IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 3, C. 6
IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 3, C. 6
IN QUIBUS AB INTENTIONE AD ACTUM TENEAT VEL NON TENEAT ARGUMENTUM.
Sexto quaeritur: 1. Iste intendit peccare mortaliter, ergo peccat mortaliter, bene sequitur; sed non sequitur: iste intendit adulterari, ergo adulteratur simpliciter, licet adulteretur in corde.
2. Item, iste intendit peccare mortaliter, ergo peccat mortaliter ; non tamen sequitur: iste intendit peccare venialiter, ergo peccat venialiter. Et quare hoc?
Respondeo: 1. Mortale peccatum, in eo quod est mortale, radicatur in intentione; quod autem sit secundum genus hoc vel illud, non est ex ipsa voluntate, sed ab ipso actu. Esse ergo mortale est ab intentione; unde bene sequitur: intendit mortaliter peccare, ergo mortaliter peccat. Sed adulterari proprie se extendit ad actum exteriorem; unde non sequitur: intendit adulterari, ergo adulteratur.
2. Ad aliud dicendum quod mortale peccatum est secundum duas differentias: vel quando intendit id quod est mortale in genere, ut si intendit peccare mortaliter vel adulterari vel aliquid huiusmodi; vel quando intendit aliquid quod est mortale, quod tamen non credit esse mortale. Utroque autem modo dicitur esse intentio mortalis: mortale enim peccatum in intentione radicatur, et sufficit ad rationem mortalis quod alterum sit mortale, vel intentio vel opus; ad hoc autem quod sit veniale, requiritur utrumque esse veniale, intentionem scilicet et genus operis.
On this page