Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 5

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 5

UTRUM DIABOLUS ADHUC PECCET EODEM GENERE PECCATI.

Postea quaeritur utrum adhuc peccet eodem genere peccati.

Quod videtur, 1. per hoc quod dicitur in Psalmo: "Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper". Sed superbiam ascendere nihil aliud est quam ipsos daemones magis erigi contra suum Creatorem; magis autem erigi contra suum Creatorem est magis superbire; ergo diabolus adhuc peccat eodem genere peccati.

2. Item, Isidorus: "Diabolus non solum in hoc contentus est quod se Deo aequalem existimanscecidit, insuper etiam superiorem Deo se dicit, secundum illud Apostoli dictum, qui ait de Antichristo: "Qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur"". Ex quo videtur quod eodem genere peccati peccet.

Contra: a. Non iam praelatus est omnibus aliis angelis, sed est inferior ipsis bonis; ergo illud motivum, quod tunc movit ipsum, non nunc potest movere; ergo non illo genere peccati potest peccare.

b. Praeterea, secundum quod dicit Anselmus, tunc potuit eum movere apprehensio beatitudinis, ad quam pervenisset, si stetisset, nunc autem cecidit in desperationem. Unde dicit Augustinus, De mirabilibus Sacrae Scripturae: "Ad cumulum peccati accidit quod desperationem incurrit. Si suodelicto non desperasset veniam, nunquam consentienti hominidamnum suae salutis intenderet". Istud igitur motivum, quod tunc habuit, non nunc potest habere; ergo non illo genere peccati potest peccare.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod genus peccati dicitur dupliciter: uno modo, quod est generalissimum peccatum, quo modo superbia dicitur esse generalissimum peccatum, et hoc modo potest peccare eodem genere peccati; dicitur autem alio modo genus peccati, cum determinatur in specie propinqua, et secundum hoc non eodem genere peccati potest peccare.

[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod primo obicitur in contrarium, dicendum quod superbia dicitur ascendere, non quia illa species peccati crescat, sed quia quantitas determinata secundum genus generalissimum intenditur. Unde dicitur superbia eorum ascendere, quia magis et magis eriguntur contra Creatorem ratione impugnationis membrorum corporis mystici. Sicut enim dicitur superbia hostis ascendere magis et magis, cum magis et magis impugnat, ita ex illa prima superbia maior et maior est impugnatio hostis.

2. Ad secundum dicendum quod aliud est motivum nunc quam prius. Tunc enim movebatur ex consideratione potentiae sive praeeminentiae, quam habuit super angelos ex conditione naturae; nunc autem movetur ratione praeeminentiae, quam habet super malos. Praeterea, aliter movebatur a principio et aliter movebitur in Antichristo. Primo enim movebatur in hoc quod voluit praeesse et non subesse; in Antichristo vero movebitur, ut videatur Antichristus praeeminere in apparenti bonitate et potentia signorum; et ita aliud et aliud fuit primum motivum -et illud motivum quo movebitur in Antichristo.

PrevBack to TopNext