IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 7
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 7
DE HOC QUOD DIABOLUS DICITUR CAPUT MALORUM.
Occasione praecedentis Quaestionis, quaeritur de capite malorum. Et quaeruntur octo in universo: Primo, utrum diabolus sit caput malorum; secundo, utrum diabolus cum corpore suo sit una persona; tertio, utrum sit caput daemonum sicut malorum hominum; quarto, utrum sit caput malorum hominum secundum omnia peccata; quinto, quid sit unitivum membrorum cum capite diabolo; sexto, utrum membrum Christi possit fieri membrum diaboli; septimo, utrum iidem homines possint esse membra Christi et membra diaboli; octavo, quae sit differentia secundum quod diabolus dicitur caput malorum et Antichristus, et utrum Antichristus sit caput.
ARTICULUS I.
Utrum diabolus sit caput malarum hominum.
Circa primum sic: videtur enim quod sit caput. a. Dicitur enim I Thessal. 2,4, super illud: "Ostendens se tamquam ipse sit Deus", Glossa: "In ipso erit caput omniummalorum, scilicet diabolus, qui "est rex super omnes filios superbiae"". Ergo diabolus est caput omnium malorum: omnes enim mali dicuntur filii superbiae.
b. Item, super illud Iob 18, 17: "Memoria illius pereat de terra", Glossa: "Sicde unoquoque iniquo dicitur ut ad caput, id est diabolum, vertatur".
c. Similiter super illud Iob 41,6: "Corpus eius quasi scuta fusilia", Glossa: "Corpus Leviathan, id est omnes iniqui". Ergo diabolus est caput omnium malorum.
Contra. 1. Dicitur ad Ephes. 1,22 super illud: "Ipsum dedit caput" etc.: "Caput habet virtutem influendi sensum in membra vel motum". Sed diabolus non habet potestatem influendi aliquam malitiam, quae dicitur sensus vel motus aliquis spiritualis; ergo non dicitur caput malorum.
2. Item, caput habet convenientiam in natura cum membris, sicut habetur ibidem in Glossa ; sed diabolus non habet convenientiam in natura cum malis hominibus: in ipso enim est natura angelica, in ipsis est natura humana; ergo non dicitur convenienter caput malorum hominum.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod diabolus dicitur caput malorum hominum propter duplicem proprietatem capitis. Prima proprietas est, quia caput primum est et supremum in corpore; unde est quasi initium corporis, sicut diabolus fuit initium malitiae, cum primo peccavit per superbiam; et ideo dicit Isidorus, quod "malum inventum fuit a diabolo": ante enim superbiam diaboli nullum fuit peccatum; sed tamen si post illam malitiam non essent secutae malitiae hominum per suggestionem vel aliorum daemonum per consensum, non adhuc diceretur caput. Nec propter hoc dicitur Adam caput malorum: non enim fuit primus malus, sed primus inter homines malos. Secunda proprietas est, quia quodam modo influxit in membra per suggestionem. Unde Iob 40,11: "Fortitudo eius in lumbis eius", Glossa: "Nimirum eius proprie corpus fiunt qui, suggestionumturpium blandimentis decepti, ei per luxuriae fluxa succumbunt".
[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod primo in contrarium obicitur, dicendum quod, licet diabolus non influat malitiam per immissionem proprie dictam, influit tamen per suggestionem. Unde Beda: "Diabolusnon est immissor cogitationum, sed incentor".
2. Ad secundum dicendum quod, licet non habeat convenientiam in natura cum membris, eo quod haec est natura spiritualis, membra vero sunt pertinentia ad naturam corporalem, nihilominus tamen in ipsis membris est natura spiritualis, ratione cuius naturae recipitur influentia suggestionis ab ipso capite; et ideo quoad hoc dicitur convenientia in natura capitis et membrorum.
Forte diceretur quod non est caput ratione suggestionis malorum hominum, quia secundum hoc esset etiam caput bonorum: tam enim suggerit malum bonis quam malis. -— Ad quod dicendum quod sola suggestio non sufficit ad hoc quod sit caput, sed consensus sequens effectum suggestionis; iste autem consensus non est in bonis, sed tantum in malis. Unde Iob 40,11, super illud: "Fortitudo eius in lumbis eius": "Eiusproprie corpus fiunt qui, suggestionum turpium blandimentis decepti, ei per luxuriae fluxa succumbunt".
Sed adhuc posset quaeri quod nec ratione suggestionis nec consensus dicatur esse caput malorum hominum. In parvulis enim, in quibus est originale peccatum solum, est ratio membri ad caput, cum sint filii irae, nec tamen ibi est suggestio ex parte ipsius diaboli vel consensus ex parte parvuli. — Propter quod videtur universaliter dicendum quod ratio capitis ad membra videtur esse per suggestionem propinquam vel remotam et consensum, qui est in ipsis vel in parentibus. Parvuli ergo, licet non recipiant suggestionem vel consentiant, suggestio tamen facta est primis parentibus et consensus secutus est in eis, ex quibus facta est quaedam convenientia consequenter ipsorum parvulorum in deformitate peccati ad ipsum diabolum, qui est origo peccati.
ARTICULUS II
Utrum diabolus sit una persona cum malis.
Quod non, videtur. 1. Persona enim est "individua hypostasis intellectualis naturae" ; sed inter diabolum caput et malos, qui sunt membra eius, est distincta hypostasis: alia enim persona est malus homo et ipse diabolus est alia persona; ergo diabolus non est una persona cum ipsis malis.
2. Forte diceretur quod distinctae sunt personae in esse naturali, sed non sunt distinctae in esse morali. -— Contra quod sic obicitur: Aliud est peccatum mali hominis et aliud est peccatum ipsius diaboli; ergo distincta sunt peccata; et distinctae sunt voluntates, secundum quod in voluntate est prima ratio peccati ; ergo malus homo distinguitur in esse morali ab ipso diabolo; ergo nec est una persona quantum ad esse naturale nec est una persona quantum ad esse morale.
Contra: a. Caput et membra, ut proprie accipiuntur, unius personae sunt, sicut caput hominis et membra hominis; ergo per similitudinem caput et membra, ubi translative accipiuntur, ad eamdem personam secundum translationem referentur ; ergo diabolus, qui est caput, et mali, qui sunt membra, sunt una persona.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod diabolus et ipsi mali dicuntur una persona, non in esse naturali, sed in esse morali secundum quemdam modum. Unde super illud Iob 9,24: "Vultum iudicumeius operit", Glossa: "Quia diabolus cum suis sequacibus una persona est, saepe sicScriptura de eo loquitur ut ad corpus eius derivetur".
[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur in contrarium, dicendum quod non sunt una persona in esse naturali, nec in esse morali nisi quoad hoc quod quaedam est conformitas sive convenientia voluntatum in deformitate, per quam receditur a summe uno. In hoc ergo quod a summe uno dividuntur, in hoc inter se conveniunt et uniuntur, et propter hoc una persona dicuntur.
ARTICULUS III
Utrum diabulus sit caput daemonum.
Videtur quod non. 1. Est enim caput malorum hominum per suggestionem; sed non est caput daemonum per suggestionem, nec alia videtur esse influentia. — Si enim diceretur quod est caput daemonum per imperium — contra hoc sic obicitur: Prius est uniri in esse membrorum cum capite quam quod membra recipiant motum a capite; sed recipere imperium diaboli non est aliud quam recipere motum; ergo oportet quod alia sit unio ipsius diaboli capitis et ipsorum daemonum, si sunt membra eius, quae sit unio quasi in esse morali; non ergo dicetur esse caput ratione imperii, et daemones membra, eo quod recipiant imperium, sed propter aliam rationem.
2. Praeterea, videntur secundum illam rationem dici filii aut ministri: ministri, quia sequuntur. imperium vel voluntatem ipsius; filii, quia imitantur. Unde super illud Psalmi: "Facti sunt in adiutorium filiis Loth", Glossa: "Filii Loth sunt angeli apostatae, qui sunt filii declinationis, quia veritate declinando, in satellitium diaboli discesserunt". Ex praedicta ergo ratione dicuntur ipsi esse ministri vel filii propter imitationem; ex alia ergo ratione dicentur esse membra, si sunt membra ipsius.
Quod autem sint membra, patet a. per hoc quod ipse dicitur caput eorum, sicut habetur Habac. 3,13, super illud: "Percussisti caput de domo impii", Glossa: "Sicut "Ecclesiae"et "omnis viri Christus est caput", ita cunctorum daemonum, qui in hoc saeculo dimicant, caput est Beelzebub". Ex quo accipitur quod daemones alii sunt membra ipsius diaboli et ipse caput illorum.
b. Item, super illud Iob 40, 28: "Videntibus cunctis, praecipitabitur", Glossa: "Aeterno iudice terribiliter apparente, astantibuslegionibus angelorum atque electis, ad hoc spectaculum deductis, belva crudelis in medium captiva ducetur et cum corpore suo, id estcum reprobis omnibus, aeternis incendiis mancipabitur". Ex quo accipitur quod omnes reprobi sunt corpus eius, qui tradentur aeterno incendio; sed daemones in hac generalitate intelliguntur; ergo diabolus dicitur esse caput daemonum sicut et malorum hominum.
c. Similiter potest haberi ex hoc quod dicitur Apoc. 19, 20, ubi dicitur: "Apprehensa est bestia, et cum ea pseudo—prophetaet qui acceperunt caracterem bestiae, et qui adoraverunt imaginem eius, et missi sunt vivi in stagnum ignis ardentis". Qui enim sunt illi qui accipiunt caracterem bestiae nisi qui imitantur ipsum? Ii autem sunt membra eius, Sap. 2, 25: "Imitanturillum, qui sunt ex parte illius". Ergo, cum daemones imitati sint ipsum et imitentur, et similiter mali homines, et ii et illi dicentur esse membra ipsius diaboli capitis.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod ii et illi dicuntur esse membra, sed differenter in parte. Daemones enim facti sunt membra eius eo quod ad imitationem ipsius peccaverunt, recedentes a summa aeternitate, veritate et caritate. Unde dicit Augustinus, in libro De civitate Dei: "Habentes ` elationisfastum pro excellentissima aeternitate, astutiam pro certissima veritate, studia partium pro individua caritate, superbi, fallaces, invidi effecti sunt". Mali vero homines dicuntur esse membra eius propter consensum suggestionis et quia succumbunt eius tentationi.
2. Ad hoc ergo quod obicitur quod propter hoc dicuntur filii et non membra: dicendum est quod ex alia ratione dicuntur membra et ex alia ratione dicuntur filii. Filii enim dicuntur, quia similia opera ei faciunt, sicut habetur Ioan. 8, 41; membra vero dicuntur, quia esse deformitatis in voluntate acceperunt secundum posterius ab ipso. —- Ad sequens vero similiter dicendum quod ob aliud dicuntur esse ministri eius et ob aliud membra. Membra enim dicuntur propter praedictam rationem, sed ministri dicuntur, quia eius voluntatem iaciunt vel imperium.
ARTICULUS IV.
Utrum diabolus sit caput malorum hominum secundum omnia peccata.
Quod non, videtur. a. Non enim peccat quovis genere peccati; ergo ratione cuiuslibet peccati non dicetur esse caput malorum: caput enim prius habet in se quam det membris.
b. Praeterea, non videtur esse caput ratione omnium peccatorum. Dicitur enim in Psalmo, super illud: "Ab occultis meis munda me, Domine" etc., Cassiodorus: " "Occulta"sunt originalia vel etiam quae secreta voluntate oriuntur; aliena sunt quae suadentibus vel malis hominibus vel diabolo fiunt". Ergo non omnia peccata fiunt suadente diabolo; sed ratione suasionis sive suggestionis dicebatur esse caput ; ergo non est caput malorum ratione quorumlibet peccatorum.
Contra: 1. Omnibus reprobis praeest ad movendum et in hac ratione caput se habet ad membra in quolibet peccato; ergo diabolus est caput quorumlibet malorum in quibuslibet peccatis.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod esse caput malorum potest dici dupliciter: vel ratione praeeminentiae in malo vel ratione suggestionis mali, cui praebetur consensus. Ratione prima potest dici caput omnium malorum in quolibet peccato: in omni enim peccato mortali efficitur peccator subditus diabolo, et quoad hoc potest dici caput. Non tamen dicetur esse caput omnium malorum in omni genere peccati per suggestionem sive imitationem: per imitationem non dicetur esse caput in omni genere peccati, eo quod non omni genere peccati peccat; per suggestionem non dicetur esse caput universaliter, quia non omne peccatum in homine procedit per suggestionem eius, sicut dictum est supra a Cassiodoro. Et licet diabolus suggerat aliquod genus peccati, homo tamen propter hoc non peccat illo genere peccati, sed suo proprio motu. Nec sic dicetur diabolus esse caput per suggestionem in illo genere peccati, licet dicatur esse caput eo quod peccator facit illud quod vult diabolus et prius volebat ipsum velle.
ARTICULUS V.
Quid sit unitivum membrorum cum capite diabolo.
Et videtur 1. quod non sit ibi unitivum ex comparatione capitis in bono et membrorum in bono. Unitivum enim ex illa parte est caritas, quae una est in capite et membris; sed hic nihil unum est in capite et membris ; nam, si dicatur quod hoc est peccatum, non videtur: peccatum enim est causa divisionis, sicut habetur Isai. 59,2; sed quod est causa divisionis non est causa unitatis; ergo peccatum non est unitivum capitis et membrorum malorum.
2. Si forte diceretur quod peccatum ab alio dividit et cum alio unit: dividit enim a Deo et unit cum diabolo —- contra hoc obicitur sic: Quodlibet peccatum mortale dividit a Deo et ad hoc tendit, et non est unum principium malorum, sicut dicitur unum bonorum; ergo ex ratione peccati non provenit unio ; non ergo videtur aliquod esse unitivum capitis et membrorum.
3. Praeterea, ex parte bonorum dicitur esse unum unitivum, quia una vita et unus spiritus, sicut habetur I Cor. 12,13: "In uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus". Sed non sic est ex parte malorum: non enim est unus spiritus communis diabolo et membris eius; non ergo sic dicetur esse unitivum ex parte malorum sicut ex parte bonorum.
Contra. a. Augustinus, in libro De civitate Dei: Duae sunt civitates, Ierusalem et Babylonis; sed civitatem Dei facit amor Dei cum contemptu sui; ergo, per oppositum, civitatem Babylonis faciet amor sui cum contemptu Dei; sed amor Dei est unitivum in corpore bonorum; ergo, per oppositum, amor sui erit unitivum in corpore malorum.
6. Praeterea, per gratiam fit homo civis sursum, per gratiae privationem fit homo civis deorsum: est enim civitas "sursum, Ierusalem", civitas deorsum, Babylon; sicut ergo per gratiam uniuntur membra in bono, ita per privationem gratiae unientur membra in malo.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod unitivum capitis et membrorum malorum est ipsum peccatum mortale, ratione cuius est convenientia in deformitate voluntatis. Et si quaeratur in iis qui utuntur libero arbitrio, dicetur unitivum amor sui.
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum vero ex altera parte dicendum quod, licet peccatum mortale dividat a Deo, tamen conformat diabolo, et quoad hoc quod conformat diabolo, dicitur esse unitivum. Nec refert si non sit similiter unum principium malorum sicut unum est bonorum. Licet enim naturaliter non sit unum principum malorum, sicut dixerunt Manichaei, nihilominus est unum principium malorum, ante quod non est malum et ad quod quodam modo ordinantur.
2. Ad id vero quod obicitur quod non est unus spiritus, a quo procedat unitas ex parte malorum, sicut est ex parte bonorum: dicendum quod, licet non sit unus spiritus ex parte malorum sicut est ex parte bonorum, nihilominus tamen est unio capitis et membrorum malorum propter unionem voluntatis: conformat enim membrum se capiti in sequendo voluntatem ipsius. Et sicut dicitur: "Qui adhaeret Deo, unus spiritus est", propter unitatem voluntatis, ita potest dici qui adhaeret diabolo, unus spiritus dicitur cum eo propter unitatem voluntatis. Haec enim unitas significatur in Gen. 34,3, ubi dicitur quod "conglutinataest anima eius cum ea": Sichem enim significat diabolum, Dina vero significat animam peccatricem.
Sed iterum obicitur: Nonne completio peccati est in aversione? Ergo ex parte aversionis a Deo magis debet sumi ratio unitionis quam ex parte conversionis ad inferius, quod est per amorem sui. — Ad quod dicendum quod magis debet sumi ratio unitionis ex parte conversionis, quia aversionis causa est conversio. Unde a conversione, tamquam ab eo quod est principium peccati, convenienter sumitur ratio unitionis: illud autem est amor sui inordinatus. Nihilominus tamen aversio generalius est propter rationem originalis peccati, in quo est aversio ab incommutabili bono et non est conversio, sed convertibilitas sive concupiscibilitas. Unde etiam ex illa parte potest sumi generalius ratio unitivi.
ARTICULUS VI.
Utrum membrum Christi possit fieri membrum diaboli.
Videtur quod non, 1. per hoc quod dicitur ad Ephes. 4,4, super illud: "Unum corpus, unus spiritus", Glossa: "Sicut humani corporis membrum praecisum formam quidem, qua cognoscitur, retinet, sed nequaquam spiritus sequitur, quo praeter unitatem vivat, sicquicumque a praedictae pacis unitate divisus est, sacramentum quidem tamquam formam retinet, sed spiritupraeter unitatem non vivit". Ex hac similitudine sic arguitur: membrum materiale quamdiu retinet formam, quam habuit in corpore, a quo abscissum est, non potest fieri membrum alterius corporis; ergo membrum spirituale similiter, quamdiu retinet formam corporis Ecclesiae sive corporis Christi, non potest fieri membrum diaboli; sed postquam semel baptizatus est, semper retinet formam sacramenti; ergo non potest fieri membrum diaboli, licet cadat in mortale peccatum.
Sed contrarium apparet, a. quia de iustis fiunt quotidie peccatores; ergo de membris Christi fiunt membra diaboli.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod non est simile de membro materiali et membro spirituali omnino. Membrum enim spirituale Christi duplicem habet formam: formam scilicet sacramenti baptismalis, et illa indelebilis est, scilicet caracter; et formam gratiae gratum facientis, et illa delebilis est, et, cum cadit per peccatum, de membro Christi fit membrum diaboli, manente etiam forma praecedenti. Membrum vero materiale non ita habet duplicem formam, sed alio modo. Habet enim formam, secundum quam ordinatur ad vitam, et habet formam, secundum quam potest operari sive secundum quam ordinatur ad actum, et utraque potest tolli, una etiam potest tolli sine altera; sed, licet illa, qua ordinatur ad vitam, tollatur, non propter hoc statim efficitur membrum alterius corporis, et ideo quoad hoc est dissimilitudo.
ARTICULUS VII.
Utrum idem homo possit simul esse membrum Christi et membrum diaboli.
Quod videtur, 1. quia mali, qui sunt membra diaboli, dicuntur esse in Ecclesia, quae est corpus Christi, sicut habetur Matth. 13,47, super illud: "Simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere piscium congreganti", Glossa: "Ecclesia inter caelum et infernum indiscrete bonos et malos colligit". Et Ioan. 21,3, ubi fit sermo de piscatione Petri, Glossa: "Alia fuit piscatio Christi hic, alia post resurrectionem. Hic enim boni et mali capti sunt, sicut nunc habet Ecclesia; ibi vero, impleta resurrectione mortuorum, boni in Ecclesia erunt in aeternum". Ex quo videtur quod mali, qui sunt membra diaboli, sint in corpore Ecclesiae, et ita videntur esse membra Christi.
Contra: a. Amor sui cum contemptu Dei facit membrum diaboli, amor Christi cum contemptu sui facit membrum Christi ; sed ii duo amores opponuntur et simul stare non possunt; ergo simul non potest aliquis esse membrum Christi et membrum diaboli.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod aliud est dici membrum Ecclesiae et aliud dici membrum Christi. Membrum enim Christi proprie est per caritatem, membrum vero Ecclesiae per fidem: est enim Ecclesia congregatio fidelium, fideles autem dicuntur qui fidei sacramentum susceperunt. Membrum autem Ecclesiae dicitur duobus modis: vel merito vel numero; merito dicitur simpliciter, numero secundum quid. Per fidem enim formatam est membrum Ecclesiae merito, et sic quod est membrum Ecclesiae, est membrum Christi et e converso. Membrum Ecclesiae numero est per sacramentum fidei. Huiusmodi autem membra non sunt in corpore Ecclesiae ut ibi remaneant, si obdurentur in peccato, sed tamquam mali humores, ut inde expellantur. Unde super illud I Ioan. 2,19: "Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis", Augustinus, in originali: "Sic facti sunt in Ecclesia quo modo mali humores in corpore, qui, quando evomuntur, relevatur corpus; sic quando exeunt mali, relevatur Ecclesia". Si tamen membra numero fiant membra merito per fidem formatam, vere erunt tamquam membra in corpore.
ARTICULUS VIII
Quae sit differentia secundum quod diabolus dicitur esse caput malorum et Antichristus.
Octavo quaeritur quae sit differentia secundum quod diabolus dicitur esse caput malorum et Antichristus.
Videtur enim quod Antichristus non sit caput. 1. Nihil enim secundum idem est membrum et caput; sed Antichristus membrum est diaboli; non ergo est caput in genere malorum.
2. Item, in uno corpore est unum caput, non plura; sed in corpore malorum caput est diabolus; non ergo est caput Antichristus.
Contra. a. II Thessal. 2,4: "Ostendens se tamquam sit Deus", ibi dicit Glossa: "Sicut in Christo omnis plenitudo divinitatis inhabitavit, ita in Antichristo plenitudo malitiae". Sed ratione huius plenitudinis quae est in Christo, dicitur Christus caput bonorum; ergo ratione alterius plenitudinis dicitur Antichristus caput malorum.
b. Item, super illud Iob 34,30: "Qui regnare facit hypocritam", Glossa: "Omnium hypocritarum caput Antichristum designat". Et 21,29: "Interrogate quemlibet de viatoribus", Glossa: "Dum de omnium malorum corpore loqueretur, subito ad omnium iniquorum caput Antichristum verba convertit".
[Solutio]: Ad quod dicendum quod uterque est caput, sed differenter. Sicut enim Christus secundum divinitatem dicitur habere rationem capitis et iterum secundum humanitatem, sicut habetur ad Ephes. 1,22, super illud: "Ipsum dedit caput superomnem Ecclesiam", ita suo modo, licet non omnino simili, dicitur diabolus caput, quia fuit primum initium malitiae et suo modo influit malitiam suggerendo vel incendendo, sed non convenit in natura cum hominibus. Antichristus autem, licet non sit initium malitiae, habet tamen convenientiam in natura et quasi plenitudinem malitiae habebit respectu aliorum hominum, licet non eo modo quo Christus habuit plenitudinem. Christus enim habuit ipsam divinitatem in se per essentiam, Antichristus vero ipsum diabolum per effectum. Unde Ioannes Damascenus: "Non quod ipse diabolus sit homo secundum humanationem, sed homo ex fornicatione generatus suscipere omnem actum Satanae; praesciens enim Deus iniquitatem eius futurae voluntatis, concedit in eo habitare diabolum". Item, Glossa, super illud II Thessal. 2,9: "Cuius adventus est secundum operationem Satanae": "Diabolo instigante et cooperante, qui illum possidebit totum, non tamen sine sensu, ut phrenetici, qui culpam non habent".
ARTICULUS IX.
Utrum Antichristus sit caput malorum hominum qui praecesserunt ipsum.
Sed adhuc quaeritur, ratione illius differentiae, si Antichristus sit caput malorum hominum qui praecesserunt ipsum, cum diabolus non dicatur caput aliquorum praecedentium.
Et videtur quod non sit caput praecedentium, 1. quia respectu eorum non habuit rationem dominationis; nec ratione imitationis, quod est respectu exemplaris prius positi: imitatio enim sequitur exemplar; ergo non videtur habere rationem capitis respectu praecedentium.
2. Praeterea, si non esset fides Christi, quae praecessit incarnationem Christi, non diceretur Christus caput respectu antiquorum fidelium qui praecesserunt adventum eius; sed Antichristus nihil tale habet praeexistens; ergo non dicetur caput malorum praecedentium.
Contra: a. I Ioan. 2,18: "Nunc sunt multi Antichristi", Beda: "Antichristisunt omnes haeretici et quifidem, quam confitentur, destruunt actibus; et omnes contrarii Christo, qui venturosuo capiti reddunt testimonium". Et super illud: "Novissima hora est", dicit Glossa: "Huius nequissimi capitis iam multa membra praemissa sunt, a quibus est cavendum". Item, super illud Psalmi: "Quoniam ecce inimici tui, Domine", Glossa: "Antichristi membra, quae modo premunturmetu, in liberam vocem erumpent". Ergo Antichristus est caput malorum qui praecesserunt.
Respondeo: 1. Dicendum quod Antichristus est caput respectu praecedentium propter hoc quod "mysteriumiam operatur iniquitatis" in suis membris, sicut dicitur in Glossa Bedae, I Ioan. 2,18. Nec dicitur propter hoc caput, quia membra ista accipiant ab ipso, sed propter praeeminentiam malitiae, quae erit in ipso respectu aliorum, sicut praeeminentia est in capite ratione originis motuum.
2. Nec est simile, cum dicitur Christus caput et Antichristus caput. Christus enim dicitur caput in fide ipsorum fidelium qui praecesserunt; dicitur etiam caput propter hoc quod fideles, qui praecesserunt, apertionem ianuae per ipsum acceperunt. Antichristus vero non dicitur caput, quia in ipsum credant mali qui praecesserunt vel quia per ipsum claudatur eis ianua, sed per proprium peccatum; sed, sicut dictum est, dicitur caput ratione praeeminentiae in malitia et convenientiae in natura.