IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Praeambulum
Adiuvante gratia Iesu Christi, post considerationem eorum quae pertinent ad creaturam in quantum est creatura, procedendum est ad considerationem eorum quae pertinent ad lapsum sive ad deteriorationem eiusdem. Et quia deteriorativum creaturae est malum et peccatum, quaerendum est de malo et peccato. Et primo de malo considerandum est, quod est quasi genus peccati, non tamen simpliciter; secundo, erit de peccato consideratio.
Circa malum vero primo considerandum est an sit; secundo, quid sit ; tertio, a quo sit; quarto, quare Deus permittit mala fieri; quinto, in quo sit; sexto, de divisione eius per malum culpae et poenae et si qua est alia differentia; septimo, de ordine eius; octavo, de oppositione eius; nono, utrum sit alicuius causa et de eius effectu.
On this page