IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 3, C. 5
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 3, C. 5
UTRUM ACTUS PEIOR ADDITUS MINUS MALAE INTENTIONI FACIATXMAIUS PECCATUM.
Quinto quaeritur: I. Iste intendit adulterari, et fornicatur, alter intendit fornicari, et adulteratur, quod istorum debeat dici maius peccatum.
Respondeo: Haec sunt excedentia et excessa. Ubi enim est deterior intentio, quantum ad radicem culpae deterius est peccatum et maior erit culpa, quae respondet intentioni vel voluntati. Ubi autem deterior est actus, deterius est peccatum quantum ad genus peccati, quod attenditur secundum genus operis.
On this page