IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 3, C. 4
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 3, C. 4
SI PUNITUR PECCATOR PRO MALA INTENTIONE ET ACTU, QUAE POENA RESPONDEAT UTRIQUE.
Cum enim sit alterum peccatum actus et alterum intentionis sive voluntatis, differens debet eis poena respondere.
Respondeo: Est poena vermis, et ipsa potest esse duplex sive differens pro voluntate et pro actu malo addito voluntati. Sed poena afflictionis gehennalis utrique debetur, aut una communis, indistincta. Unde, sive peccat actu sive non, nihilominus tam corpus quam anima punientur in futuro, si sic decedunt.
On this page