Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 9

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Q. 9

UTRUM MALUM SIT CAUSA ALICUIUS.

Nono et ultimo quaeritur utrum malum sit causa alicuius, et, si est causa, cuius vel quorum dicatur causa et secundum quem modum.

Quod autem non sit causa alicuius, videtur: 1. Quod enim esse non habet, nec causalitatem, quae est dispositio consequens esse; sed malum non habet esse, sicut supra habitum est ; ergo nec causalitatem, cum causalitas sit dispositio consequens esse, sicut apparet in divisione entis.

2. Praeterea, dicit Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Malum est sine germine et vacuum et non operans". Sed quod est huiusmodi, non est causa alicuius; ergo malum non est causa alicuius.

3. Item, in eodem, Dionysius: "Malum, secundum quod malum, nullam substantiam aut generationem facit". Sed quod nullam facit generationem vel substantiam non est causa alicuius; ergo malum non est causa alicuius.

4. Item, omnis causa aut est efficiens aut formalis aut materialis aut finalis. Sed malum, sicut dicit Augustinus, in libro De civitate Dei, "non est causa efficiens". - Nec est causa formalis: malum enim est privatio formae; ergo non habet rationem formae; ergo nec causae formalis. — Similiter non est causa finalis: est enim privatio finis. - Nec est causa materialis: alterum enim est quod privatur et ipsa privatio; sed quod privatur, ad causam materialem reducitur: subiectum enim ad causam materialem pertinet sive ad materiam. Praeterea, privatio nata est fieri in aliquo susceptibili; sed susceptibile dicitur materia, malum vero privatio; ergo malum est natum fieri in materia et non est ipsa materia. Item, Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Non multum murmurat in materia malum, secundum quod est materia: etenim ipsaornatus et formae et speciei habet participationem; sed malum non habet". Ergo malum non est materia. "Quo modo etiam: materia malumSi quidem enim est, nihil est". Ex iis arguitur quod malum non est in aliquo genere causae, et ita non est causa.

5. Item, Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Malum, secundum quod malum, nullius est generativum aut nutritivumaut totaliter effectivumaut salvativum". Ergo malum non est causa alicuius.

Quod autem malum sit causa alicuius, a. habetur a Dionysio, in libro De divinis nominibus: "Haec est boni virtutis superexcellens magnitudo, quia privata et suimet privationem possefacit". Sed quod habet posse, consequenter potest agere; et quod potest agere, alicuius potest esse causa; ergo malum alicuius potest esse causa.

b. Item, malum est causa poenae, sicut dicitur Sap. 1,12: Iniustitia est mortis acquisitio; sed quod est causa poenae, est causa alicuius, cum poena iustum sit, et ita aliquid sit; ergo malum est causa alicuius.

c. Item, Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Clarum est nihil aliud quam libidinem esse malorum causam". Sed libido malum est; ergo malum alicuius causa est.

d. Praeterea, dicit B. Gregorius: "Peccatum, quod per poenitentiam non diluitur, suo pondere mox ad aliud trahit". Ergo peccatum est causa peccati; ergo malum est causa mali.

e. Item, super illud ad Rom. 1,24: "Propterea tradidit illos Deus" etc., Glossa: "Inter primum peccatum apostasiae et ultimam poenam ignis aeterni media sunt peccata et poenae peccatorum" causantur ab illis; ergo malum est causa alicuius vel aliquorum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod malum non est causa boni nisi secundum accidens. Sicut enim habet esse secundum accidens, quemadmodum dicit B. Dionysius, ita et habet rationem causae secundum accidens respectu boni, prout Deus, qui sinit mala fieri, ex malis elicit bona. Malum autem mali potest esse causa; unde B. Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Malorum non sunt factivae rationes et virtutes, sed impotentia et infirmitas et mixtura dissimilium immoderata" ; et ita patet quod malorum mala sunt causae.

Ad obiecta ergo dicendum, quibus concluditur quod malum non est causa.

1. Et primo ad primum. Malum enim, licet non habeat esse simpliciter, secundum quod esse dicitur "quod ordinem retinet servatque naturam", nihilominus tamen habet esse privationis, ratione cuius potest esse privationum causa. Habet etiam esse secundum quid, ratione boni in quo est; propter quod potest esse causa secundum accidens vel occasio ipsius boni.

2. Ad secundum dicendum quod illud intelligitur de simpliciter causa bonorum, quod scilicet removetur a malo. Neque enim malum ratione malitiae habet germinare bona vel plenitudinem bonorum vel per se operari bona; nihilominus tamen ex malo procedit germen malorum, sicut dicitur Isai. 14,22: "Perdam Babylonis nomen, reliquias, progeniem et germen".

3. Eodem modo respondetur ad tertium.

4. Ad quartum dicendum quod malum non est causa simpliciter secundum differentias causae dictas. Causa enim efficiens dicitur quae producit esse, et ita etiam de aliis causis, quae ad esse et bonum referuntur. Malum tamen dicitur esse causa efficiens mali, sicut dicit Philosophus quod lis est ab odio. Augustinus vero, in libro De civitate Dei, defectuum ponit causam esse deficientem.

5. Ad quintum dicendum quod malum, cum sit corruptivum — quod autem est corruptivum alicuius non dicitur facere aliquid, sed destruere —per hunc modum dicetur de malo quod non dicitur quid facere, sed quid destruere. Aliter vero dicitur malum culpae causa mali poenae et causa mali culpae: mali enim poenae dicitur causa meritoria, mali vero culpae causa efficiens deficiendo.

PrevBack to TopNext