Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 3

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 3

QUOD FUERIT LUCIFERO MOTIVUM AD PECCANDUM.

ARTICULUS I.

Utrum Lucifer appetiit aequiparantiam ad Deum.

Quaeritur consequenter quod fuerit motivum ad peccandum. Et dicitur quod aequiparantia ad Deum.

Quod videtur, 1. per hoc quod dicitur Isai., 14, 14: "Ascendam in caelum" etc.; sed tunc angelus ille erat in caelo empyreo; ergo non appetebat ascendere in caelum empyreum; sed supra illud caelum non est nisi caelum Trinitatis, quod est ipse Deus ; ergo appetebat ascendere ad aequalitatem Dei.

2. Item, in Psalmo: "Quae non rapui, tunc exsolvebam", Glossa: "Rapuit Eval divinitatem praesumens sumens ut diabolus; et quia rapere voluerunt divinitatem, amiserunt felicitatem". Sed Christus illud exsolvit, non rapiendo divinitatem, Philip. 2,6: "Non rapinam arbitratus estesse se aequalem Deo" ; ergo diabolus voluit rapere divinitatem.

3. Item, Augustinus, in Quaestionibus Veteris Testamenti: "Ipsa elatione inflatus voluit dici Deus".

4. Item, Gregorius: "Angelusiste, celsitudinis divinae culmen aspiciens, ius perversae libertatis appetiit, ut praeesset ceteris et nulli subesset". Sed praeesse ceteris et nulli subesse est proprium Dei; ergo appetiit aequalitatem Dei.

5. Item, Anselmus: "Non solum voluit esse aequalis Deo, quia praesumpsit habere propriam voluntatem, sed maior voluit esse, volendo quod Deus ipsum nolle volebat". Ergo voluit esse aequalis Deo, praesumendo aequiparantiam in habendo propriam voluntatem, quod est Dei solius.

Contra: a. Certissimum est creaturam non posse adaequari suo Creatori; et hoc scivit angelus, cum haberet perspicacissimam rationem; ergo nunquam appetiit aequalitatem Dei.

b. Item, Anselmus: "Appetebat illud ad quod ascendere potuisset et pervenisset, si ordinate appetivisset". Sed nunquam potuisset pervenire ad hoc quod esset aequalis Deo; ergo nunquam hoc appetiit.

c. Item, Anselmus sic opponit: Si Deus non potest cogitari nisi ita ut ei similis cogitari non possit, non est aestimandum quod diabolus esset ita obtusae mentis quod appeteret illud quod non poterat cogitare; ergo nunquam appetiit se esse aequalem Deo. — Quod autem aequalis creatura excogitari non possit, patet per hoc quod dicitur in Psalmo: "Deus, quis similis erit tibi" ? Simile enim accipitur ibi pro similitudine aequiparantiae. Et Isai. 40,18: "Cui similem fecistis Deum" ? Et in Psalmo dicitur de Christo homine: "Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam". Ergo creatura non potuit ad aequalitatem Creatoris, cum hoc non posset humana natura in Christo.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod non appetiit aequalitatem divinam in hac ratione vel esse sicut Deus in hac ratione simpliciter, sed appetiit illud quod, si obtinuisset eo modo quo appetiit, esset aequalis Deo vel sicut Deus. Praeesse enim omnibus et nulli subesse hoc est proprium Dei; similiter habere beatitudinem ex nullo merito suo vel alieno est conveniens soli Deo: unde appetere hoc, est appetere illud ex quo consequitur aequalitas. Sed cum verbo appetendi non tenet: ergo appetiit aequalitatem.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo ergo obiectum respondendum est quod illud ascendere Luciferi, de quo dicitur in Isaia, non fuit nisi ascendere per appetitum; appetitus vero ille fuit respectu illius rei, sicut dictum est, quae propria est Dei, et ita quoad hoc esset sicut Deus; nec tamen sequitur ergo appetebat ascendere ad aequalitatem Dei. — Similiter intelligitur illud quod dicitur ibi in Glossa: "Ubi est solium Dei, cupiebat ascendere". Solium autem Dei dicitur ibi divina maiestas: divinae maiestatis est omnibus praeesse et nulli subesse.

2. Ad secundum dicendum quod diabolus appetiit similitudinem potentiae divinae, sicut dictum est, in praeesse et non subesse, sicut habetur a B. Bernardo, exponente illud Psalmi: "Domine, ne in furore tuo arguas me", 69 cap. Expositionis Canticorum: " "Non arguas me in furore", sicut angelum extollentemse in caelo; "neque in ira tua corripias me", sicut hominem in paradiso. Ambo "iniquitatem meditati"sunt altitudinem affectantes, iste potentiae, ille scientiae".

3. Ad tertium dicendum quod velle dici Deus vel esse non est nisi per quamdam interpretationem, quia voluit quod si haberet, quasi Deus diceretur.

4. Ad illud vero Gregorii dicendum quod suum appetere non fuit primo et principaliter eum esse Deum, sed esse sicut Deus in hoc quod praeesset aliis et non subesset. Unde praemittitur in auctoritate B. Gregorii: "Ita Deus supraomnia est, ut ipse sub nullo sit; sic autem appetiit, dicens: "Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo"".

5. Ad Ed vero quod dicit Anselmus similiter respondendum est, quia appetere beatitudinem sine omni merito suo vel alieno est proprium Dei: unde appetendo hoc, ex consequenti dicitur appetiisse esse sicut Deus. Praeterea, habere propriam voluntatem illud est proprium Dei uno modo et alio modo potest extendi. Si enim habere propriam voluntatem dicitur habere voluntatem non sub alio ordinatam, sed ad quam aliae debent ordinari, secundum hoc solus Deus habet propriam voluntatem; et praesumendo sic habere propriam voluntatem est velle illud in quo consistit aequalitas cum Deo. Alio vero modo habere propriam voluntatem potest dici habere voluntatem non conformatam divinae voluntati; unde Anselmus, in libro De incarnatione Verbi: "Propria voluntas angeli sive hominis est quae contra voluntatem Dei est. Cum enim vult aliquid quod Deus velle prohibet, nullum habet auctorem suae voluntatis nisi se ipsum, et ideo sua propria est". Et hoc modo peccator dicitur habere propriam voluntatem. Secundum hunc modum praesumendo habere propriam voluntatem, non est praesumere aequalitatem divinam.

ARTICULUS 1

Utrum Lucifer appetiit esse similis Deo.

Adhuc etiam quaeritur de hoc quod dicitur Isai. 14,14: "Ero similis Altissimo".

Videtur enim quod non in hoc peccaverit appetendo esse similis Deo. 1. Appetere enim similitudinem Dei est appetere bonum; quod patet per hoc quod dicitur I Ioan. 3,2: "Cum apparuerit, similes ei erimus".

2. Item, unaquaeque creatura rationalis naturaliter appetit Deo assimilari, quia ad hoc creata est ut ei similis efficiatur; sed non peccat liberum arbitrium appetendo quod dictat natura; ergo nec peccavit appetendo similitudinem Altissimi.

3. Praeterea, cum ipse esset super omnes, sicut dicit B. Gregorius, ita conditus fuerat ut ceteris angelorum legionibus emineret; ergo similis erat Altissimo in potentia; appetendo ergo illud, non appetiit inordinate.

4. Praeterea, sicut dicit B. Gregorius, pervenisset ad celsitudinem, si stetisset. Unde dicit Gregorius: "Celsus nimirum esset, si participatione celsitudinis verae contentus esset; celsus esset, si ei, qui vere celsus est, inhaerere voluisset". Ex quo videtur quod non peccaverit appetendo huiusmodi celsitudinem.

5. Item, appetitus primo et per se in finem ordinatur; sed beatitudo erat finis; ergo, si appetiit beatitudinem primo et per se, et in hoc appetiit esse similis, non peccavit sic appetendo.

6. Sed forte dicetur quod in hoc peccavit, quia fugit ministerium. —- Contra: Potest appeti finis, licet non appetatur omne illud quod est ad finem; ergo, si Lucifer appetiit beatitudinem et non appetiit ministerium, non propter hoc peccavit sic appetendo.

[Solutio]: 1. Ad quod respondendum quod est multiplex similitudo. Prima similitudo dicitur naturae, de qua dicitur Ezech. 28,12: "Tu signaculum similitudinis". Secunda est gratiae: sicut enim peccatum facit esse dissimilem Deo, ita gratia similem. Tertia similitudo est gloriae, de qua dicitur: "Cum apparuerit, similes ei erimus". Quarta est similitudo aequiparantiae, qua dicitur Filius similis Patri vel Spiritus Sanctus similis Patri. Appetendo ergo aliquam trium similitudinum eo modo quo debet appeti vel congruit appeti, non est peccatum; appetendo vero quartam vel id ex quo sequitur, est peccatum in creatura. Unde Lucifer, appetendo similitudinem Altissimi illo modo vel illud ex quo consequebatur, peccavit.

2. Ad secundum dicendum quod hanc ultimam similitudinem appetere non dictat natura, et ideo non fuit voluntas ipsius angeli conformis naturae sic appetendo.

3. Ad tertium dicendum quod appetendo similitudinem, ad quam ordinatus erat ex natura, non peccavit: hoc autem fuit praeesse aliis; sed appetere nulli subesse, fuit appetere similitudinem supra se, et ideo in hoc peccavit: appetiit enim similitudinem non in mensura sibi determinata.

4. Ad id vero quod quarto obicitur, dicendum quod est quaedam celsitudo gratiae sive gloriae super omnes alios angelos, et ad hanc similitudinem in celsitudine pervenisset, si stetisset, sed haec non fuit illa quam appetendo peccavit.

5. Ad quintum vero dicendum quod, secundum Anselmum, appetiit ipse finem, sed non eo modo quo debuit: appetiit enim beatitudinem sine merito praecedenti; hoc autem in creatura est inordinate appetere beatitudinem.

6. Ad sequens vero dicendum quod, si tantum esset appetitus ipsius finis, non excludendo debitum ordinem ad finem, non in hoc peccasset; sed appetendo finem, debitum ordinem exclusit: unde sic appetendo peccavit.

ARTICULUS III.

Utrum Lucifer peccaverit considerando ex parte superiori vel inferiori.

Deinde quaeritur de hoc quod Lucifer positus erat in medio inter Deum, cui subesse debebat, et inter angelos, quibus praeerat; si ergo peccavit, aut peccavit ex parte superiori considerando aut ex parte inferiori.

1. Ex parte inferiori non videtur: praeerat enim aliis angelis ; ergo appetendo hanc praeeminentiam vel sic praeesse, non peccavit.

2. Ex parte vero superiori non videtur quod peccavit: non enim a Deo poterat accipere aliquod motivum unde peccaret. Ex illa etiam parte non est error sive erroris causa: omnis enim rectitudo ex illa parte accipitur. — Praeterea Ezech. 28,15: "Ambulasti perfectus in viis tuis", considerando autem istam perfectionem dicitur ipse peccasse; ex parte vero superiori, si consideraret, inveniret se imperfectum comparatione ei; ergo ex illa parte non fuit motivum peccati; ergo nec peccatum. -— Praeterea, Ezech. 8,5: "Elevatum est cor tuum in robore tuo" ; sed comparatione Dei non consideravit se habere robur vel fortitudinem; ergo ex illa parte considerando, non peccavit. —— Similiter dicitur ibidem: "Elevatum est cor tuum in decore tuo" ; comparatione vero Dei minus habuit decoris; ergo ex illa parte non fuit initium superbiae; ergo considerando ex illa parte non peccavit.

[Solutio]: Ad hoc respondendum quod duplex erat consideratio: una eius quod habuit, altera eius quod appetiit. Consideratio vero eius quod habuit fuit quod praeeminebat ceteris angelis, scilicet in fortitudine sive decore: et hoc fuit inductivum sive inclinativum ad peccatum; hoc non accipiebatur ex parte superiori, sed ex parte inferiori. Consideratio vero eius quod appetiit fuit a parte superiori, non ab ipso superiori, sed a se: et in illo fuit consummatio peccati.

[Ad obiecta]: 1. Ad id ergo quod primo obiciebatur quod a parte inferiori non peccavit: dicendum quod ipsum esse peccati non fuit in respectu ad inferius, sed inductio peccati. Conversio enim ad mutabile bonum est initium peccati, aversio vero ab incommutabili bono, quae fuit in appetendo similitudinem aequiparantiae, hoc fuit in quo consummatur peccatum: et sic peccavit angelus a Deo aversus, ad se conversus.

2. Ad id autem quod dicitur quod a parte superiori non fuit motivum ad peccatum: dicendum quod hoc verum est ex parte rei superioris, sed non ex parte rei inferioris. Ipse enim angelus, sicut dicit Augustinus, in libro De civitate Dei, propria potestate est delectatus; et hoc idem dicit Albinus, Super Genesim.

PrevBack to TopNext