IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 1, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 1, Praeambulum
Habita consideratione de malo secundum differentias mali, consequenter dicendum est de peccato. Primo ergo quaeritur quid sit peccatum; secundo, quae divisio peccati et quae species peccati materiales sive formales ; tertio, quae causa peccati; quarto, de gradibus peccati; quinto, de effectibus propinquis peccati; sexto, de comparatione peccati ad peccatum in quantitate; septimo, de oppositione peccati; octavo, de reditu peccati sive peccatorum; nono, utrum peccatum sit causa peccati; decimo, de conditionibus aggravantibus peccatum ; undecimo, de poena peccati.
Definitur autem peccatum, secundum quod dicit Augustinus, in libro "De vera religione": "Peccatum est malum voluntarium" ; et similiter Retractationum.
Dicitur etiam peccatum "privatio boni", sicut habet ab Augustino, in libro De natura boni et in libro De civitate Dei.
On this page