Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, C. 2

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, C. 2

DE DIFFERENTIA NUMERI VULNERUM SECUNDUM BEDAM AD ALIAS POENAS.

Secundo quaeritur de differentia istarum poenarum sive vulnerum ad alias poenas.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod differens accipitur divisio secundum diversam considerationem.

Bimembris enim divisio una accipitur secundum differentiam cognitivae et motivae sive operativae, ut ignorantia pertineat ad defectum cognitivae, difficultas ad defectum operativae.

Altera vero bimembris accipitur secundum differentiam virium, cognitivae scilicet et affectivae, ut ad cognitivam pertineat ignorantia, ad affectivam concupiscentia.

Quarta divisio, quae est quadrimembris, accipitur secundum defectum convenientis triplicis et causam eius extrinsecam. Sicut enim prima divisio accipitur secundum defectum triplicis convenientis et causam eius intrinsecam, scilicet concupiscentiam, quae tamen est quaedam poena, sic quarta divisio accipitur secundum defectum triplicis convenientis et causam extrinsecam: tentatio enim hostium est causa extrinseca, passibilitas autem tentationis est quaedam poena respiciens illam causam. Infirmitas autem, ignorantia et exilium determinant defectum triplicem a triplici convenienti: infirmitas enim determinat defectum potentiae, ignorantia defectum scientiae, exilium defectum coniunctionis cum summa bonitate. Sicut enim homo exul dicitur, quando est extra locum suum naturalem sibi convenientem et privatur bonis suis, ita exilium spirituale patitur qui est extra locum spiritualis bonitatis, in qua est quies, et privatur bonis gratuitis. Quinta vero divisio accipitur secundum defectum pertinentem ad triplicem vim animae et causam eius extrinsecam. Nam error accipitur secundum rationem, difficultas vero vincendae concupiscentiae ad concupiscibilem sive affectivam, taedium bene faciendi ad operativam vel ad irascibilem secundum alium modum, tempestas vero saeculi causam extrinsecam dicit. Sunt autem tres vires animae secundum prius et posterius: ratio sive cognitiva et affectiva et operativa, vel vis rationabilis, concupiscibilis et irascibilis.

Divisio vero septimembris accipitur secundum defectus qui sunt in cognitiva et motiva. Defectus autem multiplex est in cognitiva secundum differentem modum cognitionis: est enim cognitio finis et eorum quae sunt ad finem. Cognitio autem finis est duobus modis: vel in ratione veri, et sic dicitur intellectus; vel in ratione boni, et sic dicitur sapientia. Propter quod duplex est defectus sive poenalitas respondens, stultitia scilicet et hebetudo, ut stultitia sit contra sapientiam, hebetudo contra intellectum. Respectu autem eorum quae sunt ad finem duplex est cognitio, arduorum scilicet et non arduorum. Defectus autem respectu arduorum dicitur praecipitatio, sicut consilium, quod ei opponitur, est respectu arduorum; ignorantia vero, quae opponitur scientiae, est respectu non arduorum, quae tamen sunt ad salutem, sicut scientia est cognitio talium. Ex parte vero motivae accipiuntur tres poenalitates: ex parte enim ipsius concupiscibilis accipitur unus defectus sive poena, quae dicitur duritia, quae est contra pietatem; ex parte vero irascibilis duplex attenditur defectus secundum excessum: excellentia sive superbia, quando homo pronus est supra id quod potest ex quadam temeritate, et ista opponitur timori; reliquus vero defectus est secundum indigentiam vel diminutionem et dicitur timiditas, quae est contra fortitudinem donum. Sic ergo sunt septem poenalitates, in quibus vulneratur anima et reparatur per septem dona.

PrevBack to TopNext