Text List

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 1, C. 4

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 1, C. 4

DE COMPARATIONE MALI EX CIRCUMSTANTIA RESPECTU MALI EX INTENTIONE.

Postmodum dicendum est de comparatione mali ex circumstantia respectu mali ex intentione; et quaeritur utrum malum ex circumstantia dicatur demeritorium praeter hoc quod addatur malum ex intentione.

Quod videtur. 1. Malum enim ex circumstantia est cui debetur poena, non tantum in praesenti, sed etiam in futuro, sicut debetur malo in genere: potest enim esse quod aliquis adulteretur et non intendat se adulterari; sed sic adulterando peccat; ergo malum ex circumstantia, nec adiecto malo per intentionem, est demeritorium.

2. Et Gen. 4,23 legitur quod Lamech interfecit Cain, et non intendebat interficere ipsum; et punitus est gravissime; ergo malum ex circumstantia est demeritorium, non adiecto malo per intentionem.

Contra: a. Intentio nomen operi imponit, sicut dicit Ambrosius ; si ergo non adest intentio ipsi operi, nec dicetur esse meritorium nec demeritorium.

b. Item, Matth. 12, 35: "De bono thesauro" etc., Glossa: "Thesaurus est cordis intentio, ex qua Dominus iudicat opera". Sed ex quo iudicatur opus, ex eo b dicitur meritorium vel demeritorium; ergo ex intentione dicetur opus meritorium vel demeritorium; si ergo non adest malum ex intentione, non dicetur opus demeritorium.

c. Item, Beda: "Ex merito intentionis discernuntur opera an sint lucis antenebrarum". Praeter ergo malum intentionis non dicetur opus tenebrosum; sed ad opus pertinet genus operis cum circumstantia; ergo malum ex circumstantia non erit demeritorium nisi addatur malum ex intentione.

[Solutio]: Ad quod respondendum quod intentio dicitur dupliciter. Dicitur enim intentio generalis sive indeterminata et dicitur intentio determinata et specialis. Intentio generalis est, cum intendit percutere vel aliquod huiusmodi opus agere. Intentio specialis et determinata est, cum intendit agere hoc vel in hunc vel sic agere, et ita de aliis circumstantiis. Cum ergo dicitur quod demeritum non est praeter malum ex intentione, hoc est quod non est praeter malum ex intentione generali aut speciali, sed non semper est ex intentione speciali.

Ad obiecta ergo respondendum. Ad primum scilicet, quod ille qui adulteratur, licet non intendat adulterari, intendit tamen illud quo existente est adulterium. Intendit enim cognoscere hanc mulierem, qua cognita est adulterium, sicut aliquis non intendit peccare mortaliter, intendit tamen illud, quo facto est peccatum mortale.

2. Ad id vero quod obicitur de Lamech, dicendum quod, licet non intenderet interficere Cain, sed interficere feram, intendebat tamen sagittam emittere praeter considerationem cum diligentia adhibita, et ideo peccavit mortaliter.

Sed adhuc posset obici: Si minus erat in intentione ipsius Lamech quam in intentione Cain — Cain enim intendebat non tantum occidere, sed occidere fratrem suum Abel, Lamech vero intendebat percutere sive occidere, sed non ipsum Cain —— cum ergo minus esset in intentione istius et plus in intentione illius, maior poena debebatur ipsi Cain quam Lamech ; sed e contra videtur accidisse, quia Lamech punitus fuit septuagies septies, Cain vero septies. Dicitur enim Gen. 4,24: "Septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies".

Ad quod dicendum quod Lamech amplius punitus fuit non propter hoc quod malum ex intentione, additum malo ex genere et ex circumstantia, esset deterius —- quoad peccatum homicidii maius erat homicidium Cain quam Lamech in genere peccati — sed hoc fuit, quia Lamech coniunxit homicidium bigamiae, Cain vero tantum perpetravit homicidium.

PrevBack to TopNext