IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 9
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 9
UTRUM PECCATO LUCIFERI STATIM ANNEXUM FUERIT ALIUD PECCATUM.
Nono quaeritur de peccato primi angeli I. utrum illi peccato statim annexum fuerit aliud peccatum, scilicet peccatum invidiae.
Quod non, videtur. 1. Supposito enim quod creatus esset homo non simul tempore cum angelo, sed secundum prius et posterius, sicut distinguuntur dies in principio Geneseos, ut homo in die sexto sit creatus, angelus vero in primo vel ante omnem diem, secundum hoc, si peccavit angelus statim post creationem, sicut videtur ex quibusdam Scripturis elici, non erat nisi unicum eius peccatum, scilicet peccatum superbiae ex delectatione suae potestatis; non enim erat tunc creatura rationalis cui invideret: respectu enim rei nondum existentis nondum est invidia, invidia autem dicitur esse respectu superioris vel respectu paris ne fiat superior.
2. Forte diceretur quod respectu boni angeli erat invidia. —Sed hoc non contingit, quia invidia est respectu illius qui aestimatur occupare bonum alterius vel minuere bonum illius ; sed prima aestimatio non fuit respectu boni angeli: bonus enim angelus non occupavit locum Luciferi, sed locum sibi determinatum; unicuique enim angelo in suo gradu determinatum fuit bonum in suo gradu; nec fuit illa aestimatio, qua minueretur bonum ipsius per bonum alterius angeli; ergo respectu angeli boni non fuit motus invidiae.
3. Praeterea, sicut dicit B. Gregorius, boni angeli purgati erant et territi, apostata angelo cadente. Unde videtur quod boni angeli confirmati sint per lapsum ipsorum malorum. Dicit enim B. Gregorius: "Huius lapsus eos terruit et purgavit; terruit, ne Conditorem suum superbi despicerent; purgavit, quia, reprobis exeuntibus, actum est ut electi solum remanerent". Et iterum: "Sancti angeli, dum in aliis naturae suae damna conspiciunt, in se ipsis cautius robustiusque consistunt". Ex quibus videtur quod cadentibus malis angelis boni sint confirmati; ergo primo fuit peccatum, deinde casus, deinde confirmatio. Quod si sic esset, tunc invidia non esset respectu boni angeli immediate post peccatum superbiae, quod erat primum peccatum.
4. Item, supposito quod homo simul creatus fuerit cum angelo, sicut videtur B. Augustinus dicere, non videtur quod immediate post peccatum superbiae esset peccatum invidiae ei annexum respectu hominis. Invidia enim respectu superioris vel paris dicitur, sed non respectu inferioris; cum ergo humana natura esset, interior ipsa angelica, non erat motus invidiae in angelo respectu hominis; sed constat quod respectu alterius creaturae non fuit invidia; ergo peccatum invidiae non fuit in angelo immediate post peccatum superbiae.
Contra. a. Augustinus, in libro De virginitate: "Superbiam sequitur invidia, tamquam tilia pedissequa; eam enimcontinuo parit nec unquam est sine tali prole atque comite, quibus duobus malis, superbia scilicet et invidia, diabolusest diabolus". Ex hoc arguitur, cum invidia sit proles continuo et comes superbiae, quod peccavit immediate peccato invidiae.
b. Item, Bernardus, Super Canticum: " "Lucifer ille, qui mane oriebatur", sed propere elevabatur, antequam reverteretur in tenebras, generi nostro invidit". Sed quid aliud significatur per reversionem in tenebras nisi casus eius? Ergo peccatum invidiae fuit ante casum; sed casus immediate fuit post peccatum; ergo peccatum invidiae simul fuit cum peccato superbiae.
II. Adhuc etiam quaeritur ratione illius verbi quo dicitur quod diabolus "iis duobus peccatis est diabolus".
1. Quid enim aliud est esse diabolum nisi deorsum fluenter ? Sed per peccatum superbiae voluit ascendere; ergo per illud peccatum non fuit deorsum fluens.
2. Praeterea, per peccatum invidiae non videtur similiter; ergo non iis peccatis diabolus est diabolus.
3. Si vero dicatur diabolus, id est deorsum fluens, per conversionem indebitam ad mutabile bonum, secundum hoc per quodlibet peccatum diabolus esset diabolus; non ergo magis per ista peccata quam per alia.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod, licet peccatum invidiae non esset simul cum peccato superbiae, nihilominus cito post secutum est. Si vero quaeratur respectu cuius iuit motus ille invidiae: dicendum quod respectu hominis, quem aestimavit participaturum gloriam a qua cecidit. Nec fuit motus ille respectu alterius angeli, qui non erat occupaturus locum eius, sed locum proprium. Respectu ergo hominis, simul creati vel post cito creati, fuit ille motus, ne eamdem gloriam participaret; unde suggessit ei illud per quod cecidit. Unde Augustinus, in Quaestionibas Veteris Testamenti: "Ex transgressione illis divinitatemspopondit, a qua ipse, dum affectatur, deiectus est".
[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur quod homo sexto die creatus fuit, et ita non statim post primum peccatum superbiae invidit: dicendum quod hoc verum esset, si non intercidisset morula inter conditionem ipsius angeli et lapsum ipsius; sed quia fuit morula aliqua, sicut dicit Magister, in libro Sententiarum, ideo potuit esse quod creato homine fuit ille motus invidiae. Si vero simul creatus fuit homo, sicut videtur Augustinus sentire, secundum hoc statim post fuit peccatum ipsius invidiae, et hoc modo videtur illa auctoritas Augustini, in libro De virginitate, sentire, cum dicitur quod superbia invidiam "continuo parit".
a. Ad id vero quod in eadem auctoritate dicitur quod invidia est comes: dicendum quod non intelligendum est quod a principio fuit simul invidia cum superbia, ut quam cito peccavit peccato superbiae, peccaverit peccato invidiae, sed sicut pedissequa dicitur comitari dominam suam, cum eam sequitur immediate, sic invidia comes est superbiae; et quia nullum aliud peccatum immediate secutum est, ideo bene dicitur superbia continuo parere invidiam, non quia non possit intercidere tempus inter instans quo peccavit peccato superbiae et instans quo peccavit peccato invidiae.
4. Ad id vero quod obicitur quod non debebat esse motus invidiae respectu hominis, quia homo erat interior creatura: dicendum est per hoc quod dicit Augustinus, Super Genesim ad litteram, quod invidia non tantum est respectu superioris qui excellit, sed etiam respectu paris ne excellat et inferioris ne aequetur. Quantum ergo ad duas differentias poterat esse motus invidiae: par enim erat quoad hoc quod participaturus erat eamdem gloriam, quam participaturus esset ipse, si stetisset; inferior vero erat ratione naturae corporalis vel spiritualis in quantum unibilis erat vel unita corporali. Si vero peccatum invidiae ipsius fuit post casum, sicut videtur Angustinus, XI Super Genesim, dicere, iis verbis: "Propter excellentiam delectatus sua potestate, tumuit superbia, propter quam cecidit et beatitudinespiritalis paradisi, et invidia contabuit", tunc potuit etiam esse motus invidiae ratione status sui vel respectu superioris, quia iste iam lapsus erat, homo vero adhuc stetit. Hoc idem videtur dicere, in Quaestionibus Veteris Testamenti, B. Augustinus: "Praevidit quia ad accusationem eius factus est homo; unde sua subtilitate id egit ut in eamdem illum praevaricationem, in quam ipse ruit, induceret, ut accusatorem suum participem suae damnationis efficeret". Unde ex hoc praesumitur quod prius peccavit et post damnatus est et damnatus invidit.
II. 1-2. Ad id vero quod post obicitur per auctoritatem Augustini quod iis duobus peccatis factus est diabolus, videtur ratio esse, quia angelus habebat Creatorem suum supra se et creaturam rationalem iuxta se. Primo ergo movebatur inordinate respectu illius qui erat supra se, deinde inordinate respectu illius qui erat iuxta se, nec erat ulterior differentia intellectualis naturae respectu cuius moveretur inordinate: et propter hoc iis duobus generibus peccatorum factus est diabolus. Sicut enim homo fit deiformis vel angelus per dilectionem Dei et proximi, Dei supra se, proximi iuxta se, sic iit deformis et difformis vel dissimilis Deo per superbiam et per invidiam, ut superbia opponatur debito ordini quoad Deum, invidia debito ordini quoad proximum; deorsum autem fluens dicitur et per culpam et per poenam.
3. Ad id vero quod obicitur in contrarium, dicendum quod, licet per superbiam vellet ascendere, nihilominus tamen ille ascensus fuit casus, et ita sic ascendendo, deorsum fluxit, Prov. 16,18: "Ante ruinam exaltaturcor" ; immo ipsa exaltatio indebita est ruina. Similiter dicendum est de motu invidiae. Et, licet peccet aliis generibus peccatorum, tamen haec fuerunt prima peccata ab ipso inventa, et ideo iis dicitur ipse potius diabolus quam aliis.