IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, Praeambulum
Deinceps dicendum est de secundo effectu mali, qui est vulneratio naturalium; vulneratio autem ista naturalium potentiarum habitualium dicitur. Quaeritur autem quae sint illa vulnera et per quid fiat vulneratio.
1. Sicut autem dicit Beda, quatuor sunt vulnera, in quibus vulnerata est humana natura: infirmitas, ignorantia, malitia et concupiscentia.
2. Alibi vero dicit Augustinus duo esse vulnera. Dicit enim in libro De natura et gratia: "Omni animae peccanti duo ista sunt poenalia, ignorantia et difficultas. Ex ignorantia dehonestat error, ex difficultate cruciatusaffligit".
3. Item, dicit Augustinus, in Enchiridion: "Primum creaturae rationalis malum est ipsa prima privatio boni, deinde, ipsis nolentibus, subintravit ignorantia rerum agendarum et concupiscentia rerum noxiarum, quibus comites subinferuntur error et dolor". Consimile dicit in libro III De libero arbitrio.
4. Super illud autem in Psalmo: "Retribue servo tuo" etc., dicit Glossa: "Humana indigentia multiplex est, infirmitas, ignorantia, exilium, tentatio hostium".
5. Item, Augustinus, super illud Psalmi: Confitemini Domino, III, quatuor designat: errorem, difficultatem vincendae concupiscentiae, taedium bene faciendi, tempestatem saeculi.
On this page