Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 8, C. 4

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 8, C. 4

UTRUM BONUM NATURAE, QUOD MINUITUR PER MALUM, SIT FINITUM VEL INFINITUM

Quarto quaeritur utrum bonum naturae, quod minuitur per malum, sit finitum vel infinitum.

Quod sit finitum, 1. accipitur ex hoc quod omne bonum creatum est finitum; ergo, cum illud bonum, quod diminuitur per malum, sit creatum, illud erit finitum; et si est finitum, finitum est in diminuendo: cum enim diminuitur, aliquid eius tollitur; ergo in fine nihil remanebit, cum finitum habeat partes finitas; ergo bonum naturae, quod recipit diminutionem, potest usquequaque tolli.

2. Praeterea, si esset infinitum, aut esset infinitum magnitudine aut virtute; sed infinitum virtute est solus Deus, infinitum vero magnitudine nihil est, sicut ostenditur in Naturali Philosophia ; ergo bonum naturae, quod recipit diminutionem, non est infinitum. Nam, si dicatur quod sit infinitum duratione, qualiter stare potest existente diminutione continua, cum in omni parte diminutionis aliquid eius minuatur? Ergo tandem devenietur ad hoc ut nulla pars eius remaneat, et ita duratio eius cessabit; non ergo est infinitum duratione.

3. Forte dicetur quod, licet sit bonum finitum, semper tamen permanebit, quia non est continua diminutio, sed stabit ad aliquid quod non potest diminui. — Contra: Possibile est malum culpae magis et magis crescere; ergo possibile est corruptionem esse maiorem et maiorem; sed quantum crescit corruptio, tantum minuitur bonum; sed corruptio non habet statum in ascendendo sicut nec malum culpae quin possit maior esse, manente eo quod corrumpi potest; ergo diminutio boni similiter se habebit in descendendo ; eiusdem autem naturae est totum bonum habitudinis: qua enim ratione una pars habitudinis potest minui, eadem ratione alia; ergo non erit status in diminuendo, dum aliquid illius boni naturae remaneat; necesse est ergo, cum illud bonum sit finitum, in fine omnino tolli.

Quod autem sit bonum infinitum in diminuendo, sic ostenditur: a. Malum enim est corruptio habitudinis naturalis; sed habitudo illa naturalis semper manet, manente ipsa natura animae; sed natura animae est immortalis; ergo bonum habitudinis ratione alicuius sui semper remanebit, et potest ex alia parte esse continua corruptio; et, cum est continua corruptio, semper est alicuius boni diminutio; ergo honum habitudinis naturalis est infinitum in diminuendo.

b. Item, dicit Augustinus, in Enchiridion: "Si corrumpi non desinet, nec utique bonum habere non desinet, quo naturam possit privare corruptio; quam si penitus totamque consumpserit, ideo nullum bonum inerit, quia nulla naturaerit; quocirca bonum consumere corruptio non potest nisi consumendo naturam". Ex quo accipitur, si habitudo naturalis non desinit corrumpi, nec desinit habere aliquod bonum quod corrumpatur, et ita erit bonum habitudinis naturalis infinitum in diminuendo.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod bonum habitudinis naturalis dicitur uno modo finitum et alio modo infinitum. Dicitur enim tinitum virtute et essentia, quo modo dicitur Deus infinitum; sed non propter hoc est finitum in diminuendo, ut perveniat ad omnimodam ablationem; nec est dicere quod tantum diminuatur quin possit amplius diminui, sed ad omnimodam corruptionem non devehitur, manente natura ipsius animae. Dicitur autem alio modo infinitum, quod est per modum infiniti divisione, et hoc proprie dicitur infinitum diminutione, et, secundum hunc modum, bonum habitudinis naturalis dicitur infinitum: non enim tantum diminuitur quin amplius possit diminui; sed non dicitur infinitum virtute, quia tantae est potentiae et non amplioris. Ascendere ergo non potest, sed descendere potest: ascensus autem est determinatus, quia magnitudo boni creati est determinata; descensus vero est indeterminatus, quia, licet tendat ad nihilum diminuendo, non tamen fiet omnino nihil aliquando.

[Ad obiecta]: 1. Per iam dicta potest solvi quod primo obiectum est. Concedendum enim est, cum sit bonum creatum, quod finitum est in magnitudine virtutis, ut sit tanta et non maior.

2. Ad secundum vero obiectum dicendum quod nec magnitudine nec virtute est infinitum, sed duratione, eo quod semper aliquid habitudinis naturalis permanet, manente ipsa natura animae. Sed hoc infinitum duratione non habet ex se, sed ex ipsa animae natura; habet etiam ex hoc quod sicut corpus dicitur esse infinitum divisione, manente natura corporis, ita hoc bonum habitudinis naturalis infinitum est diminutione, manente natura ipsius animae. Stat tamen aliquando diminutio, secundum quod stat magnitudo vel multitudo peccatorum.

3. Et si dicatur quod bonum habitudinis, cum sit finitum bonum, habet partes finitas, et ita aliquando stabit diminutio: dicendum quod non proprie dicitur habere partes, sed metaphorice, sicut dicitur de albedine secundum quod recipit magis et minus; albedo autem in diminutione habet terminum ipsam albedinis corruptionem, bonum autem habitudinis naturalis ex illa parte qua diminuitur, non habet finem. Nec dicitur esse finitum in partibus metaphorice dictis: cum enim aliquid eius tollitur, adhuc aliquid eius remanet, et sic in infinitum diminuendo. Quod autem dicitur finitum habere finitas partes, hoc attenditur in finito secundum quantitatem: bonum autem habitudinis naturalis non est tinitum secundum quantitatem nec infinitum, cum magnitudinem, quae corpori debetur, non habeat, sed dicitur tinitum essentia et virtute sicut creatura, sed non finitum remissione, quin amplius possit remitti. Utrum autem infinitum dicatur intensione, ut non tantum bonum sit quin possit melius fieri -— et fit sermo de bono voluntario — alterius est considerationis.

PrevBack to TopNext