Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 3, T. 1, C. 1
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 3, T. 1, C. 1
UTRUM PRIMUS HOMO CONDITUS FUIT IN GRATIA.
Quod sic, videtur: 1. Circa susceptibile contraria sunt immediata virtus et vitium vel caritas et cupiditas; ergo alterum semper inest susceptibili nisi impediat tempus determinatum a natura, sicut, licet caecum et videns sint contraria immediata, tamen neutrum inest catulo ante nonum diem; sed spiritus rationalis non subiacet tempori, sed est quasi in horizonte aeternitatis et temporis ; ergo alterum contrariorum quae sunt secundum ipsam, scilicet caritas vel cupiditas, semper inest ei; sed non cupiditas: tunc enim non fuisset status innocentiae, sed peccati; ergo caritas.
2. Item, Deus de sua summa liberalitate dat cuilibet gratiam secundum eius capacitatem, Matth. 25, 15: "Dedit unicuique secundum propriam virtutem" etc.; sed anima Adae statim creata et infusa corpori virili, non puerili, apta fuit respectu gratiae; ergo statim habuit gratiam. — Quod autem statim ut creata est fuerit apta respectu gratiae, patet: Non enim fuit imperfectior quam anima pueri baptizati, cum creatus fuerit in statu virili et corpore incorrupto. Nec potest dici quod non obtulit statim gratiam, alioquin non esset summe bonus, Iac. 1, 5: "Qui dat omnibus affluenter". Ergo, cum Deus offerret ei gratiam, si noluit recipere, innocens non fuit; ut enim dicit Augustinus: "Vera innocentia est qua quis nec sibi nec alii nocet" ; et, si innocens iuit, statim recepit, quia aptus ad recipiendum fuit.
3. Item, Anselmus: "Ideo homo non habet gratiam, non quia Deus non dat, sed quia ipse non recipit" ; dicitur autem non recipere eo quod non praeparat se ad recipiendum; sed nulla est melior praeparatio ad gratiam recipiendam quam pura innocentia et recta voluntas; haec autem semper fuit in primo homine ante lapsum; ergo semper habuit gratiam ante lapsum; hoc esse non posset nisi esset conditus in gratia; ergo etc.
4. Item, Deus fecit creaturam rationalem, id est hominem, ad inhabitandum in ea, et hoc est quod ipse Deus vult, scilicet habitare in ea, Prov. 8, 31: "Deliciae meae esse cum filiis hominum" ; habitare autem eius est per gratiam; quod autem non inhabitat, provenit ex aliquo vitio ex parte illius in quo vellet habitare; sed in primo homine nullum erat vitium, immo omnimoda idoneitas ad gratiam; ergo etc.
5. Item, velle est actus voluntatis quem ipsa semper exercet, sicut lux lucere: unde voluntas primi hominis statim actum volendi exercuit; sed illud velle fuit boni, quod esse non potest sine gratia, vel mali, quod non potest esse sine culpa; ergo etc.
6. Item, ut dicit Magister, II Sententiarum, et Hugo, triplici cognitione praeditus fuit primus homo: Creatoris sui et sui ipsius et rerum propter se ipsum factarum, "ut quid deberet superiori, quid aequali, quid interiori, non ignoraret" ; haec autem cognitio non poterat esse sine dilectione; aut ergo diligebat se propter se aut Deum propter Deum aut se propter Deum aut Deum propter se. Si diligebat se propter se, ergo creaturae, scilicet sibi, inhaerebat. propter se ; ergo per definitionem eius quod est frui fruebatur creatura; hoc autem est peccatum. Dicit autem Augustinus, in libro 83 Quaestionum: "Omnis humana perversio est, quod etiam vitium vocatur, fruendis uti velle atque utendis frui". Si se propter Deum, sed haec dilectio est perfecta caritas, ut habetur et Bernardo, in libro De amore et similiter De diligendo Deo. Si Deum propter se, ergo se magis: "unumquodque enim propter quod, illud magis" ; hoc autem est peccatum. Si Deum propter Deum, haec dilectio est caritatis; et ita necessario sequitur quod aut habuit caritatem aut erat in peccato, et ita ut prius.
7. Item, ut ostendit Philosophus, in Metaphysica sua, actus melior est potentia, et ideo, cum aliquid est in actu, melius est quam cum fuerit in potentia tantum; ergo, cum voluntas in statu innocentiae potuerit in aliquem actum bonum, melior fuit voluntas Adae exercens illam actionem quam non exercens; ergo, cum nihil faciat se melius, non potuit potentia illa exire in actum nisi adiutorio melioris educentis eam in actum; nihil autem in creaturis melius voluntate praeter gratiam; ergo tantum per gratiam Dei adiuvantem potuit tunc voluntas in suum actum.
8. Item, divina bonitas, quae summa est, ita apta est diffundere se ad perficiendum creaturas spirituales ut ad perficiendum corporales et non minus hoc illi congruit; sed constat quod primus homo conditus fuit perfectus in corpore; a simili videtur quod factus fuit perfectus in anima; animae autem perfectio est ab informatione gratiae; ergo etc.
9. Item, anima primi hominis condita fuit in perfectione scientiae; unde Hugo: "Ipse primus homo et secundum staturam corporis et secundum statum mentisperfectus mox conditus est". A simili videtur quod in perfectione virtutis vel gratiae, vel quare non?
10. Item, illa quae fecit Deus propter hominem sustentandum, fecit perfecta et completa in genere suo: unde arbores perfectas fecit et fructu abundantes. Quod patet per hoc quod exposuit illas usui humano, homine formato, Gen. 2, 16: "Ex omni ligno paradisi comedetis" etc. Ergo, cum maior fuerit cura Deo de homine et eius perfectione quam de perfectione huiusmodi creaturarum, videtur quod fecit hominem perfectum scientia et virtute, penes quae attenditur eius completio.
11. Item, Gen. 1, 26: "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram" ; sed, sicut exponit Augustinus, et habetur II Sententiarum, dist. 16, imago est in naturalibus, similitudo in gratuitis; ergo homo fuit conditus in naturalibus et gratuitis.
12. Item, Eccli. 17, 1: "Deus de terra creavit hominem", et post: "Vestivit illum virtute". Ergo a primaria sui conditione fuit vestitus virtute.
13. Item, Damascenus: "Fecit Deus hominem innocentem, rectum, virtuosum, sine sollicitudine, sine tristitia, omni virtute decoratum, omnibus bonis ornatum". Ergo videtur quod homo in gratuitis fuerit conditus.
Contra: a. Augustinus, De correptione et gratia: "Saluberrime confitemur quod rectissime credimus Deum dominum rerum omnium, qui creavit omnia bona valde, et mala ex bonis exoritura esse praescivit et scivit magis ad omnipotentissimam bonitatem pertinere etiam de malis bene facere quam mala esse non sinere, sic ordinasse angelorum et hominum vitam ut in ea prius ostenderet quid posset eorum liberum arbitrium, deinde quid posset suae gratiae beneficium iustitiaeque iudicium". Ecce aperte habetur quod sic ordinavit divina providentia vitam angelorum et hominum ut ostenderet prius quid posset liberum arbitrium, id est quid de natura possent et postea quid de beneficio gratiae. Ex quo patet quod conditi erant in puris naturalibus.
b. Item, status gratiae est status medius inter statum naturae et gloriae; conveniebat ergo divinae sapientiae, omnia discretissime et sine confusione ordinanti, primo condere hominem in naturalibus, deinde ornare virtutibus, tertio gloria perficere.
c. Item, magis convenit gratia cum gloria quam natura cum gratia; sed in homine gratia praecedit gloriam; ergo pari ratione, immo multo fortiori, natura praecessit tempore donum gratiae.
d. Item, per gratiam fit matrimonium inter Deum et animam; sed lex matrimonii est ut non fiat absque mutuo consensu; ergo videtur quod nulli adulto gratia debeat dari nisi praecedat consensus; si ergo Adam prius fuit quam consentire posset, ergo non simul habuit gratiam et naturam.
e. Item, donum gratiae infructuosum est nisi recognoscatur esse a Deo: nemo enim gratiam in se reservare potest nisi pro illa Deo gratus existat; igitur, si magis tenet rationem gratuiti quod est naturalibus superadditum quam quod est naturaliter inditum, et donum gratiae est mere gratuitum, ergo videtur quod non ab ipsa creatione, sed post donum gratiae fuerit homini collatum.
Respondeo: Circa hoc diversi diversa sentiunt. Quidam ponunt hominem primum fuisse conditum in gratuitis gratum facientibus. Et ratio quae movet eos est ex parte Dei perfecta liberalitas, ex parte hominis sufficiens idoneitas. Alii ponunt ipsum fuisse conditum solummodo in naturalibus, non in gratuitis gratum facientibus.
Hoc magis sustinendum est, quia magis est rationi consonum et auctoritatibus probatum et divinae excellentiae declarativum: excellentiae dico, scilicet maiestatis, sapientiae, bonitatis. Decebat enim ut sic homo fieret ut in eo reluceret magnificentia divinae maiestatis, decor sapientiae et ordo bonitatis, ut ratione primi laudaretur, ratione secundi veneraretur, ratione tertii amaretur. Ad laudem maiestatis facit quod prius erat homo conditus secundum naturam, deinde informatus per gratiam, ut in se recognosceret gratiam esse donum Dei et illam a naturalibus distingueret et distinguendo non suae naturae illam attribueret, sed conditori Deo, et ex hoc gratias debitas Deo exsolveret et sic divina opitulatio non inaniretur, sed gloria opitulanti conferretur. Et hoc est quod vult Augustinus, De natura et gratia, dicens: "Melius Dei causa agitur, cum et Creator et Salvator agnosciturquam cum, defensa velut sana viribusque integris creatura, opitulatio Salvatoris inanitur". — Decor etiam sapientiae manifestatur per hoc quod homo gradatim et secundum processum temporum ad perfectionem perducitur: sapientis enim est singula secundum temporum opportunitatem distinguere. Unde, cum Deus posset simul creaturas in esse producere, distinguere et ornare, maluit primo in esse producere et post distinguere et tertio ornare, ad suae sapientiae manifestationem. Similiter, licet posset homini simul dare naturam, gratiam et gloriam, ut pulcritudo ordinis salvaretur maluit primo facere hominem in statu naturae bene institutae et post addere donum gratiae, deinde superaddere complementum gloriae. — Ordo etiam bonitatis in hoc manifestatur, quia divina bonitas sic suam bonitatem communicat rationali creaturae ut non tantum tribuat ei effectum boni, sed etiam potentiam cooperandi quodam modo, ut sic perfectius communicet se creaturae huiusmodi. Et ideo sicut noluit dare gloriam homini quin praecederet in homine quodam modo meritum condigni per usum gratiae — opus enim caritatis omnia meretur ex condigno — sic noluit dare gratiam nisi praeambulo merito congrui per bonum usum naturae, ut sic homo efficeretur gloriosior et laudabilior. Et hoc totum spectat ad summam bonitatem, cuius erat hominem facere optimo modo et ordine secundum comparationem ad complementum gloriae. Deus enim secundum legem communem requirit aliquam praeparationem et dispositionem a parte nostra ad hoc quod infundat alicui gratiam sive in eo cui intendit, ut in adulto, sive in alio adiuvante, secundum quod contingit in parvulo. Et ideo gratia non fuit homini concreata, sed dilatat fuit quousque homo per actum et usum rationis quodam modo se disponeret ad illam suscipiendam, ut sic verificaretur illud Augustini in primo homine: "Qui creavit te sine te, non iustificat te sine te".
Adhuc ad evidentiam quaesitorum notandum quod gratia uno modo dicitur communiter, prout comprehendit quidquid naturalibus est additum: naturalibus, dico, quae sunt de generali constitutione rei, sicut dicitur gratia habere bonum ingenium, bonam eloquentiam et huiusmodi. Alio modo dicitur gratia quod est superadditum libero arbitrio faciens et disponens ad rectitudinem illius, sicut dicimus virtutes naturales, mititatem, pietatem et huiusmodi. Tertio modo quod est superadditum libero arbitrio tamquam rectificans et complens et elevans, et sic dicitur gratia quae gratum facit, quia facit hominem Deo acceptum, quia conformem. Cum ergo quaeritur utrum primus homo fuit conditus in gratia sive in gratuitis, potest dici quod, secundum quod primo vel secundo modo dicitur gratia, sic fuit conditus in gratia sive gratuitis, secundum quod tertio modo, nequaquam. Similiter potest dici de virtutibus quod virtutes naturales, et hoc secundum congruentiam naturae integrae, habebat a sui primaria conditione, virtutes autem gratuitas, ut caritatem et huiusmodi, nequaquam. Primum patet per Hugonem ; dicit enim sic: "Si quaeritur utrum primus homo in illo primo suae conditionis statu virtutes aliquas habuerit, nullatenus ambigendo putamus affectus bonos et secundum iustitiam ordinatos naturae illius a sua prima origine insertos, per quos ad bonitatem et iustitiam exequendam naturali appetitu trahebatur, et in iis quidem affectibus bonis naturales virtutes constitisse, quibus a principio natura hominis formata est etinstructa". Secundum patet per verbum Augustini supra dictum, De correptione et gratia. Conceduntur ergo rationes pro parte ista.
[Ad obiecta.]: 1. Ad primum, quo videtur quod conditus fuit in gratuitis proprie sumptis, quia contraria immediata sunt virtus et vitium etc.: dicendum quod multiplex est status hominis, scilicet naturae simpliciter, sicut status conditionis; gratiae, sicut status ille quo erat informatus gratia; status culpae, scilicet status post lapsum, status gloriae et poenae aeternae. Quia vero aliquis propter sola naturalia non meretur laudari vel vituperari, illi statui neque virtus neque vitium debet attribui. Et propter hoc potest dici quod homo in illo statu, qui fuit pure naturalis, neque debuit dici habere vitium neque virtutem; in aliis autem statibus, qui currunt per distinctionem meriti et praemii, dicendus est quilibet habere virtutem vel vitium: status enim illi digni sunt laude vel vituperio, quia respiciunt meritum vel demeritum. — Ad illud quod subditur quod anima rationalis non subiacet tempori etc.: dicendum quod, licet non subiaceat tempori secundum substantiam, subiacet tamen secundum actum. Ut enim dicit Philosophus, est aliquid quod secundum substantiam et actum est in momento aeternitatis, aliquid quod secundum substantiam et actum est in momento temporis, aliquid quod secundum substantiam est in momento aeternitatis, secundum actum in momento temporis, et hoc est anima rationalis.
2. Ad aliud quod obicitur quod Deus dat omnibus secundum sui capacitatem, quia dat unicuique secundum propriam virtutem etc.: dicendum quod capacitas sive virtus, secundum quam Deus dat unicuique, non est in sola potentia vel aptitudine, sed in praeparatione vel dispositione per motum liberi arbitrii, quae quidem praeparatio sive dispositio cadit in genus meriti, scilicet de congruo. Cum iis intelligendum est quod, licet Dominus sit summe liberalis, sua tamen liberalitas in nullo praeiudicat ordini suae sapientiae, immo liberalis est salvo ordine sapientiae et iustitiae. Quamvis enim ab instanti creationis cuiuslibet hominis posset eum beatificare, tamen longo tempore tardat; similiter, quamvis possit cuilibet parvulo gratiam dare sine Baptismate sicut cum Baptismate, tamen non dat. Et ratio huius est quod gloria est bonum laudabile, ideo non dat nisi per meritum laudabile, et ideo convenit eam dare praecedente aliquo merito. Similiter quando confert gratiam, si confert adulto, cum gratia faciat habentem dignum gloria, non confert nisi ad motum liberi arbitrii, si habet usum; si vero non habet, confert ad motum fidei alienae sive ad meritum Christi: ideo secundum ordinem sapientiae non statim debuit eis dare, sed expectare motum liberi arbitrii, quod et fecit. Patet igitur responsio ad illud quod obicitur de liberalitate et habilitate, quia non tantum exigit innocentiam ut dispositionem, sed motum liberi arbitrii in adulto; parvulo vero potest alienum meritum suffragari sicut demeritum nocere.
3. Ex hoc patet responsio ad aliud quod sequitur, quia, licet anima Adae fuerit in pura innocentia et recta voluntate, tamen, quia haec illi erant quasi naturaliter inserta sive naturae a primaria conditione insita, ut habetur ab Hugone, non erat sufficienter praeparata, sed requirebatur ut processu temporis disponeretur motu liberi arbitrii in Deum et bono usu gratis datorum, quo facto congruebat ut gratuita gratum facientia apponerentur. — Quod autem dicitur quod nulla est melior praeparatio quam pura innocentia et recta voluntas: dicendum quod hoc verum est quando haec insunt per motum liberi arbitrii sive usu rationis disponente et praeparante ipsam animam et efficiente illam dignam dignitate congruitatis.
4. Ad illud quod obicitur quod Deus non inhabitat ipsam animam, hoc provenit ex vitio aliquo etc.: dicendum quod hoc non est generaliter verum nisi extenso nomine defectus dicatur vitium. Unde in primo homine causa quare statim non inhabitavit Deus animam illius fuit defectus gratiae, non vitium aliquod, secundum quod vitium proprie sumitur, scilicet pro culpa.
5. Ad illud quod obicitur quod velle boni non potest esse sine gratia etc.: dicendum quod hoc verum est secundum quod bonum dicitur meritorium; sicut enim dicit Hugo, "ad bonitatem et iustitiam exequendam naturali appetitutrahebatur primus homo". Ex quo patet quod potuit velle bonum sine gratia.
6. Ad aliud quod obicitur de multiplici dilectione sui et Dei, potest dici quod duplex est dilectio: voluntaria pure naturalis et voluntaria quae non est pure naturalis, sed est deliberativa, et utraque respectu sui et respectu Dei. Voluntaria naturalis respectu sui est, qua quis diligit summe se ipsum et sui conservationem, et illud semper magis quod magis est necessarium sibi adesse, ut caput quam manum vel pedem: hac dilectione moti exponimus alia membra pro capite, et haec dilectio curva est et est communis nobis et brutis. Respectu Dei est dilectio naturalis, qua diligimus summum bonum. Haec autem dilectio est naturalis; dicit enim Boethius quod amor et notitia summi boni naturaliter sunt inserta humanae animae. Iis dilectionibus neque meretur quis neque demeretur, quia naturali appetitu trahitur homo ad hoc. — Item, est dilectio voluntaria deliberativa, quae dividitur in concupiscentiam et amicitiam. Dilectio amicitiae est qua appetimus bonum illi quem diligimus propter ipsum, secundum quod dicit Philosophus quod diligimus amicos propter se, etsi nihil boni debeat nobis ab ipsis esse; dilectio concupiscentiae, qua quis affectat bonum, quia sibi bonum vel delectabile. Utroque modo diligitur Deus: primo modo ex consideratione beneficiorum eius, quibus consideratis appetitur ei bonum, etsi nihil boni debeat inde provenire appetenti; secundo modo cogitata suavitate illius. appetitur et affectatur dulcedo illius et delectari in illo. Huiusmodi autem delectationem quaerere in illo propter se non est peccatum; quaerere autem in alio est peccatum, propter se dico. Potest ergo dici quod primus homo diligebat se propter se, scilicet amore amicitiae, non amore concupiscentiae ; sic autem diligere se propter se non est frui se, quia frui se est delectari in se: quod est delectationis concupiscentiae. Utroque istorum modorum poterat primus homo diligere Deum, scilicet dilectione amicitiae et concupiscentiae, nec tamen oporteret illum habuisse caritatem sive virtutem aliquam gratum facientem, quia naturali dilectione poterat iis duobus modis moveri in Deum.
Ad cuius evidentiam nota quod motus dilectionis sive dilectio aliter est gratiae, aliter est naturae. Naturae vero est, et maxime institutae, ex quadam habilitate et rectitudine respectu boni; gratiae vero est in quantum captivatur affectus in obsequium Christi diligendo, sicut intellectus per fidem sive credendo. Tunc autem captivatur "intellectus in obsequiumChristi", quando contra id quod ratio dictat, assentit primae veritati; sic et affectus quando id, ad quod diligendum naturaliter inclinatur, amore Christi paratus est odire vel e converso, ut quando id, ad quod odiendum naturaliter inclinatur, paratus est amare, et talis est affectus qui contemnit honores, divitias et omne delectabile carni et amat odientes se et persequentes propter Deum; et huiusmodi affectus non est a natura, sed solum a gratia: non tamen in statu naturae conditae fuisset ista dilectio. — Alia est differentia, quia quandoque dilectio est a cognitione naturali, et illa similiter est naturalis, alia est a cognitione fidei. Et differt haec cognitio ab illa, quia cognitio naturalis cognoscit Deum summe bonum propter diffusionem suae bonitatis in effectibus creatis, sed fides dictat Deum summe bonum propter communicationem bonitatis in divinis personis. Et utraque cognitio dicit Deum summe bonum et summe diligendum, sed nobilius fides sive cognitio gratuita. Per hunc modum utraque dilectio est summa respectu Dei, sed modo nobiliori dilectio gratuita. — Alia est differentia, quia dilectione naturali diligit Deum animus sive affectus rectus, quia bonus sibi, et ideo summe diligit, quia sibi summe bonus, et omne bonum quod est et quod habet, ex ipso est, et nihil esset nisi per ipsum, ideo plus illum diligit quam se ipsum. Sed dilectione gratuita diligit quis Deum, quia simpliciter bonus; et quia summe bonus, summe diligit; et quia ipse homo non est bonus, nisi in quantum est ad Deum, diligit se propter Deum, scilicet dilectione gratuita. Et sic triplex est differentia: prima est a parte modi diligendi, secunda a parte cognitionis disponentis sive principii, tertia a parte motivi. Et sic patet quod primus homo poterat diligere Deum dilectione naturali, ratione qua erat in optima habilitate et rectitudine naturali respectu boni et ratione qua habebat cognitionem naturalem bene disponentem ad hoc et ratione qua Deus erat sibi summe bonus, non tamen hoc poterat dilectione gratuita, quam concomitantur tres differentiae oppositae.
7. Ad aliud quod obicitur quod melior fuit voluntas Adae exercens aliquam actionem etc.: dicendum quod voluntas non solum est vis sive virtus activa, sed est quasi instrumentum respectu sui moventis. Ut enim dicit Anselmus, voluntas est "instrumentum se ipsum movens" ; propter quod "nihil est ita in potestate hominis sicut sua voluntas" ; propter quod a sua natura sive virtute naturali potest exire in actum. — Quod autem dicit Philosophus "melior est actus quam potentia": dicendum, quod hoc verum est per se loquendo; similiter voluntas melior est exercens aliquam bonam actionem, per se loquendo, quam ipsa cessans ab eadem. — Quod autem dicitur quod non potest facere se ipsum melius: dicendum quod hoc verum est, praecise loquendo, secundum quod melius dicit comparationem in merito sive in gratuitis, sed necessario requiritur adiutorium gratiae. Cum enim sit bonum triplex, honestum, utile et expediens, secundum quod melius dicit comparationem ad bonum honestum, non potest aliquis sine adiutorio gratiae facere se meliorem; potest tamen secundum quod melius dicit comparationem respectu boni utilis vel expedientis.
8. Ad illud quod obicitur quod divina bonitas ita apta est diffundere se ad perficiendum creaturas Spirituales etc.: dicendum quod hoc verum est salvo ordine divinae sapientiae. Quod autem congruebat divinae sapientiae dilatio perfectionis gratuitae similiter et divinae maiestati, ex dictis patet. Praeterea, divina bonitas ea perfectione perficit primum hominem quantum ad animam qua quantum ad corpus, quia utrumque perficiebat perfectione naturali sive quantum ad ea quae requirebat perfectio naturae; unde patet quod ratio illa nulla est.
9. Ex iis patet responsio ad illud quod sequitur, quia non fuit similis ratio dilationis perfectionis eius quantum ad scientiam et quantum ad virtutem. Multiplex enim fuit ratio dilationis perfectionis quantum ad virtutem, ut ex dictis patet, quarum nulla fuit dilationis perfectionis quantum ad scientiam, immo multis rationibus congruebat ut statim conditus fuisset praeditus scientia, ut infra patebit. — Praeterea, addendum est praedictis quod non est simile de perfectione aetatis et cognitionis et de perfectione virtutis. Perfectio enim aetatis et cognitionis non tantum elongatur a perfectione naturae sicut perfectio gratiae: homo enim per vim naturae sibi inditam potest pervenire ad perfectam aetatem et proficere ad cognitionem, sed nunquam per se potest homo in perfectionem gratiae, immo requiritur necessario quod infundatur a Domino.
10. Ad illud quod obicitur de perfectione illorum quae erant condita ad sustentandum hominem, id est arborum: dicendum quod non fuit ratio similis harum et illius. Istarum enim non erat nec debuit esse nisi unica perfectio, scilicet naturalis; hominis autem secundum animam triplex, scilicet naturalis, gratiae et gloriae, quae debebant rationibus praetactis discerni et secundum temporis et status opportunitatem distingui.
11. Ad illud quod obicitur de illo verbo Gen.: Faciamus hominem ad imaginem etc., dicendum quod similitudo attenditur ibi in gratuitis gratis datis. — Vel dicendum quod Deus dicitur fecisse "hominem ad" suam "imaginem et similitudinem", non quia statim cum dedit ei imaginem, simul etiam dederit similitudinem, sed quia alterum dedit, scilicet imaginem, et ad alterum habilem fecit, videlicet ad similitudinem, quam postmodum pro loco et tempore ei dedit. Unde quantum est ex vi verbi, non potest concludi quod simul et semel fuerit in homine imago Dei et similitudo.
On this page