IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 3, C. 1
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 3, C. 1
UTRUM INTENTIO MALA IDEM SIT QUOD CREDULITAS.
Circa primum sic: 1. Aliquis simplex credit hunc actum esse magnum peccatum; sed "quantum quis intendit, tantum facit", sicut habetur Matth. 12,35 in Glossa super illud: "Bonus homo de bona thesauro" ; ergo, si secundum credulitatem est intentio et secundum intentionem mensuratur delictum, quanta est eius credulitas, tantum erit eius peccatum.
Contra: a. Potest contingere quod credit illud esse maius peccatum et non velit illud secundum quod maius; cum ergo secundum quantitatem voluntatis mensuretur, non mensurabitur secundum quantitatem credulitatis; ergo credulitas non est idem quod intentio.
Respondeo: Credulitas non est intentio nec e converso; aliquis enim cito aliquid credit et tamen non vult illud vel intendit: credulitas enim est pure in cognitiva, intentio autem in motiva. Contingit autem saepe quod perversa intentio sequitur ex perversa credulitate; unde Bernardus: "Sicut ad bonum oculumexiguntur veritas et caritas, ita malum constituunt error etperversa voluntas".
On this page