Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 8, C. 3

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 8, C. 3

UTRUM SIT IDEM BONUM NATURAE QUOD MALO OPPONITUR ET QUOD EI SUBSTERNITUR

Tertio quaeritur utrum idem sit bonum naturae quod malo opponitur et quod ei substernitur.

Quod non, videtur: 1. Bonum enim quod substernitur, est subiectum; subiectum autem dat esse ei quod est in subiecto; ergo non est ei contrarium: contrarium enim tollit esse a suo contrario.

2. Item, communis animi conceptio est quod nullum oppositum sit in suo opposito ; sed malum est in bono quod sibi substernitur; ergo non est ei oppositum, et maxime contrarie.

3. Item, quod denominat aliud, non destruit ipsum; sed malum denominat illud cui convenit; ergo non destruit ipsum; sed contrarium sive oppositum destruit illud cui est contrarium vel oppositum ; ergo malum non est contrarium illi bono quod ei substernitur.

Contra: a. Omne corruptivum est contrarium ei cuius est corruptivum ; sed malum est corruptivum boni quod ei substernitur; ergo est ei contrarium.

b. Item, dicit Augustinus, in Enchiridion, quod hic fallit regula dialecticorum, qua dicitur quod contraria non sunt simul in eodem. Per quod innuit quod malum quod inest bono, est contrarium ei, et ita contrarium est in suo contrario.

c. Item, omne quod diminuit alterum, in quantum huiusmodi, contrariatur ei; sed malum diminuit ipsum bonum naturae quod ei substernitur, habitudinem scilicet naturalem ad bonum gratiae vel virtutis. Unde Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Corruptio est naturae infirmitas et defectus naturalium habitudinum et operationum et virtutum". Ergo malum contrariatur bono quod ei substernitur.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod malum culpae est in bono naturae, cui etiam adversatur, et ita quodam modo est in suo contrario, sicut dicit Augustinus, in Enchiridion. Sed dicendum quod duplex est bonum naturae. Est enim quoddam bonum naturae, quod non potest tolli per malum culpae: et in tali bono naturae est malum culpae nec est ei contrarium. Est aliud bonum naturae, quod potest diminui vel tolli per malum culpae vel poenae: et huic bono adversatur diminuendo vel tollendo; cum autem diminuit, aliquid est quod remanet, et in illo etiam dicitur esse sicut in subiecto. Verbi gratia, anima habet quoddam bonum naturae quo est anima, et habet bonum naturae, scilicet habitudinem quamdam naturalem ad bonum moris vel gratiae. Primum bonum est in quo contingit esse malum culpae, et non adversatur illi nec tollendo nec diminuendo: quantumcumque enim fiat corruptio per malum culpae, non minus est anima rationalis anima rationalis. Sed aliud bonum naturae, scilicet habitudo naturalis, ut vult Dionysius, diminui potest, et ei quod diminuitur adversatur malum culpae, ei vero quod remanet inest tamquam ei quod substernitur malo culpae, huic autem potest adversari: contingit enim animam minus esse habilem ad bonum quam prius. Est etiam bonum naturae, quod potest tolli per malum poenae vel per malum culpae, tamquam meritorium illius, sicut vita in corpore humano tollitur ab ipso corpore ex merito primae culpae hominis; quod autem tollit est malum poenae, scilicet mors. Sic ergo est quoddam bonum naturae quod nec potest tolli nec diminui per malum culpae vel poenae; est aliud, quod potest diminui, sed non potest tolli, sicut habitudo naturalis; est tertium, quod omnino potest tolli, sicut vita in re animata. Bonum ergo naturae, secundo modo dictum, est cui malum adversatur diminuendo, sed non omnino tollit. Unde Augustinus, in Enchiridion: "Cum natura corrumpitur, ideo malum est eius corruptio, quia eam qualicumque privat bono; nam si nullo bonoprivat, non nocet, nocet autem adimendo bonum. Quamdiu igitur natura corrumpitur, inest ei bonum quoprivetur, ac per hoc, si naturae aliquid remanebit quod corrumpi nequeat, proiecto natura incorruptibilis erit et ad hoc tam magnum bonum corruptio non perveniet". Ex quo accipitur quod est bonum quod potest corrumpi per malum, et est aliud bonum quod non potest corrumpi. Huic ergo adversabitur malum, illi non adversabitur tamquam contrario; et cui adversatur, nihilominus est in eo, sed secundum aliam et aliam rationem, sicut dictum est.

[Ad obiecta.]: 1. Ad primo ergo obiectum dicendum quod bonum, ratione cuius malum dicitur habere esse, non est ei contrarium, sed ratione eius quod malum privat esse sive bonum; ratione vero privationis non dat ei esse, et ita ex alio habet esse et ex alio habet contrarietatem.

2. Ad secundum dicendum quod contrarium ' accipitur duobus modis: uno modo proprie, secundum quod contraria nata sunt fieri circa idem, vicissim incompossibilia eidem inesse; secundum hunc modum contrarium non est in suo contrario, sed sese ad invicem expellunt: sic se habent malum culpae et bonum gratiae vel virtutis; alio modo dicitur contrarium, quod nocet alteri adimendo aliquid de ipso: et secundum hunc modum contrarium potest esse in suo contrario. Illa autem communis animi conceptio quod contrarium non est in suo contrario, iritelligitur de contrariis primo modo dictis.

3. Ad tertium vero obiectum dicendum quod duplex est denominatio, formae scilicet et privationis. Forma vero, quae denominat, non contrariatur ei quod ab ipsa denominatur, sed privatio, quae denominat, potest contrariari ei quod ab ipsa denominatur, scilicet ipsi privato, et diminuens diminuto.

PrevBack to TopNext