Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 5, C. 3

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 5, C. 3

UTRUM ADAM DOMINABATUR CREATURIS CARENTIBUS SENSU.

Sequitur inquirere utrum primus homo dominabatur creaturis carentibus sensu.

Quod sic, videtur: a. Gen. 1, 26: "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis terrae universaeque creaturae". Ecce quod datum fuit illi dominium super universam creaturam.

6. Item, sicut habetur ab Augustino, curam animalium Deus homini reliquit, ut dominationi illius subicerentur a quibus debuerat obsequium accipere; sed, si animalia subiciebantur dominationi hominis, quia homo ab illis debuit accipere obsequium, multo fortius carentes sensu, ut plantae, eius debebant subici dominio, a quibus debuit accipere alimentum. Dicitur enim Gen. 1, 29: "Ecce dedi vobis amnem herbam offerentem semen super terram, et universa ligna, quae habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam".

c. Item, Hugo: "Priusopifex Deus mundum fecit acdeinde hominem, possessorem et dominum mundi, ut ceteris omnibus iure conditionis dominaretur homo, ipsi, a quo factus fuerat, soli voluntaria libertate subiectus".

d. Item, idem: "Homo factus est ut Deo serviret propter quem factus est, et mundus factus est ut serviret homini propter quem factus est".

Ex iis patet quod homo non solum accepit dominium sensibilium, sed etiam insensibilium et omnino partium mundi sive ipsius mundi, sicut etiam dicit Damascenus.

Contra hoc est multipliciter instare. 1. Primo in corporibus supracaelestibus, quorum motus non est electivus, sed ex necessitate, et secundum necessitatem motus est necessitas influentiae; unde neque quantum ad motum neque quantum ad influentiam subiacent hominis imperio neque subiecta essent, si homo stetisset. — Praeterea, probabiliter praesumitur, si homo stetisset, quod aliquae impressiones et innovationes accidissent circa corpus humanum ex necessaria influentia corporum supracaelestium in corpora inferiora, cum illa influentia sit a dispositione divinae providentiae illis naturaliter indita respectu corporum animalium et mutabilium; sed propter influentiam corporum supracaelestium in inferiora et impressiones et immutationes relictas dicuntur corpora superiora dominari inferioribus; ergo videtur quod in statu ante lapsum corpora supracaelestia dominabantur corpori primi hominis: propter quod magis subiciebatur primus homo corporibus caelestibus quam e converso.

2. Similiter videtur instantia in elementis, quorum est continua actio et passio et ex necessitate secundum motum corporum superiorum per accessum et recessum est generatio et corruptio in partibus mundi ; quorum autem actio est secundum impetum et ex necessitate, non videntur aliquo modo hominis subiacere imperio nec eius dominio subesse.

3. Similiter videtur esse instantia in levibus et gravibus, quae secundum naturam eis inditam necesse habent uniformiter moveri, gravia scilicet deorsum et levia sursum, quae, ut probabiliter praesumitur, nullius hominis imperio ad motus contrarios se inclinarent.

Respondeo: Dicendum absque dubio, sicut dicit textus Gen. 1, 28, quod homo dominaretur universae creaturae insensibili, si stetisset. Sed attendendum quod duplex est dominandi modus secundum quod spectat ad propositum. Uno enim modo dicitur quis dominari alicui creaturae, cum super eam habet ius in possidendo et eadem uti potest pro voto in sua utilitate et commodo, ita quod nihil ipsius rei utibilis adversetur voluntati utentis: et hoc modo homo dominabatur creaturis insensibilibus, quae homini deserviebant in suis actibus, et homo sine repugnantia et difficultate poterat eis uti valde libere. — Alius est modus dominandi, cum non solum eo cui dominatur potest uti libere, sed etiam potest ei indifferenter praecipere modo unum, modo aliud, secundum voluntatis suae nutum et imperium: et hoc modo non dominabatur creaturis insensibilibus, sed tantum sensibilibus secundum quod sensibiliter moventur et natae sunt moveri in oppositas partes. Et ratio huius est quia creaturae insensibiles moventur secundum naturalem inclinationem, quae est ad unam partem tantum; unde lapis determinate tendit ad centrum et ignis sursum. Ideo, nisi salvo naturae ordine secundum suam primam conditionem, nihil Adam eis praeciperet, quippe cum non sint natae nisi uno modo currere et magis agi quam agere, sed eas sineret agere proprios motus; et dum illis motibus uteretur ad suum commodum et per complacentiam acceptaret, omnia sibi deservirent. Sed creaturae sensibiles, quae aliquo modo essent disciplinae capaces, illae scilicet quae habent auditum iuxta memoriam et quae natae sunt ad oppositas partes moveri, utique obtemperarent in omnibus quae naturae non contrariarentur, sicut tactum est superius. Concedendum est igitur quod Adam dominaretur creaturis insensibilibus, licet non omni modo quo sensibilibus. Unde concedendae sunt etiam rationes quae hoc ostendunt.

[Ad obiecta.]: 1. Ad illud quod obicitur quo videtur concludi quod corpora supracaelestia dominabantur corpori primi hominis ante lapsum: dicendum quod non est verum, quia, proprie loquendo, illa corpora dicuntur aliis dominari, quorum virtute abicitur de substantia illorum quibus dominantur et fiunt in illis innovationes corruptionum: quod non fiebat neque fieri conveniebat circa corpus primi hominis. Unde, si stetissent primi homines, non haberent illud dominium corpora supracaelestia in corporibus humanis quod modo habent, sed potius in illis, quae illis convenirent, praestitissent obsequium.

2—3. Ex iis patet responsio ad omnia praedicta.

Sed adhuc contra hoc obicitur quia elementa et elementata obediebant hominibus, scilicet Eliae et Eliseo. Ad sermonem enim Eliae caelum continuit pluviam, Iac. ultimo, 17, III Reg. 17, 16, et multiplicata est farina et oleum, eodem. Ambrosius, in libro De officiis: "Sermonem locutus est Elias, et pluvia stetit nec cecidit super terram tribus annis et sex mensibus. Iterum locutus est, et "hydria farinae non defecit"et vas olei toto famis tempore divine non estexinanitum". Et eodem: "Eliseus autem autin solitudine Iordanem transitu suo dividitut pars defluat posterior, superior autem in fontem recurrat, IV Reg.2, 8, aut ferrum securis excussum et in fluvii Iordanis mersumprofundo, misso in aquas ligno, facit supernatare, IV Reg.6, 6". Fortiori ratione videtur quod debebant primo homini obedire, cui a Domino data fuit specialiter praesidentia et dominium creaturarum.

Respondeo quod in operibus praedictis elementa et elementata obediebant Deo, non homini. Opera enim praedicta fiebant, non virtute naturae, sed potius supra naturam, ad preces sanctorum Prophetarum. Unde Iac. ultimo, 17: "Elias erat homo similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit". Unde in operibus praedictis Prophetae non fuerunt auctores operum, sed vel impetratores mediante oratione vel denuntiatores divinae voluntatis praedicta operantis.

PrevBack to TopNext