Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 4

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 4

DE QUALITATE PECCATI LUCIFERI.

ARTICULUS I

Utrum peccatum Luciferi sit remediabile vel irremediabile.

Postmodum quaeritur de qualitate peccati primi angeli, utrum scilicet sit remediabile vel irremediabile.

Et videtur quod sit irremediabile, a. per hoc quod dicit B. Gregorius super illud Iob 10,9: "Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me": "Unde venialis est in homine culpa, cum sit irremediabilisin angelo, qui robustus fuit".

b. Item, super illud Iob 3,3: "Pereat dies, in qua natus sum" ! Gregorius: "Homo redimitur, quia, cum caro et spiritus sit, infirmum habuit aliquid ut peccaret, quod non angelus".

c. Praeterea, angelus propria, homo aliena periit malitia: et hoc est dictu quia homo alio suggerente peccavit, diabolus vero per se, nullo suggerente.

d. Item, Augustinus, in libro De mirabilibus: "Angelus fuit in sublimissimo statu, et ideo resurgere non potuit, quod nonhomo" ; et iterum: "Resurgere noni potuit, quia per semetipsum mandati transgressumreperit".

Contra: 1. Peccatum angeli non excedit in malitia peccatum hominis in infinitum. — Quod sic probatur: Sicut se habet poena ad poenam, ita culpa ad culpam; sed poena angeli non excedit in infinitum poenam hominis acerbitate; ergo nec culpa in infinitum excedit culpam; sed irremissibile in infinitum excedit remissibile, cum sit ei improportionale; ergo peccatum angeli non fuit irremissibile.

2. Praeterea, si propter hoc diceretur irremissibile, quia ex se et non ex imitatione alterius peccavit, sed tale fuit peccatum minorum angelorum, quia ex imitatione peccaverunt: ergo illud esset remissibile; sed non fuit remissibile ; ergo haec non fuit causa.

3. Praeterea, scientia angeli non in infinitum excedebat scientiam hominis ante peccatum; ergo ratione status in cognitione sive scientia non diceretur peccatum angeli irremissibile, peccatum vero hominis remissibile.

4. Praeterea, si propter hoc diceretur peccatum hominis remissibile sive veniabile, quia homo est fragilis, quia ex limo constitutus, secundum hoc anima, si separata esset et peccaret, peccatum eius esset irremissibile; sed supposito hoc quod anima separata peccaret et postea coniungeretur corpori, sicut dixerunt quidam haeretici, secundum hoc esset peccatum ipsius animae iam existentis in corpore irremissibile; quod cum non sit verum, relinquitur quod non est ratio irremissibilitatis ipsa separatio a corpore.

5. Praeterea, dicit B. Gregorius: "Idcirco peccanssine venia est damnatus, quia magnus sine comparatione iuerat creatus". Sed secundum hoc minores angeli, qui non erant creati magni sine comparatione, non peccassent irremissibiliter.

6. Praeterea, angelus de natura sua vertibilitatem habet in bonum et in malum; sed quod est a natura, non potest tolli: a nullo enim posset nisi a Deo; sed Deus non vult; ergo semper permanet illud, cum sit naturale in angelo; ergo post peccatum primum ipsius; ergo potuit tunc verti in bonum; sed, si potuit verti in bonum, potuit tolli peccatum ipsius; ergo peccatum eius non fuit irremissibile.

7. Item, aut Deus potuit post peccatum dare ei gratiam aut non. Si non potuit ei dare gratiam, ergo non est omnipotens. Si potuit Deus dare ei gratiam, ergo iste potuit habere; et si potuit habere, potuit ei dimitti peccatum; et si potuit ei dimitti peccatum, non fuit peccatum eius irremissibile; ergo peccatum eius fuit remissibile.

8. Item, Origenes sic ostendit peccatum eius esse remissibile: Misericordia Dei infinita est respectu cuiuslibet mali in rationali creatura; magis enim bona est quam quodlibet malum sit malum. Unde Bernardus, exponens illud Gen. 4,13: "Maior est iniquitas mea quam ut veniam merear": "Immo debuit dicere maior est misericordia Dei quam mea iniquitas". Sed maxima misericordia manifestatur in delendo maximum malum; cum ergo maximum malum sit peccatum angeli, vel non manifestabitur in summo misericordia Dei vel illud aliquando remittetur.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod irremissibile dicitur dupliciter: vel quod non, remittetur vel quod non potest remitti, quantum est de potentia remittentis. Primo modo dicitur peccatum angeli irremissibile, quia non remittetur. Sed adhuc distinguitur. Dicitur enim irremissibile quod non remittetur, eo quod non est liberum arbitrium in statu receptibili remissionis, sicut est de anima post mortem: peccatum enim sic dicitur esse irremissibile ; post mortem enim non est locus merendi de congruo vel demerendi. — Dicitur iterum irremissibile peccatum, quod scilicet non remittetur, quia, licet sit in statu liberi arbitrii, in quo possit demereri, non tamen est in statu in quo possit petere veniam propter mentis indurationem et propter desperationem. Unde dicit Augustinus, in libro De mirabilibus: "Ad cumulum peccati sui desperavit". Hoc autem modo est peccatum ipsius angeli irremissibile. Unde dicit Isidorus: "Diabolus non petit veniam, quia non compungitur ad poenitentiam". Poenitere autem non potuit, quia in eo qui poenitet est dolor de peccato et gaudium de dolore; haec autem non sunt in ipso angelo: adhuc enim est in eo gaudium de peccato; nec est in eo dolor dei peccato, quia, sicut dicit Gregorius: "Appetitum celsitudinis vertit in rigorem mentis, ut iam per duritiam se male esse non sentiat, qui praeesse per gloriam quaerebat". — Praeterea, dicitur irrremissibile peccatum ipsius ratione excellentiae status angelici. Sicut enim dicitur Gen. 6,3: "Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est", ita per oppositum videtur argui: permanebit spiritus indignationis divinae in aeternum in spiritu, quia spiritus est. Ratione etiam excellentiae sui status: angelus enim, cum adhaesit bono vel malo, immutabiliter adhaesit. Sicut enim dicit B. Gregorius: "Angeli natura mutabileserant, quatenus aut suasponte caderent aut ex arbitrio starent, sed hanc mutabilitatem standi immutabilitatevicerunt" ; et loquitur de bonis; ergo per oppositum, sicut illi acceperunt immutabilitatem in bono, quia steterunt in bono, ita per oppositum alii obtinuerunt immutabilitatem in malo, quia conversi sunt ad malum. Est ergo peccatum diaboli irremissibile ratione status supra dicti. -— Notandum autem quod propter aliud dicitur irremissibile et propter aliud irremediabile. Irremissibile enim dicitur, quia non habet causam motivam ex parte sui ad remissionem; irremediabile vero, quia nec per se nec per alium receptibile est remedii. Peccatum enim originale remediabile fuit per alium: sicut enim homo contraxit illud aliunde, ita per alium fuit remedium. Actuale vero hominis remediabile est per poenitentiam: sicut enim homo per se delinquit, ita homo per gratiam sibi datam satisfacit. Habet enim homo duplicem vertibilitatem: vertibilitatem primam, quae est in bonum et malum, et vertibilitatem secundam, quae est a bono in malum et a malo in bonum, et hoc est quia anima rationalis est spiritus creatus unitus carni.

[Ad obiecta]: 1. Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum quod peccatum angeli in quantitate non excedit in infinitum peccatum hominis; secundum autem quantitatem peccati debetur quantitas poenae. Sed dicitur improportionale, non sicut infinitum est improportionale finito, sed quia hoc est irremissibile, illud vero remissibile, et hoc dicitur respectu quantitatis in duratione, non quantitatis in intensione, de qua dictum est. Quod enim remissibile est, potest finem habere; quod autem irremissibile est, non potest finem habere, prout huiusmodi, vel ad minus finem non habebit. Unde in hac via dicetur improportionale, sicut infinitum duratione respectu finiti vel quod potest finiri.

2. Ad secundum vero dicendum quod peccatum hominis non dicitur remissibile quia peccaverit per imitationem, sed quia per suggestionem. Hanc enim rationem assignat cum aliis B. Gregorius, sicut supra habitum est. Unde quod peccatum sit irremissibile, hanc assignat rationem B. Gregorius, in libro Moralium, IV: "Angelorum spiritus idcirco irremissibiliter peccaverunt, quia nimirum angelus suamalitia cecidit, hominem vero aliena prostravit. Nec ulla spe veniae revocatur nec unquam lumen pristini status recipit, quoniam hoc etiam non suasus amisit; sic illum perpetrare caecitas superbiae gravat, ut nequaquam ulterius ad lucem poenitentiae per divini respectus memoriam resurgat".

3. Ad tertium dicendum quod, licet scientia angeli non excedat in quantitate in infinitum scientiam hominis in primo statu, tamen differens est modus sciendi, secundum quem dicitur esse improportionalitas. Et ideo dicit Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Daemonis malum est contra intellectum deiformemesse, animae vero contra rationem, corpori vero contra naturam".

4. Ad quartum dicendum quod una ratio, quare peccatum hominis est remissibile, angeli vero non, est quia angelus est spiritus solummodo, homo vero est spiritus et caro. Unde Gregorius: "Angelorum spiritusideo irremissibiliter peccaverunt, quia tanto robustius stare poterant quanto carnis fragilitas eos non gravabat; homo vero post culpam idcirco veniammeruit, quia per carnale corpus aliquid, quosemetipso minor esset, accepit; et ideo dicitur in Psalmo: "Recordatus est quia caro sunt"" etc. - Ad id ergo quod obicitur de anima separata, dicendum quod, si peccaret separata, peccatum eius esset, quantum est de illo statu, irremissibile. Et hoc videtur haberi ex hoc quod dicit Ioannes Damascenus: "Quod hominibus est mors, hoc est angelis casus" ; post casum enim non est eis poenitentia, quemadmodum nec hominibus post mortem. Idem enim videtur esse iudicium de anima separata sive ante coniunctionem sive post. — Ad id vero quod dicitur quod tunc peccatum animae coniunctae carni esset irremissibile secundum praedictam positionem: dicendum est quod aut intelligitur de peccato quod ante coniunctionem contraxit, et tunc simile videtur iudicium; aut de peccato contracto in carne, et tunc non est simile. Quibusdam tamen videtur quod, sive ante peccaret quam coniungeretur carni sive post, peccatum eius esset irremissibile.

5. Ad quintum dicendum quod illa ratio B. Gregorii non est universalis, sed intelligitur de Lucifero per quamdam excellentiam; quae tamen ratio per consimilem comparationem posset extendi ad alios angelos, qui similiter peccaverunt. Sicut enim primus angelus sine comparatione in bonis naturalibus erat creatus, ita angelus in comparatione ad hominem; et ideo singuli angeli qui peccaverunt, propter eminentiam illius naturae spiritualis, quae nullam habuit infirmitatem ex parte carnis, irremissibiliter peccaverunt.

6. Ad sextum dicendum quod, licet habeat vertibilitatem in bonum et malum, tamen ex merito culpae datur ei quaedam invertibilitas in bonum nec aufertur ei quod naturale est, sicut animae damnatae non aufertur potentia naturalis, sed ex merito culpae non exit in actum aliquem, in quem exiret si anima non esset damnata: et ideo sicut anima damnata non vertitur in bonum, ita nec angelus iam damnatus vertitur in bonum.

7. Ad septimum dicendum quod, licet Deus possit dare gratiam de virtute potentiae, non tamen congruit dare gratiam ad poenitentiam angelo iam damnato: damnatus-autem dicitur cum immutabiliter se habet in malo culpae. Et ideo differens est ex parte ipsius agentis et ex parte recipientis: Deus enim potest dare gratiam, sed diabolus non est paratus ad recipiendum.

8. Ad ultimum dicendum quod, licet misericordia Dei sit in dimittenda culpam, nihilominus tamen misericordia Dei habet suum summum cum adiungitur iustitiae: et hoc modo non est misericordiae Dei dimittere peccata in iis qui finaliter peccant. Cum ergo angelus in suo primo casu finaliter peccet et homo etiam in morte, non est misericordiae Dei in summo cum adiunctione iustitiae dimittere peccatum: iustitiae enim est ut sicut peccavit in suo aeterno, ita puniatur in aeterno Dei; et licet non ostendatur summum misericordiae in hoc actu respectu talium personarum, nihilominus ostenditur summum misericordiae in aliis actibus.

ARTICULUS II.

Utrum peccatum Luciferi sit in Patrem aut in Filium aut in Spiritum Sanctum.

Adhuc ratione istius quaesiti quaeritur utrum peccatum diaboli sit in Patrem aut in Filium aut in Spiritum Sanctum.

Et non videtur esse in Patrem, quia illud quod fit ex infirmitate, quae est poena, est peccatum in Patrem; sed hoc peccatum non est ex infirmitate, quae est poena, cum nulla praecesserit culpa; ergo non est peccatum in Patrem. — Nec est peccatum in Filium, quia illud fit ex ignorantia poenali, hoc autem non fuit ex ignorantia poenali praecedente. — Nec videtur esse peccatum in Spiritum Sanctum. Peccatum enim in Spiritum Sanctum est ex praesumptione divinae misericordiae vel ex desperatione; neutro autem istorum modorum fuit hoc peccatum —— ista enim contingunt post perpetrationem peccati -— nec ex impugnatione supernae gratiae vel veritatis agnitae — hae enim species peccati in Spiritum Sanctum respiciunt illud quod est in proximo, illo autem genere peccati in Spiritum Sanctum non videtur peccasse — nec ex obstinatione sive finali impoenitentia, cum ista dicant dispositiones peccati praecedentis. Non ergo fuit illud peccatum in Spiritum Sanctum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod, licet hoc peccatum dicatur irremissibile, et peccatum in Spiritum Sanctum dicatur irremissibile, tamen ex differenti ratione. Peccatum enim illud dicitur irremissibile, maxime propter statum ipsius personae; peccatum vero in Spiritum Sanctum dicitur irremissibile ratione conditionis ipsius peccati, et ideo peccatum in Spiritum Sanctum dicitur peccatum ex certa malitia. Illae enim differentiae peccati, cum dicitur peccatum in Patrem etc., sunt differentiae non primae peccati, sed cum superadduntur aliquae conditiones malae inclinantes ad peccatum, sicut sunt ignorantia ex parte intellectus, malitia ex parte affectus et infirmitas ex parte carnis, vel infirmitas contra potentiam, ignorantia contra scientiam, malitia contra bonitatem. Et si inveniatur quod peccavit peccato praesumptionis, sicut habetur in libro De vera religione, quod de vanitate sua praesumpserit, tamen non omnis praesumptio ad peccatum in Spiritum Sanctum reducenda est, sed illa praesumptio quae est de Dei misericordia meritis exigentibus contrarium. Unde, cum nulla mala merita praecessissent in diabolo, non dicitur secundum hunc modum peccatum in Spiritum Sanctum. Sed si inveniatur quod huiusmodi peccatum dicatur in Spiritum Sanctum, hoc magis est ratione circumstantiarum quam ratione generis peccati.

ARTICULUS III.

Utrum diabolus potuit vel possit peccare peccato veniali.

Deinde quaeritur utrum diabolus potuit vel possit peccare peccato veniali.

Quod videtur 1. Peccatum enim veniale in hoc distinguitur a peccato mortali quod peccatum veniale est in dilectione boni mutabilis inordinata sub Deo, peccatum autem mortale in dilectione boni mutabilis inordinata supra Deum vel contra Deum; sed quod potest plus recedere a Deo, potest minus recedere ; ergo, cum diabolus potuit plus recedere vel potest, potest in illud peccatum in quo est minor recessus; sed hoc est peccatum veniale; ergo potest in peccatum veniale; ergo potest peccare venialiter.

2. Praeterea, quanto maius erat motivum, tanto magis erat excusatione dignum, sicut in illo qui fornicatur cum pulcra muliere et cum turpi; cum ergo maximum motivum haberet, per quod inclinabatur ad peccatum, magis erat excusatione dignum; et quod magis est excusatione dignum, magis est veniale; ergo potuit peccare venialiter.

Contra: a. Nulla fuit infirmitas in eo vel ignorantia; et hae sunt dispositiones, per quas redditur peccatum veniale; ergo peccatum eius non fuit veniale.

b. Item, peccatum mortale fit vel ex genere peccati vel ex intentione peccantis vel ex circumstantiis aggravantibus; cum ergo in diabolo fuerit perversa intentio circumstantia maxime aggravans, eo quod in sublimissimo statu fuit, in quo potuit stare, erit peccatum suum mortale; unde dicit Albinus, Super Genesim: "Quanto sublimior angelus in gloria, tanto maior in ruina".

c. Praeterea, ex praedictis patuit quod diabolus primo peccato irremediabiliter peccavit ; sed illud peccatum, quod est irremediabile, est mortale; ergo fuit mortale primum peccatum quo potuit peccare. Unde dicit B. Ambrosius: "Diabolus inventor mali fuit", et ideo non redimebatur sicut homo; per quod designatur quod inventio primi mali non potest fieri sine peccato mortali.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod diabolus non potuit primo peccare venialiter nec consequenter, primo propter excellentiam sui status, deinceps propter animi malignitatem.

[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur in contrarium, dicendum est quod, licet peccatum mortale maius sit quam veniale in genere peccati, non tamen, si potest in illo statu mortaliter peccare, in illo statu potuit venialiter peccare. Eo enim quod in tanta erat claritate ut immediate posset Deo adhaerere, si claritatem suae cognitionis directa voluntas esset consecuta, ideo recedens primo, maximo recessu recessit; maximus autem recessus est recessus per mortale peccatum; et ideo non potuit peccare nisi mortaliter. Primus enim homo ratione status sui, in quo fuit primo, non potuit primo peccare venialiter; unde multo fortius id actum est de primo angelo.

2. Ad secundum vero dicendum quod non erat maius motivum ad peccatum, sed maius motivum ad contrarium: eo enim quod in tanta proximitate erat ad Deum, magis debuit adhaerere; motivum autem maius dicitur esse causa maioris excusationis, quando vel est maior infirmitas vel est maior ignorantia; sed quando maior est scientia, est conditio magis aggravans; unde, cum ita esset in Lucifero, non fuit peccatum eius veniale sive veniabile.

PrevBack to TopNext