IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 1, C. 1
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 1, C. 1
UTRUM SPOLIATIO GRATUITORUM SIT A DEO
Quod videtur: 1. Spoliatio enim illa poena est; et poena iusta est, cum iuste fit; ergo spoliatio gratuitorum est iusta; et quod iustum est, a Deo est; ergo spoliatio gratuitorum a Deo est.
2. Item, Augustinus, in libro De natura et gratia, super illud ad Rom. 1,21: "Obscuratum est insipiens cor eorum": "Obscuratio poena fuit et vindicta, per quam, deserente luce Sapientiae, in plura peccata sunt prolapsi". Ergo lux Sapientiae deserit peccatorem; sed desertio illa nihil aliud est quam subtractio gratiae; subtractio autem gratiae non potest esse nisi ab eo qui dat gratiam; ergo est a Deo; sed hoc est spoliatio gratuitorum; ergo spoliatio gratuitorum est a Deo.
3. Item, super illud: "Tradidit illos Deusin desideria cordis eorum", Rom. 1,24 dicitur: "Deserit Deus non apponendogratiam vel appositam subtrahendo". Sed haec desertio est a Deo; ergo et spoliatio gratuitorum. -— Item, in eadem Glossa, infra: "Sicut apponit gratiam, unde inclinetur voluntas hominum ad bonum, ita subtrahitquibusdam, qua subtracta, incurvatur voluntas eorum ad malum". Sed subtractio gratiae est a Deo subtrahente; ergo et spoliatio.
4. Item, Augustinus, Contra Felicianum: "Una lucis substantianoctem et diem facere videtur, sed non eodem modo; diem enim facit cum venit, noctem" cum recedit". Ergo similiter una lux spiritualis facit diem spiritualem et noctem spiritualem; sed nox spiritualis est subtractio gratiae vel spoliatio gratuitorum; ergo lux spiritualis facit illam spoliationem; sed Deus est lux spiritualis; ergo spoliatio illa est a Deo.
5. Item, est subtractio bonorum temporalium et subtractio bonorum spiritualium; sed a Deo est subtractio bonorum temporalium aliquando propter hominum indignitatem; ergo similiter a Deo est subtractio bonorum spiritualium propter peccantium indignitatem.
Contra: a. Augustinus, I Soliloquiorum, in oratione ad Dominum loquens, ait: "Tu enim si deseris, peritur; sednon deseris, quia tu es summum bonum". Ergo Deus nunquam deserit, est autem lux vera ; ergo lucem nunquam subtrahit, proprie loquendo.
b. Item, sole praesente non facit sol ut non illuminetur corpus quod est in muro, sed interpositio muri, quae proprie radios subtrahit solis, non ipse sol ; ergo similiter, cum dicat Isai. 59,2, quod "iniquitates nostrae diviserunt inter nos et Deum", peccata erunt quae proprie subtrahunt gratiam, et non Deus.
c. Item, Sap. 7,24: "Attingit ubique propter sui munditiam". Ergo ubique praesens est; nunquam igitur deserit.
d. Item, Ioan. 1,5: "Lux in tenebris lucet" ; super illud dicit Augustinus, in originali: "Quo modo caeco in sole posito praesens est sol, sed ipsius oculis absens est, sic omni iniquo caeco corde praesens est Sapientia et oculis eius absens, non quia illi absens est illa, sed quia ille absens est ab illa". Nunquam ergo Deus subtrahit lumen gratiae, sed caecitas, quae est peccatum.
e. Item, Anselmus: "Peccator non habet gratiam, non quia Deus non dat, sed quia homo non accipit". Ipse ergo peccator gratiam sibi subtrahit: facit enim aliquid quo amittit gratiam. Ideo dicit Apostolus, ad Hebr. 12,15: "Videte dete, ne quis desit gratiae Dei", quasi diceret: videte, semper parata est gratia, Deus non deserit, nec vos ergo deseratis.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod improprie dicitur Deus subtrahere gratiam: hoc enim non aliud est quam non apponere vel non continuare; proprie autem dicitur peccator subtrahit sibi gratiam vel peccatum subtrahere gratiam a peccatore.
1. Ad primum quod, cum dicitur iustum est etc., iustum dicit iustitiam ordinis, quae iustitia ordinis est a Deo: Deus enim iuste ordinat mala; neutrum tamen extremorum, scilicet malum et subtractio gratiae, proprie est a Deo; sed si dicatur subtractio gratiae ut est poena, ratione qua est poena, est a Deo.
2. Ad secundum dicendum quod obscuratio, prout est huiusmodi, non est a Deo; prout tamen est poena, est ab ipso. Concedendum est etiam quod lux Sapientiae deserit peccatores, sed non deserit nisi prius deseratur. Unde Augustinus, in libro De bono perseverantiae: "Voluntate sua quisque deserit Deum, ut merito deseratur a Deo". Et iterum, I Paral. 28,9: "Si dereliqueris illum, proiciet te Deus in aeternum" ; et II Paral. 12,5: "Vos, reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac".
3. Ad tertium dicendum quod aliud est de appositione gratiae et subtractione: appositio enim gratiae cum sua sequela est a Deo, subtractio vero gratiae proprie est a peccato. Cum autem dicitur "Deus subtrahit quibusdam, qua subtracta" etc., hoc est non apponit gratiam propter indignitatem personae. Quod autem dicitur "qua subtracta" etc., non intelligitur quod causa sit ipsius sequelae. Unde, licet Deus subtrahat quibusdam gratiam, non tamen incurvat voluntates ad malum, sed homo suam incurvat voluntatem. — Per hoc solvitur id quod dicitur "deserit Deus non apponenda gratiam vel appositam subtrahendo". Secus autem est de non-appositione et de subtractione gratiae: subtractio enim gratiae poenam dicit pro peccato; non-appositio vero, nisi aliquid addatur, non dicit poenam. Supposito enim quod homo conditus esset in naturalibus et non apponeretur gratia, non diceretur non-appositio gratiae poena, cum nulla praecessisset culpa.
4. Ad id vero quod dicit Augustinus, Contra Felicianum, dicendum quod non est simile de luce corporali et spirituali. Lux enim corporalis per sui praesentiam et absentiam est causa oppositorum, luminis scilicet et tenebrarum, et hoc quia aliquando adest, aliquando abest, per hoc quod de loco ad locum movetur. Lux vero spiritualis ubique est, et ideo non est causa tenebrarum spiritualium, sed liberum arbitrium, in quo ponitur obex. Sicut enim corpus opacum interpositum causa est tenebrae corporalis aliquando, ita liberum arbitrium ratione peccati, et ideo dicitur Isai. 59,2: "Iniquitates nostrae diviserunt inter nos et Deum".
5. Ad aliud vero quod obicitur de subtractione bonorum temporalium etc., dicendum quod non est simile. Subtractio enim temporalium ab indignis bona est et etiam eis bona aliquando: per hoc enim convertuntur ad poenitentiam et humiliantur. Subtractio vero gratiae nec in se bonum est nec est bonum illi a quo subtrahitur; occasionaliter tamen posset esse bonum, secundum illud quod dicitur Rom. 8, 28: "Omnia caaperantur in bonum iis qui secundum propositum vocati sunt sancti". Subtractio enim gratiae posset esse occasio ut peccator humiliaretur et confugeret ad Dei miserationem: cum enim aliquis considerat se destitutum a Deo propter peccatum, dolet, et dolens sive attritus confugit ad Dei misericordiam.
a. Videtur enim quod primum peccatum, cum sit aequale secundo, aequalis ei poena debeatur; sed ei debetur subtractio gratiae; ergo, cum haec sit maxima poena -— secundum quod dicitur super illud Psalmi: "Abominatus est hereditatem suam", Glossa: "Deum averti ab eis, extremum omnium malorum praesentium est" — secundo peccato debetur similiter maxima poena, scilicet subtractio gratiae.
Contra: 1. Per primum peccatum mortale subtracta est gratia; non ergo in secundo peccato subtrahitur; ergo poena inaequalis debetur pro aequalibus peccatis: quod est falsum. Dicitur enim Ierem. 50,15: "Iuxta ea, quae fecit, facite illi" ; et Deuter. 25,2: "Pro mensura peccati erit et plagarum modus". Unde Augustinus, De Baptismo contra Donatistas: "Pro disparibus ponderibus peccatorum sunt disparia tormenta poenarum" et pro aequalitate criminum aequalitas poenarum. Ergo secundum quantitatem peccatorum debetur quantitas poenarum.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod subtractio gratiae duobus modis potest accipi: vel pro ipsa amissione gratiae quae habita est vel pro elongatione gratiae. Si pro elongatione gratiae, aequali peccato debetur aequalis poena, scilicet aequalis subtractio. Si vero accipiatur subtractio gratiae pro amissione gratiae, non debetur secundo peccato ista poena, sed deberetur, si infuisset gratia: hoc enim non est ex parte peccati, sed ex parte subiecti, in quo non invenitur huiusmodi bonum, quod subtrahendum esset.
On this page