Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 3, M. 1, C. 4

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 3, M. 1, C. 4

UTRUM MALUM SIT TANTUM A DIABOLO AUT ETIAM AB HOMINE.

Supposito ergo quod malum culpae sit tantum a creatura, quaeritur utrum tantum sit a diabolo aut etiam ab homine.

Quod autem sit a diabolo, 1. Augustinus, in libro De natura et gratia: "Quis nesciat fidelium a Satana primam venisse mali suasionem et quod ille primus sit auctor omnium peccatorum?"

2. Item, in libro De ecclesiasticis dogmatibas: "Malum vel malitia non est a Deo creata, sed a diabolo inventa". Et idem Isidorus, De summo bono: "Malum a diabolo non est creatum, sed inventum; non quia alicubi aut aliquando erat malum, unde fieret diabolus malus, sed quia vitio suo, cum esset angelus bonus, superbiendo effectus est malus, propter quod ab ipso inventum dicitur". Ergo diabolus fuit prima causa mali.

Contra, obicitur quod non tantum diabolus est prima causa mali, sed etiam homo. a. Cum enim homo habeat liberum arbitrium sicut et angelus, malum vero culpae sit ex libero arbitrio —— unde Augustinus, in libro Retractationum: "Versatur quaestio unde sit malum; me asserente exortum fuisse hominis malum ex libero voluntatis arbitrio, erit causa mali homo secundumliberum arbitrium" -— non ergo tantum diabolus est causa mali.

b. Item, malum culpae efficitur in eo quod creatura vivit secundum se, propriam quaerendo voluntatem, sicut habetur ab Anselmo, in libro De similitudinibus. Ergo, cum propria voluntas sit hominis sicut et angeli, erit causa mali culpabilis non tantum in angelo, sed etiam in homine.

c. Item, super illud Isai. 51, 23: "Dixerunt animae tuae: incurvare, ut transeamus", Glossa: "Nisi te ipsum subdideris, daemones non nocebunt tibi". Et Hieronymus, super eumdem locum: "Illis dicentibus, propria voluntate incurvata es". Ergo malum non tantum est a diabolo, sed etiam a voluntate hominis.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod malum est primo a diabolo, sicut habetur Ioan. 8,44, super illud: "Ille homicida fuitab initio" ; et postea: "Mendax est, et pater eius", dicit Glossa: "Nota homicidamnon solum qui ferro, sed qui verbo occidit, ut diabolus primos parentes". Et post sequitur: "Homo mendax, qui non habet de proprio, sed ab alio accepit, id est diabolo; et addit: "Et pater eius", pater est ipsius mendacii, quod invenit". Mendacium autem dicitur peccatum, sicut habetur ab Augustino, in libro XI De civitate Dei: "Omne peccatum est mendacium". Sed haec prioritas non attenditur nisi ex tempore et quadam dignitate, qua angelus prior dicitur homine, non quod homo non habeat de se ut possit peccare sine diaboli suggestione. Sicut enim liberum arbitrium eius de se vertibile est in malum, ita de se potest cadere, sive habeat suggestorem sive non. Cum ergo dicitur quod omne malum a diabolo, hoc est ratione prioritatis in tempore et ratione occasionis, qua diabolus invidit humanae creaturae et invidendo suggessit. Unde dicit B. Bernardus, in 17 homilia sua Super Canticum: "Vidit, et in livore suo invidit et molitus est habere subiectos, socios dedignatus. Infirmiores, inquit, et inferiores natura non decet esse concives in gloria". Et Augustinus, in libro De virginitate: "Superbiae diaboli accessit invidia, quibus duobus diabolus est diabolus".

[Ad obiecta]: 1. Ex iam dictis patet qualiter vera sunt quae obiecta sunt. Nam quae concludunt diabolum esse principium malorum, ad hoc spectant quod primus peccavit et alii cum ipso peccaverunt, sicut angeli, vel ad eius suggestionem, sicut homines.

2. Quod autem dicitur quod malum est inventum a diabolo, non hoc excludit quin homo possit per se invenire peccatum, sicut habetur in Isai. 3,8: "Adinventiones eorum contra Dominum", sed quia diabolus primo malum approbavit, et ita novit per approbationem, et sic invenit, id est in notitiam per approbationem venit.

PrevBack to TopNext