IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 3, C. 2
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 3, C. 2
UTRUM QUANTULACUMQUE INTENTIO PRO FACTO REPUTETUR.
Ad secundum sic proceditur: I. Dicit Augustinus, in libro Confessionum, quod quandoque habuit semiplenam voluntatem, quandoque plenam. Quaeritur ergo utrum quantulacumque voluntas pro facto reputetur.
Quod non videtur de semiplena sive progressiva non perfecta. Unde Augustinus, in libro De Trinitate: "Si sola cogitationis delectatione sine voluntate perficiendi teneatur, mulier sola comedit, et non vir, cuius auctoritate cohibenda est voluntas, ne ad opus perveniat; si vero adsit voluntasut, si adsit facultas, perficiatur, tunc vir comedit et est damnabile peccatum". Ergo semiplena voluntas vel progressiva non plena non reputatur pro facto.
Sed contrarium videtur. 1. Super illud Psalmi: "Etenim in corde operamini iniquitates", Glossa: "Quidquid vis et non potes, Dominus factum reputat". Sed potest aliquis velle voluntate semiplena vel progressiva non plena, et tamen non habet facultatem; ergo Dominus factum reputat.
2. Item, Levit. 15,25 super illud: "Mulier, quae patitur fluxum sanguinis" etc., Glossa: "Cogitationes et voluntates, quamvis opere non compleantur, apud Deum pro factis habentur et puniuntur".
[Solutio]: 1-2. Ad hoc dicendum quod, cum dicitur voluntas pro facto reputatur, de voluntate plena intelligitur. Nihilominus tamen ille qui habet voluntatem semiplenam vel progressivam, peccat et quoad aliquid reputatur ei pro facto, sed non omnino. Illae vero auctoritates, quae dicuntur in Psalmo et in Levitico, de voluntate perversa et plena intelliguntur. Utrique ergo voluntati, et non plenae et plenae, debetur poena, sed in gradu.
II. Adhuc etiam quaeritur, cum diversae sint voluntates sive intentiones — quaedam enim sunt respectu peccati spiritualis, quaedam respectu peccati corporalis —- utrum similiter in iis et illis voluntas pro facto reputetur.
Quod videtur 1. Similiter enim est haec voluntas radix sui actus sicut et illa sui actus; ergo in quacumque comparatione se habebit haec voluntas ad suum actum, in illa se habebit illa voluntas ad suum; sed haec, quae est in spiritualibus, reputatur pro facto: voluntas enim superbiendi pro superbia universaliter reputatur; ergo sic erit in voluntate et actu peccati corporalis.
Contra: a. Ex voluntate homicidii non contrahitur poena irregularitatis vel alia poena, ex actu vero contrahitur; ergo voluntas in huiusmodi non pro facto reputatur.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod aliter est in peccatis spiritualibus et corporalibus. Voluntas enim in peccatis spiritualibus sufficiens est ad suum actum interiorem, in quo magis consistit peccatum; voluntas vero in peccatis corporalibus non omnino sufficiens est ad suum actum exteriorem, in quo magis consistit peccatum, et ideo differenter sunt radices peccatorum. Similitudo tamen est in parte, quoad hoc scilicet quod haec voluntas est radix sui actus et illa voluntas est radix sui actus. Differentia autem est in ipsis actibus, quia in actu corporali, praeter hoc quod homo iniuriatur Deo vel sibi, iniuriatur etiam proximo; in actu vero spirituali iniuriatur tantum Deo vel sibi. Poena ergo statuta est in ipsis actibus corporalibus, qui manifesti sunt in iudicio hominum, et propter hoc aliter iudicatur de istis actibus et de illis quoad poenam in praesenti ; quoad poenam vero in futuro consimilis in genere determinatur poena: sicut enim uni determinatur ignis vel vermis, ita et alii.
On this page