IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, C. 1
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, C. 1
DE RATIONE NUMERI VULNERUM QUEM PONIT BEDA.
Ad primum sic: 1. Malitia designat ipsum malum culpae; efficiens autem causa non est ipse effectus; ergo malitia non est effectus mali culpae.
2. Item, concupiscentia est radix omnium malorum, sicut dicit Augustinus, in libro De spiritu et littera, sic dicens: "Hoc ideo elegit Apostolus malum, quo cuncta complexus est". Cum ergo concupiscentia sit malum generale, non dividetur contra infirmitatem, ignorantiam et malitiam.
3. Item, duae sunt tantum vires ipsius animae rationalis in genere, cognitiva scilicet et motiva sive affectiva. Ergo, cum vulneratio fiat in anima mediantibus potentiis, erunt tantum duo vulnera in genere: ignorantia, qua vulneratur cognitiva, et concupiscentia, qua vulneratur motiva vel affectiva; superfluunt ergo infirmitas et malitia.
4. Item, triplex est peccatum: in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, et non est quarta differentia; sed peccatum in Patrem est ex infirmitate, peccatum in Filium ex ignorantia, peccatum in Spiritum Sanctum ex malitia; non ergo convenit ut quartum vulnus ponatur, scilicet concupiscentia.
5. Item, dicet aliquis quod ponuntur ista quatuor secundum recessum a summa Unitate et Trinitate, ut infirmitas sit secundum recessum a summa potentia, ignorantia a summa sapientia, malitia a summa bonitate, concupiscentia vero a summa essentia, quae una est in tribus appropriatis: concupiscentia enim, cum se dividat per concupiscibilia, recedit et summe uno; divisio enim contraria est unitati sive defectus ab unitate. — Sed contra: Concupiscentia est boni vel apparentis boni; cum ergo haec concupiscentia, de qua loquimur, sit apparentis et non existentis boni, erit defectus a summa bonitate et non per appropriationem respectu summae essentiae: concupiscentia enim non respicit multa propter rationem multorum, sed propter rationem apparentium bonorum.
6. Item, dupliciter contingit deficere a bono summo: uno modo recedendo ab ipso, altero modo convertendo se indebite ad aliud, secundum quod est duplex motus, fugae et appetitus, recessus et accessus. Cum ergo concupiscentia sumatur ex parte ipsius accessus indebiti ad aliud, malitia, quae est altera poena, sumetur ex parte ipsius recessus; et ita duplex poenalitas sumetur ex illa parte. — Sed secundum hoc obicitur quod eadem ratione duplex sumenda esset poenalitas: una respectu sapientiae aut veritatis, scilicet ignorantia, alia ex conversione ad falsitatem, quae dicitur error, et ita error et ignorantia secundum hoc duas dicerent poenas. Dicit enim Augustinus, in Enchiridion, quod errare est approbare falsa pro veris; hoc autem non est natura hominis instituti, sed poena damnati.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod accipiuntur haec quatuor vulnera sive poenae secundum hoc quod tria sumuntur ex defectu potentiae, sapientiae et bonitatis. Sed, quia iste defectus triplex non occurrit nisi per conversionem ad apparens delectabile et non existens, ideo quarta adiungitur poenalitas, quae est pronitas respectu huiusmodi apparentis delectabilis: et haec est concupiscentia. Sumuntur ergo tres poenae secundum triplicem defectum termini a quo; secundum vero motum ad terminum in quem quarta poena designatur. Non enim recedit homo a summe convenienti nisi secundum accessum ad inconveniens, quod videtur conveniens.
[Ad obiecta]: 1. Ad obiecta ergo respondendum quod malitia est nomen aequivocum ad malum culpae et ad malum poenae. Hic autem sumitur pro malo poenae: dicitur enim quaedam defectibilitas a bonitate, et haec defectibilitas est poena quaedam.
2. Ad aliud dicendum quod, cum dicitur concupiscentia radix omnium malorum, aliter accipitur et cum dicitur concupiscentia est poena: fomes enim peccati est concupiscentia et est iterum poena peccati. Uno ergo modo est poena peccati, alio modo est causa peccati. Prout autem est poena, sic dividit contra praedictas poenas; prout autem est causa peccati, non sic dividit, sed est una causa.
3-6. Ad tertium dicendum quod divisio poenarum sive vulnerum potest accipi multipliciter: vel secundum numerum ipsarum potentiarum rationalium in genere, prout deficiunt a suis appetibilibus, quae sunt verum et bonum; et secundum hoc aliquando ponuntur duae tantum poenalitates: ignorantia et concupiscentia vel ignorantia et difficultas; secundum autem hunc modum non accipitur haec differentia vulnerum sive poenarum, immo secundum praedictam rationem.
4. Ad quartum dicendum quod illa differentia peccati secundum ternarium habet concupiscentiam tamquam communem in illis tribus generibus peccatorum: aliquis enim pronus est ad malum ex infirmitate, aliquis ex ignorantia, aliquis ex malitia, in omnibus autem est concupiscentia.
5. Ad quintum dicendum quod non accipitur ratio divisionis hoc modo ut concupiscentia per se respiciat divisionem a summa essentia. Concupiscentia enim ad concupiscibile dicitur, concupiscibile vero dicit terminum in quem, non autem terminum a quo est motus vel a quo recessus; et ideo, si dicit divisionem a summa essentia vel pronitatem divisionis, hoc est ex consequenti.
On this page