Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 1, Praeambulum

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 1, Praeambulum

Deinde procedendum est ad effectus mali culpae. Sunt autem effectus mali culpae spoliatio gratuitorum et vulneratio naturalium: naturalia autem, quae vulnerantur dicuntur ipsae potentiae habituales; tertius vero effectus est privatio sive corruptio modi, speciei et ordinis.

Ratio autem numeri istorum effectuum est quod malum culpae habet respectus ad triplex bonum. Est enim bonum potentiae sive virtutis et est bonum habitudinis naturalis et est bonum gratiae sive virtutis datae vel acquisitae. Respectu ergo boni gratiae seu virtutis gratuitae aut moralis dicitur spoliatio; respectu vero potentiae habitualis sive virtutis naturalis dicitur vulneratio; respectu vero habitudinis, quae media est, quae consistit in modo, specie et ordine, dicitur corruptio.

Dicendum est ergo primo de effectu qui est spoliatio. Est autem duplex, spoliatio: virtutis gratuitae sive gratiae gratum facientis et virtutis moralis. Primo ergo quaerendum est de spoliatione virtutis gratuitae sive gratiae; secundo, de alia spoliatione.

PrevBack to TopNext