Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 1, C. 3

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 1, C. 3

DE COMPARATIONE MALI EX CIRCUMSTANTIA RESPECTU MALI EX GENERE.

Quaeritur tertio de comparatione mali ex circumstantia respectu mali ex genere et mali ex intentione. Et primo respectu mali in genere. Circa quod quaeritur in hunc modum: Primo, utrum circumstantia addita super genus actionis aggravat peccatum; secundo, utrum malum ex circumstantia sit deterius malo ex genere vel e converso.

ARTICULUS I

Utrum circumstantia addita super genus actionis aggravet peccatum.

I. Videtur autem quod circumstantia aggravet peccatum, a. quia dicit Gregorius: "Ubi maiusest donum scientiae, ibi transgressor maiori subiacet culpae". Ergo circumstantia personae aggravat ratione scientiae; eodem modo ratione aliarum conditionum; restat ergo quod circumstantia potest aggravare super malum generis.

b. Quod etiam videtur per hoc quod plus peccat qui committit adulterium vel loco sacro vel tempore sacro quam qui committit adulterium simpliciter; ergo circumstantia potest aggravare super malitiam generis.

Contra: 1. Bona circumstantia non auget meritum apud Deum; ergo nec mala aggravabit demeritum; ergo malum ex circumstantia non aggravabit malitiam super malum generis actionis.

2. Item, pronior est Deus ad miserendum quam ad puniendum; sed bona circumstantia non auget effectum miserationis; ergo mala circumstantia non auget effectum punitionis. -— Quod autem bona circumstantia non augeat, patet ex hoc quod ex caritate est meritum; ex maiori ergo caritate maius est meritum et ex minori minus; sed circumstantia non facit ad hoc quod sit caritas maior vel minor; ergo circumstantia bona non auget meritum. Praeterea, opus virtutis est opus perfectum; sed opus perfectum est quod attingit suae virtuti, attingit autem suae virtuti, cum nulla circumstantia deest; ergo, ubi est opus factum ex caritate, nulla deest circumstantia; ergo circumstantia bona, cum non requiratur ad esse meriti, non auget ipsum meritum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod circumstantia mala potest augere demeritum, eo quod circumstantia mala addit quamdam deformitatem super deformitatem generis, et secundum hoc aggravatur malum culpae.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium dicendum quod aliter est in circumstantia bona et circumstantia mala. Circumstantia enim bona requiritur ad esse ipsius meriti: bonum enim, quod meritorium est, ponit quod perfectum est; perfectum autem dicitur cui nihil deest ; ergo bonum meritorium dicetur quod erit bonum ex genere et circumstantia et intentione. Non sic autem est ex parte mali: malum enim dicit defectum quem contingit esse ex pluribus causis, sicut dicit Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Boni est causa una, mali vero suntcausae multae".

2. Ad id vero quod obicitur secundo, dicendum est quod, licet Deus sit pronior ad miserendum quam ad puniendum, nihilominus tamen ad miserendum in adultis, ubi cooperatur liberum arbitrium, requiruntur plura ad hoc quod sit bonum meritorium quam ad hoc quod sit malum ei oppositum. Ad malum enim sufficit defectus unius circumstantiae, ad bonum vero concursus omnium quae necessaria sunt requiritur. Nec hoc tollit quin Deus pronior sit ad miserendum, sed ad hoc facit quod ostendatur Dei iustitia et respectu bonorum et respectu malorum: respectu bonorum, ut perfectioni in merito respondeat perfectio in praemio, defectioni autem in merito respondeat defectio in praemio.

II. Adhuc etiam quaeritur de comparatione circumstantiae malae ad bonam.

1. Si enim circumstantia mala non facit ad meritum, sed magis destruit, per oppositum circumstantia bona non faciet ad demeritum, sed magis tollet; ergo virtus vel scientia in ipsa persona non facient ad demeritum.

Contra: a. Quanto maius est donum, tanto magis peccat qui abutitur eo.

b. Praeterea, iste scienter peccat et alius ignoranter; paribus omnibus aliis, minus peccat qui ignoranter quam qui scienter peccat: ignorantia enim in quibusdam excusat, scientia vero in nullo excusat; ergo bona circumstantia plus aggravat quam mala.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod bona circumstantia non dicitur aggravare malitiam per se, sed occasionaliter, mala vero circumstantia per se auget demeritum. Quod autem bona circumstantia augeat demeritum, hoc est ratione contemptus vel ingratitudinis. Quanto enim maius est donum, tanto maior est ingratitudo in illo qui non bene utitur. Nec est simile de mala circumstantia respectu meriti et de bona respectu demeriti: mala enim circumstantia nec per se nec per occasionem est causa meriti, eo quod malum non stat cum bono perfecto, quod est bonum meritorium; bonum vero, quod est gratis datum, stat cum malo, quod est demeritorium: et ideo potest esse occasio, licet non sit causa aggravationis in demerito.

ARTICULUS II

Utrum malum ex circumstantia sit deterius mala ex genere.

Consequenter quaeritur de comparatione mali ex circumstantia respectu mali ex genere, quod illorum sit deterius altero, a. ratione cuiusdam verbi quod dicitur, II Petri 2,9—10, super illo verbo: "Iniquos vero in die iudicii reservare cruciandos, magis autem eos" etc., Beda: "Fornicatores dicit, qui pro reatu foedae corruptionis maiora in iudicio patientur tormenta quam generales iniqui". Et alia Glossa, ibidem: "Superbos dicit etarrogantes, qui et ipsi graviora generalibus luituri sunt supplicia". Sed qui sunt generales iniqui, nisi qui in genere peccant? Fornicatores vero sunt qui peccant ex circumstantia. Ergo qui faciunt malum ex circumstantia, gravius punientur illis qui faciunt malum ex genere; ergo malum ex circumstantia est deterius quam malum ex genere.

b. Praeterea, super illud: "Iniquos vero" etc. dicit Glossa: "Sicut diabolum et originalem mundum". Ergo videtur quod ipsi fornicatores magis peccent illis iniquis, inter quos computatur diabolus.

Contra: 1. In generalibus iniquis intelliguntur diabolus et eius sequaces; sed malum in genere, quod pertinet ad illos, est deterius malo ex circumstantia, quod est in fornicatoribus; ergo deterius est malum in genere quam sit malum ex circumstantia.

[Solutio]: Ad quod dici potest quod generales iniqui dicuntur illi qui peccant communibus peccatis; fornicatores vero dicuntur qui addunt circumstantiam enormem, "sicut illiqui peccant contra naturam", sicut videtur Interlinearis dicere: et secundum hunc modum non dicitur iniquus generalis qui tantum perpetrat malum in genere, sed qui in communibus peccatis delinquit. Hoc ergo modo non fit comparatio inter malum in genere et malum ex circumstantia, sed inter malum ex circumstantia secundum unum modum et malum ex circumstantia secundum alium modum. — Aliter tamen exponitur ut generales iniqui dicantur qui perpetrant aliquam iniquitatem in genere, non addendo deformitatem ex circumstantia, ut qui cognoscit non suam nec superaddit aliquam circumstantiam aggravantem. Fornicatores autem vocat coeuntes, qui superaddunt malo in genere malum ex circumstantia. Secundum hoc ergo concedendum quod deterius est malum ex circumstantia quam malum ex genere, eo quod hoc ponit illud et superaddit et non e converso.

[Ad obiecta]: 1. Nec hoc est verum quod obicitur in contrarium. Quod enim dicitur de diabolo et sequacibus eius, non refertur ad statum generalium iniquorum, sed ad statum quorumcumque qui reservantur in die iudicii cruciandi. Quod enim non ad generales iniquos pertineat illa Interlinearis, patet per hoc quod sequitur: "Ubiangeli, fortitudine et virtute cum sint maiores, non portantadversus se execrabile iudicium".

PrevBack to TopNext