Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 6

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 6

UTRUM PECCATUM ILLUD SIT CAUSA PECCATI.

Consequenter quaeritur si peccatum illud est causa peccati.

Et videtur quod sic, 1. per hoc quod dicitur Tob. 4, 14: "Superbiam in animo tuo dominari nunquam permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio". Sed omnis perditio sumpsit initium ex peccato primi angeli; ergo peccatum angeli fuit causa omnis peccati.

2. Item, Ambrosius: "Diabolus fuit inventor mali". Sed invenire malum est invenire causam mali: malum enim mali causa est; ergo principium omnis mali fuit ex peccato primi angeli.

3. Item, Habac. 3, 13: "Percussisti caput de domo impii", ibi dicit Glossa quod "diabolus est caput omnium malorum". Sed non dicitur esse caput nisi ratione peccati; ergo primum peccatum est causa omnis peccati.

Contra: a. Non omnia peccata proveniunt ex suggestione diaboli: circumscripto enim fomite et suggestione diaboli, potest liberum arbitrium hominis peccare. Cum enim liberum arbitrium sit de se vertibile, ex sua defectibilitate potest peccare; et liberum arbitrium hominis non dependet a libero arbitrio diaboli; ergo peccatum ipsius diaboli non dicitur esse causa omnis peccati. Quod videtur per hoc quod dicitur Isai. 51,23, super illud: "Incurvare, ut transeamus", Glossa: "Debilis est hostis, qui non potest vincere nisi volentem". Ergo voluntas humana, quantum est de se, non est subiecta voluntati diaboli; ergo peccatum primum ipsius non est causa omnis peccati.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod peccatum ipsius dicitur esse causa per occasionem, non per necessitatem. Liberum enim arbitrium hominis ita liberum est quod in voluntate eius fuit peccare et non peccare, et ita sequi suggestionem diaboli vel non sequi.

[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur in contrarium, dicendum est quod illud quod dicitur Tob. 4,14: "In ipsa sumpsit initium omnis perditio", vel intelligitur per se de superbia primi parentis vel occasionaliter de superbia Luciferi.

2. Ad secundum dicendum quod, licet diabolus fuerit inventor mali, tamene non dicitur per se causa mali nisi in ipso, sed non dicitur per se causa mali in alio, sed occasionaliter. In hoc enim quod angelus vel homo concordat primo peccato, in hoc dicitur esse causa peccati. -— Quod autem dicitur inter apostasiam primi peccati et ultimam poenam ignis gehennae media sunt peccata et poenae peccatorum, et sic videtur quod prima apostasia sit causa omnis peccati: respondendum est quod prima apostasia dicitur illa qua primus parens apostatavit a Deo, secundum illud Eccli. 10,14: "Initium superbiae hominis apostatare a Deo, quoniam ab eo qui fecit illum, recessit cor eius". Illa enim apostasia dicitur esse causa omnis peccati per se vel per inclinationem; apostasia vero diaboli dicitur esse causa omnis peccati per consensum vel suggestionem.

3. Ad id vero quod dicitur Habac. 3,13, dicendum quod caput dicitur, id est principium, altero dictorum modorum, et ita causa est quodam modo peccati aliorum angelorum vel per imitationem vel per consensum.

PrevBack to TopNext