IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 1
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 1
An sit malum.
Circa primum sic proceditur: ostenditur enim primo quod non est. 1. Dicitur enim super illud Ioan. 1,3: "Sine ipso factum est nihil", "id est malum" ; ergo malum nihil est; ergo non est.
2. Item, Augustinus, XI De civitate Dei: "Mali nulla natura est". Sed cuius nulla natura est, non est; ergo malum non est.
3. Item, Augustinus, in Epistola contra Fundamentum: "Non invenitur in rebus malum nisi corruptio; sed corruptio non est natura; nulla itaque natura malum est". Ergo non est, sicut prius Isidorus: "Nihil est malum, quia "sine"Deo "factum est nihil"".
4. Item, Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Nihil ad naturam mali respiciens facit quae facit. Quo modo erit malum in existentibus aut omnino ens tali optimo desiderio desertum?"
7. Item, decurrit B. Dionysius per diversa genera rerum, utpote in angelis, in animalibus, in corpore, in natura, in materia, et ostendit per totum quod non est malum; ergo malum non est.
8. Item, Anselmus: "Malum non est aliud quam non-bonumvel absentia boni, ubi debet et expedit esse bonum; quod autem non estaliud quam absentia eius quod est aliquid, utique nonest aliquid; ergo malum verenihil est".
9. Item, "omnis essentia est a Deo, a quo nihil est iniustum; quare nulla essentia est iniustaper se. Iniustitia vero omnino nihil est, sicut caecitas: non enim aliud est quam absentia iustitiae, sicut caecitas nihil est aliud quam absentiavisus". Ergo, cum iniustitia accipiatur ibi generaliter, ex hoc accipitur quod malum nihil est.
10. Item, Gregorius: "Malum est sine substantia et fundamento" ; sed quod tale est, nihil est; ergo malum [nihil] est.
Contra: a. Omne corruptivum est activum; sed omne activum habet naturam per quam agit; ergo et omne corruptivum; sed malum corruptivum est, quia corrumpit modum, speciem et ordinem, ut dicit Augustinus, et patebit intra ; ergo habet in se naturam aliquam per quam agit; ergo malum est aliquid.
b. Item, omne quod est ordinatum, est; sed malum est ordinatum; unde Augustinus, in libro De natura boni: "Malum ordinatum et suo loco positum eminentius commendat bona". Ergo malum est.
e. Item, Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Si non est malum, virtus et malitia idem". Sed constat quod hoc est impossibile, scilicet idem esse malitiam et virtutem; ergo et primum, scilicet malitiam non esse; ergo malum est.
f. Item, verum et ens convertuntur ; sed verum est malitiam esse, cum malitia est; ergo malitia est aliquid.
g. Item, Dionysius: "Quod omnino expers boni est, non est" ; "sed nullum malum est omnino expers boni". Ergo quodlibet malum est aliquid.
Respondeo ad obiecta quod malum uno modo est et alio modo non est: esse enim dicitur multipliciter. Est enim esse rationis, secundum quem modum quaecumque veritatem habent, id est adaequationem rei et intellectus, dicuntur entia: secundum hunc modum malitia est, cum deformat illud in quo est. Est etiam esse naturae: et secundum hunc modum, ratione eius quod substernitur malitiae, dicitur malum esse aliquid, ut mala actio ratione actionis dicitur esse aliquid. Est iterum esse moris, prout "esse est quod ordinem retinet servatque naturam", et sic definit Boethius, in libro De consolatione, secundum quem modum dicuntur mali homines, in eo quod mali, non esse: secundum hunc modum dicitur esse, quod recte ordinatum est ad finem summum, scilicet Deum, et sic malum non est. Sed attendendum est quod malum quoddam esse naturae ponit, quoddam privat vel minuit. Est enim esse quod non minuitur per peccatum, ut quod homo est homo vel quod anima est anima, et istud servat malum. Est aliud esse quod privatur vel minuitur, quod modo, specie et ordine determinatur, et tale non omnino servat malum, et ratione illius dicit Boethius malum non esse.
1. Ad primum sic: Malum enim dicitur nihil esse, quia privatur, ratione qua est malum, ordine ad summum bonum et a summo bono. Et per idem solvitur quod dicit Isidorus, assumens illud verbum Evangelii: "Sine Deo factum est nihil", Ioan. 1,3.
2. Ad secundum vero dicendum quod est loqui de malo ratione eius quod subiectum est malitiae, et sic malum est aliqua natura; et est loqui de eo ratione defectus ipsius boni vel bonitatis, et sic non est natura aliqua, immo privatio boni naturae.
4. Ad id vero quod quarto obicitur de auctoritate Dionysii, dicendum quod malum dicitur esse non-ens, quia privatur fine: et hoc vocatur esse moris in superiori distinctione. Unde, sicut bonum dicitur ens, ita malum dicitur non-ens, sed non omnino sicut bonum dicitur ens omnino.
5. Per hoc etiam solvendum est quod quinto obiciebatur: sicut enim removetur bonum, ita removetur ens.
6. Ad id vero quod sexto obicitur, dicendum quod substantia dicitur dupliciter: vel forma vel materia. Si forma, tunc malum est contra substantiam. Si vero materia vel quasi materia, tunc malum non est contra substantiam, sed in substantia fundatur.
7. Ad septimum dicendum quod non intendit B. Dionysius quod nullatenus inveniatur malum in illis rebus, sed intendit ostendere quod non est natura malum in illis neque omnino malum, licet sint ibi quidam defectus particulares, sicut turpitudo vel infirmitas est in corpore et furor vel concupiscentia in anima irrationali, et ita de aliis, sed non propter hoc naturae eorum sunt malae.
8. Ad octavum quod dicit Anselmus, dicendum quod malum dicitur non-ens propter defectum formae aut finis, secundum illam rationem secundum quam dicitur habere formam aut finem ens simpliciter. Nec propter hoc tollitur omnino esse ab eo quod est malum, utpote esse naturae subiectae.
9. Ad nonum dicendum quod sicut in silentio privatur quoddam ens, scilicet sonus, ratione cuius dicitur non—ens, id est privatio, in illo genere, et caecitas similiter, ita est de malo quod privatur debita perfectione, qua ordinatur homo ad suum finem. Loquitur enim de malo culpae in quantum tollit iustitiam, quae est perfectio generalis hominis ad suum finem ordinati.
10. Ad id vero quod dicit Gregorius quod "malum est sine substantia et fundamento": dicendum quod hoc intelligitur non ratione boni in quo subsistit malum, sed ratione boni quod privatur, ratione cuius nec dicitur subsistere nec fundamentum, id est stabilitatem esse, habere.
Similiter rationes, quae sunt in contrariam partem adductae, sunt intelligendae ratione entis secundum quid, quod in malo datur intelligi.
a. Ad primum enim dicendum quod activum dicitur dupliciter: communiter et proprie. Communiter, secundum quod inductivum esse vel destructivum esse dicitur activum: et hoc modo malum dicitur activum, sed non est simpliciter, sed inducens non-esse. Proprie vero dicitur activum quod inducit esse: et sic malum non est activum nisi per bonum in quo est. Unde Dionysius: "Malum non est existens. nec existentium effectivum, propter bonum autem existens et bonorum eiiectivum". Aliter autem dicitur corrumpere de malo sive malitia et aliter de igne, cum corrumpit aquam. Nam ignis ratione formae suae contrariatur aquae, et ratione illius dicitur per se agere, quia intendit non tantum destructionem formae aquae, sed ut fiat forma ignis vel caliditatis in materia: unde ibi dicitur unius corruptivum alterius activum; hic autem non sic, immo malum non est nisi destructio boni.
b. Ad secundum vero quod malum dicitur ordinatum: dicendum quod malum culpae, quantum est de se, inordinatum est, sicut dicit Dionysius ; nihilominus tamen, in quantum ex ipso elicitur bonum, habet quemdam ordinem, qui magis est in ipso bono quam in ipso malo. —— Similiter, cum dicitur quod malum poenae ordinatum est ad malum culpae, ordo iste magis fundatur in malo poenae, secundum quod iustum est, et ita ordo ex parte entis habet fundationem. - Cum autem dicitur quod malum bene ordinatur in suo loco, dicendum quod ordo attenditur inter locum et substantiam privatam: privatio enim, secundum se ipsam dicta, nec habet ordinem nec locum. Unde dicit Dionysius: "Malum non est collocatum nec ordinatum; malum enim privat bonum".
c. Ad id vero quod obicitur quod malum recipit magis et minus: respondeo quod hoc non habet in se. Non enim dicitur magis malum, quod accedit plus ad terminum mali —— malum enim non habet terminum — sed quia recedit a bono; et propter hoc non dicitur vere intendi ad modum formarum, quae magis accedunt ad speciem ultimatam.
d. Ad id vero quod obicitur de pugna mali, dicendum quod pugnat per bonum. Unde Dionysius: "Si oportet verum dicere, et adversantia bono ipsius virtute sunt et adversari possunt".
e. Ad id vero quod dicit a, dicendum quod per hoc intendit concludere quod aliquo modo est malum, sicut privationes dicuntur esse. Quod autem dicit sequi malitiam esse idem quod virtutem, non aliud est dictui nisi quod tantum virtus esset et non essent duo genera, bonorum et malorum. Non enim hoc intendit ut, si malum non esset, malum esset: potest enim intelligi quod malum non sit, nec ex hoc ponitur malum esse; sed non potest intelligi malum esse quin intelligatur bonum esse.
f. Ad sequens vero quo dicuntur verum et ens converti: dicendum quod accipiendo esse rationis, dicuntur privationes esse et ex iis relinqui veritatem secundum quod est adaequatio rei et intellectus, et sic dicitur esse secundum rationem, non tamen dicitur esse secundum naturam ratione naturae aut boni quod privat.
g. Ad id vero quod dicit Dionysius, dicendum quod "nullum malumest omnino expers boni", et ideo ratione illius dicitur habere esse secundum quid, non simpliciter. Colligitur autem ex praemissis verbum illud Dionysii: "Malum nonest in existentibus neque in non-existentibus, sed ab ipso non-existente magis absistensquam bonumet magis non-substantia".
On this page