IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 2, C. 3
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 2, C. 3
UTRUM QUANTITAS DATI ADDAT SUPER BONITATEM INTENTIONIS
Postea quaeritur de quantitate dati: posito quod iste ex compassione det maius, ille minus, additurne praemio?
Videtur quod non. 1. Tob. 4,9: "Si multam tibi fuerit" etc., Glossa: "A Deo voluntas dantis, non quantitas dati pensatur". Item, Marc. 12,43 habetur in Glossa, ubi loquitur de paupercula vidua: "Non quantum, sed ex quanto desiderio, considerat Deus". Item, ibidem ; "Deus non offerentium substantiam considerat, sed conscientiam, nec perpendit quantum offeras, sed ex quanto". Item, Eccli. 35,14: "Noli offerre" etc., Glossa: "Apud Deum non est quantitas muneris". Ergo quantitas muneris non facit ad meritum.
Contra: a. II Cor. 9,6: "Qui parce seminat, parce et metet". Ergo qui parum dat, patrum metet, et qui multum dat, multum metet.
b. Item, Tob. 4, 9: "Si multam tibi fuerit, abandanter tribue". Ad quid enim hoc diceret, si aequalitas esset in maiori dato et minori?
Respondeo: Bona opera In caritate tacta valent ad augmentum gratiae; unde Augustinus: "Caritas meretur augeri" etc. —— Item, ad habilitationem ad bonum opus; unde II Cor. 9,8: "Ut abundetis in omne opus bonum". — Item, ad dimissionem poenae debitae vel iniunctae, Tob. 12,9: "Eleemosyna amorte liberat, et ipsa est quae purgat peccata" ; et Luc. 11, 41: "Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis". — Item, ad celeriorem transitum purgatorii, Prov. 13,8: "Redemptio animae viri propriae divitiae" ; Glossa: "Qui animam suam vult redimere ab ira futura, congreget divitias bonorum operum" ; ira enim dicitur poena purgatoria. — Item, valent ad diminutionem cuiusdam poenae in gehenna, scilicet vermis, ut scilicet tolerabilior sit damnatio. — Item, ad peccati recordationem in praesenti. Dicendum ergo quod, dummodo procedat maius donum ab intentione formata caritate, magis valet ad praedicta quam minus.
On this page