IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 1, C. 1
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 1, C. 1
DE DIFFERENTIA ISTARUM DEFINITIONUM PECCATI INTER SE.
In comparatione enim causae efficientis, assignatur illa definitio: "peccatum est malum voluntarium" ; voluntas enim causa est efficiens omnis peccati. Unde Anselmus, in libro De casu diaboli: "Voluntas nullam habet aliam causam, qua impellatur aut trahatur, sed ipsa efficiens sibi causa potest esse, si dicipotest, ad effectum". Et dicit Augustinus, in libro De civitate Dei, XII: "Voluntatis malae causa efficiens si quaeratur, nihil invenitur; ipsa enim voluntas causa est". Similiter habetur in libro De libero arbitrio: "Quid opus est quaerere unde motus ille existat quo voluntas avertitur ab incommutabili bono, cum eumnonnisi voluntarium esse dicamus?" Ex quibus elicitur quod prima definitio data est secundum causam efficientem.
Secunda vero definitio data est secundum causam formalem. Quid enim est iustitia nisi rectitudo voluntatis a principio usque in finem ? Defectus autem istius formae sive carentia nihil aliud est nisi peccatum. Restat ergo quod ex parte causae formalis sumitur haec definitio, non quia peccatum habeat causam formalem, sed defectum formae.
Tertia vero definitio data est ex defectu finis sive finalis causae. Bonum enim et finis idem ; privatio ergo boni privationem dicit finis.
Quarta vero definitio sumitur in comparatione ad causam materialem. Causa enim materialis, in qua est peccatum, est ipsa concupiscentia; et propter hoc dicitur prima "superfluitas concupiscentiae". Cum enim concupiscit homo quod concupiscendum est, modus est concupiscentiae; cum autem concupiscit quod non est concupiscendum, superfluitas est concupiscentiae. Haec autem concupiscentia est appetitivae generalis, de qua dicitur, in libro Hypognosticon, quod concupiscentia mala "radix est omnium malorum". Et dicit Ioannes Damascenus: "Impossibile est aliquem nequaquam concupiscere vel finaliter sine gustuvoluptatis esse" ; sed inutilis concupiscentia et voluptas hoc est peccatum. Haec concupiscentia non habuit necessitatem sive pronitatem ante lapsum primorum parentum, sed post lapsum primorum morum parentum quamdam habuit pronitatem sive necessitatem, qua "caro concupiscit adversas spiritum", sicut habetur ad Gal. 5,17.
On this page