IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 3, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 3, Praeambulum
Consequenter quaedam quaeruntur circa illud: utrum intentio in malo pro facto reputetur. Primum est utrum intentio illa idem sit quod credulitas, cum credit scilicet hoc esse peccatum; secundum est utrum quantulacumque intentio pro facto reputetur, ut semiplena vel progressiva; tertium, si actus additus intentioni facit duo peccata; quartum, si punitur pro intentione et pro actu, quae poena utrique respondet; quintum, si actus peior, additus minus malae intentioni, facit maius peccatum quam minus malus actus additus peiori intentioni; sextum, propter quid ab intentione ad actum tenet argumentum in genere peccati mortalis, non in specie, et quare in specie venialis non tenet, sicut in specie mortalis.