IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 1, C. 2
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 1, C. 2
UTRUM ET QUO MODO MALUM SPOLIAT VIRTUTEM MORALEM.
Consequenter quaeritur de spoliatione sive ablatione virtutis moralis: malo enim culpae fit ablatio virtutis moralis.
Sed quaeritur I. utrum omnis virtus moralis auferatur sive spolietur per malum culpae, sicut spoliatur omnis virtus gratuita.
1. Cum enim malum culpae opponatur virtuti morali quemadmodum et virtuti gratuitae, malum autem culpae aufert insimul sive spoliat omnem virtutem gratuitam, ergo consimili ratione auferet vel spoliabit omnem virtutem moralem.
2. Praeterea, connexa videntur esse vitia; unde dicit Augustinus, in libro De Baptismo contra Donatistas: "Cum quis est haereticus, non potest esse quin et alia vitia consequantur". Ergo, cum unumquodque vitium tollat suam virtutem moralem, uno vitio posito tolletur omnis virtus moralis.
3. Item, bonum et malum sunt contraria ; ergo non convenit illa duo inesse eidem; sed uno malo culpae posito inest malum; ergo non convenit eidem subiecto bonum; sed quaelibet virtus moralis ponit bonum; ergo removetur omnis virtus moralis; ergo uno malo sive vitio posito removetur omnis virtus moralis; ergo spoliatio omnium moralium est poena consequens ad malum culpae sive vitium.
Contra: a. Malum culpae sive vitium est ab homine sive ab intellectuali creatura; sed uno actu perpetrato non perpetratur actus disparatus, malum autem culpae mediante actu inest; ergo contingit unum malum culpae inesse, alio malo non existente in eodem subiecto; sed non aufertur virtus moralis nisi per suum oppositum; ergo uno malo culpae existente non omnis virtus moralis aufertur.
b. Item, Augustinus, IV libro De Baptismo contra Donatistas: "Unum aliquod vitium non omnia cetera consequuntur". Non ergo est vitiorum connexio; sed Virtutes morales opponuntur ipsis vitiis, ita quod quaelibet habet suum oppositum; ergo non est connexio virtutum moralium; ergo unum malum culpae non aufert sive spoliat omnem virtutem moralem.
II. Item, occasione huius quaeritur, si malum culpae spoliat virtutem moralem, secundum quem modum fiat spoliatio.
1. Cum enim virtus moralis exercitio bonorum operum acquiratur, malum autem culpae uno opere perpetretur, non videtur per unum malum culpae spoliatio fieri omnis virtutis moralis. Sicut enim habitus bonus moralis exercitio bonorum operum acquiritur, ita malum ei oppositum exercitio malorum operum videtur acquiri ; non ergo unicum malum culpae aufert omnem virtutem moralem. Sicut enim malum et bonum opponuntur, ita malum consuetudinale et bonum consuetudinale; ergo ad spoliationem virtutis consuetudinalis videtur quod exigatur vitium consuetudinale.
2. Quod etiam videtur per hoc quod dicitur in libro De natura et gratia: dicitur enim ibi quod "vitium est mala qualitas mentis" ; sed quae qualitas dicetur nisi fuerit habitus vel dispositio? Habitus autem, cum sit de difficili mobilis, qualiter aggenerabitur unico actu? Ergo malum culpae, cum fiat unico actu, non inducet habitum malum; sed habitus malus expellit habitum bonum; ergo malum culpae de se non expellit habitum bonum.
Contra: a. In eadem vi non possunt inesse opposita secundum denominationem ; cum ergo malum culpae inest et per consequens denominet subiectum in quo est, non denominabitur subiectum ab opposito; sed oppositum est dispositio bona et habitus; ergo neutrum illorum potest inesse; malum ergo culpae unicum spoliat habitum moralem.
[Solutio]: I. Ad quod dicendum quod malum culpae non spoliat omnem habitum moralem, sed spoliat habitum sibi oppositum.
[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur in contrarium per simile de habitu gratuito, dicendum quod non est simile. Habitus enim gratuiti ratione gratiae sunt connexi, et propter hoc malum culpae, quod opponitur uni habitui gratuito, ratione malitiae opponitur ipsi gratiae gratum facienti; gratia vero gratum faciens est causa connexionis virtutum gratuitarum: propter quod malum culpae, quod opponitur gratiae, auferendo gratiam spoliat a virtutibus gratuitis universaliter secundum quod sunt gratiae. Non sic autem est in virtutibus moralibus secundum se ipsas acceptis. Contingit enim unam virtutem moralem inesse sine alia, et propter hoc vitium quod opponitur uni, non necessario tollit aliam vel spoliat animam ab alia.
2. Ad secundum vero dicendum quod illud quod dicitur in libro Augustini, Contra Donatistas, non dat intelligere connexionem essentialem vitiorum, sed quae contingit frequenter in quibusdam vitiis. Et hoc patet ex verbis eius, cum dicit: "Si quis dicat quodhaereticus est, non potesthoc solum esse quin et alia consequantur; carnalis enim et animalis est, ac per hoc necesse est ut animosus sit et invidus et inimicus ipsius veritatis ab eaquedissentiens". Similiter loquitur de ebrioso: "Quis ebriosus estet non contentiosus et animosus et invidus et arguentibus se graviter inimicus?" Haec autem connexio non est eo quod simul sint vitia necessario, sed quia illud vitium disponit ad alia consequenter, et hoc in pluribus. Unde, licet unum vitium sive malum culpae tollat habitum moralem sibi oppositum, non propter hoc tollit alios habitus in eodem nunc: non enim in eodem nunc necessario insunt alia vitia.
3. Ad tertium vero dicendum quod, licet bonum et malum sint contraria nec possint simul inesse eidem subiecto, nihilominus unum malum culpae non expellit omnes habitus morales, sed habitum directe sibi oppositum. Unde ex hoc sequitur quod vitium incontinentiae expellit continentiam moralem, sed non propter hoc expellit sobrietatem. Licet enim sobrietas et incontinentia respiciant idem subiectum in quo, non tamen eumdem actum in specie circa quem. Ad hoc autem quod sit directa oppositio, necessarium est quod respiciant idem subiectum et eumdem actum in specie, utpote castitas et incontinentia circa delectationem quae est in coitu, sobrietas et suum oppositum circa illam quae est in gustu. Ex quo accipitur quod nihil prohibet habere malitiam moralem circa unum actum et bonitatem moralem circa alium actum ; unde nihil prohibet dicere quod sit bonus in moribus quantum ad hoc et sit malus in moribus quantum ad aliud.
II. Deinde respondendum est quantum ad secundo quaesitum, quid per se spolietur vel tollatur ex ipso malo culpae.
1. Ad quod dicendum quod, sive habitus moralis dicatur dispositio sive habitus, tollitur per malum culpae, quod uno actu perpetratur. Nec oportet vitium esse consuetudinale ad tollendum virtutem consuetudinalem. Habitus enim bonus moralis, eo quod este habitus, est dispositio; dispositio vero bona tollitur per dispositionem malam; malum autem culpae actualis est dispositio mala; ergo tollit habitum bonum moralem sibi oppositum. Sic ergo malum culpae non potest simul esse cum habitu bono morali, qui circa eumdem actum in specie versatur, ut malum incontinentiae non potest esse simul cum castitate morali. Et si dicatur quod vitium morale colligitur ex exercitio malorum operum, sicut virtus moralis ex exercitio bonorum operum: potest quidem, sed non est necesse ad expulsionem ipsius virtutis. Prima enim oppositio est inter bonum et malum circa eumdem actum in specie, secunda vero est inter exercitium bonorum operum et exercitium malorum operum; nos autem loquimur hic de oppositione prima.
2. Ad aliud vero dicendum quod est loqui de malo culpae dupliciter: vel ratione ipsius deformitatis vel ratione ipsius dispositionis quae deformatur. Si fiat sermo de ipsa deformitate, cum deformitas vitii et speciositas virtutis non se compatiantur in eodem subiecto secundum idem, opponentur malum culpae et virtus moralis secundum idem genus. Si vero accipiatur vitium ratione dispositionis, secundum hoc non usquequaque tollitur habitudo ad bonum per unicum actum malum, nisi actus ille propter hoc dicatur dispositio difficile mobilis, quia homo de facili potest cadere in illum, sed non potest per se resurgere nec sine quadam difficultate. Unde quoad hoc est differentia in bono et malo, quia existens in bono tum de facili, tum de difficili potest cadere in malum; existens vero in malo nonnisi de difficili potest venire ad bonum.
On this page