem potest ostendi per appetitum et voluntatem generantium. Irrationabilis enim esset eorum appetitus et voluntas, si, cessante causa quare mulier data erat viro, appeteretur eius productio in esse et non potius vir, qui esset nobilioris conditionis et dignitatis maioris. Si ergo in statu innocentiae neque ex parte naturae ut esset natura neque ex parte naturae ut esset rationabilis, fuisset deordinatio in appetitu neque frustratio in effectu, videtur quod ultimi generantes tantum filios genuissent vel saltem pluries.

d. Si autem diceretur quod et tunc debuit natura appetere quod generaretur mulier, quia melius salvaretur in utroque sexu quam in virili tantum - hoc supposito, saltem deberet appetere quod persona virilis sexus frequentius generaretur, cum melius salvetur natura humana in eo, tamquam in nobiliori et digniori, quam [in] persona sexus muliebris, et ita plures fuissent mares quam feminae.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud, quod primo obicitur quod natura sic processisset in generando quemadmodum Deus eam instituit etc.: dicendum quod hoc verum est ex parte generantium, non autem ex parte generatorum. Sicut enim Deus instituit aequales diversi sexus ad multiplicandum consimiles in specie, similiter processisset natura in generando aequales diversi sexus quoadusque sufficerent ad multiplicandum numerum electorum. Unde natura processisset in generando aequales in diversitate sexus usque ad ultimos generantes, usque, dico inclusive: ad illos tantum spectabat illud praeceptum Gen. 1, 28: "Crescite et multiplicamini".

2. Ad illud quod obicitur quod generatio non poterat continuari nisi per masculum et feminam etc., iam patet responsio, quia natura intenderet virum et mulierem, quatenus personae essent necessariae ad generandum et multiplicandum electos, sed illis sufficientibus satis probabile videtur quod intenderet illum sexum qui est maioris dignitatis.

3. Ad illud quod obicitur quod sicut vir intendit et tunc intenderet in consimili salvare, id est viro, sic mulier in muliere etc.: dicendum quod hoc non est generaliter verum. Natura enim in muliere, quatenus potest, intendit sexum nobiliorem et tunc intenderet, nisi subesset voluntati rationabili. Unde sufficientibus personis ad multiplicationem numeri electorum, consonum est rationi voluntatem rationabilem velle magis fieri generationem personarum sexus nobilioris et idem appeti a natura obediente eidem.

4. Ad aliud quod obicitur quod in illo statu sicut quilibet comederet, ita quilibet generaret, dicendum quod hoc falsum est. Non enim intenderet quilibet salvari in alio sicut in se, cum necessarium esset, secundum divinam providentiam et dispositionem, generationem stare: suppositio enim propositionis ponit generationem illius status processisse in infinitum, quod simpliciter est falsum.

Ex iis patet rationes assignatas pro alia parte non esse magnae efficaciae. Ratio autem posita ex parte finis ponit multiplicationem activam spectare ad omnes: quod falsum est, quia ex hoc sequitur generationem debere procedere in infinitum. — Similiter patet de alia sumpta ex parte principii, cum existentibus personis quibus intenderet, secundum divinam dispositionem, numerum complere electorum, deberet voluntas rationabilis velle tales generari qui essent nobilioris conditionis et maioris dignitatis.

Haec autem opinio videtur probabilior et magis consona rationi et illius status nobilitati conveniens.

f. Ad illud quod obicitur quod plures fuissent mulieres, quia sexus devotior etc.: dicendum quod, etsi sit sexus devotior, sexus virilis est fortior et constantior, sexus muliebris debilior ; de facili enim assurgunt ad bonum et de facili relabuntur. Viri enim, licet cum maiori difficultate assurgant, constantius stant; perfectio autem gratiae est potius a constantia in stando quam a facilitate in assurgendo. Unde illud bonum, quod est devotio in sexu muliebri, recompensatur maiori bono in sexu virili.

g. Ad illud verbum Anselmi: "Decens erat ut ea puritate, qua maior sub Deo nequit intelligi" etc.: dicendum quod est intelligere in intellectu et est intelligere in re. Intelligere in intellectu est respectu veritatis quae potest esse; intelligere in re respectu veritatis quae est. Quod ergo dicitur quod "maior puritas nequit intelligi", hoc debet intelligi de intellectu in re et hoc datur intelligi per hoc quod dicitur "nequit": nequit enim intelligi importat non quid intelligi. Secundum enim veritatem nulla creatura pervenit ad B. Virginis puritatem: nulla enim creatura pura habuit maiorem puritatem quantum ad illam puritatem quae est per elongationem a peccato nec quantum ad illam quae est ex perfectione virtutum. Habebat enim omnes virtutes in plenitudine, quia praerogativam in omnibus virtutibus, propter quod dicebatur "plena gratia", secundum Hieronymum, qua plenitudine solum illa quae fuit Christi maior erat. Quantum ad puritatem, quae est ex unione per caritatem cum Deo, nulla pura creatura ad eius pervenit puritatem; propter hoc nulla intelligitur maior fuisse puritas illa quae fuit B. Virginis. — Utrum Deus posset facere puram creaturam praeditam maiori puritate, et intellectus capere, qui novit finito addere finitum, et sic multiplicare quasi in infinitum, non definio. — Ad illud quod subiungitur quod qui unicuique dat secundum propriam virtutem, dedisset alii etc.: dicendum quod virtus non intelligitur ibi secundum quod est in sola potentia sive aptitudine capacitatis, sed secundum quod est in effectu operationis vel praeparando vel operando. Nunquam enim subtrahit Dominus beneficium collationis gratiae, quin semper conferat plus et plus, secundum quod aliquis plus et plus operatur vel praeparando se ad recipiendum gratiam vel cooperando ad augmentum gratiae receptae. Quia igitur B. Virgo efficacissime et excellentissime operabatur in praeparando et cooperando, et Dominus illi infudit gratiam abundantissime nec alicui alii tantam, quia nullus ita effectus est dignus operatione praeparationis vel cooperationis.

PrevBack to TopNext