IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 3, C. 3
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 3, C. 3
UTRUM ACTUS ADDITUS INTENTIONI FACIT DUO PECCATA.
Videtur quod sic. 1. Exod. 20,14: "Non moechaberis", Glossa: "Qui opus adicit voluntati, iniquitatem addit iniquitati". Ergo sunt duo peccata.
Contra: a. Omne peccatum ex contemptu, contemptus autem in affectu, affectus vero operi nomen imponit, et ita idem est peccatum actus et intentionis.
Respondeo: Peccatum habet duas rationes: est enim peccatum actus incidens ex defectu boni; item, peccatum est malum voluntarium. Secundum primam definitionem dico quod duplex est peccatum, quia est defectus duplicis boni; et praeterea, utrobique est actus, sed unus exterior, alius interior. Bonitas enim actus exigit quod sit in debita materia et debitis circumstantiis, et quando non sic ordinatur, dicitur defectus boni: cum enim dicitur coire cum uxore alterius, dicitur defectus boni, quia deest materia debita actui; item, voluntas deficit in bono per aversionem a summo bono. Secundum vero secundam definitionem, in qua attenditur radix peccati, est unum peccatum: et hoc est intelligendum de voluntate, quae non distinguitur tempore ab actu; planum est autem de voluntate praecedente tempore peccatum actus.
On this page