IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 8
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 8
QUARE SCRIPTURA NON FACIT MENTIONEM DE PRIMO PECCATO LUCIFERI.
Consequenter quaeritur de peccato primi angeli, quare Scriptura non facit mentionem de primo ipsius peccato in principio Geneseos, sicut facit de secundo, quo scilicet tentavit hominem.
2. Praeterea, Scriptura non facit mentionem de isto peccato nisi sub quibusdam figuris, sicut sub figura regis Babylon, Isai. 14, et sub figura principis Tyri, in Ezech. 28, de peccato autem hominis facit mentionem manifeste.
[Solutio]: Ad quod dicendum per hoc quod dicit Albinus, Super Genesim: "Angelicum peccatum silentio in Genesi absconditum est et hominis patefactum, quia angelicum vulnus Deus non praedestinavit curare, hominis vero vulnus, peccatum scilicet, sanare praedestinavit". Praeterea, per magnitudinem poenae voluit deterrere hominem: propter peccatum enim unius punitum est totum genus humanum; propter peccatum vero primi angeli ipse solus punitus est a principio. Unde eius poena quasi a principio fuit praeparata, sicut habetur Isai. 30,33: "Praeparata est ab heriTopheth", id est a conditione mundi. Unde Augustinus: "Carcerin illa conditione creaturarum praeparatus est". Nihilominus tamen implicite dictum est peccatum illius, cum dictum est: "Divisit Deus lucem a tenebris". Illa enim divisio designat ipsam poenam, quae immediate secuta est ad culpam.
[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur, dicendum quod, licet peccatum diaboli primum esset, tamen ratione illius non processisset morbus nec secuta esset medicina, cum illud sit irremediabile. Tota autem Scriptura alterum istorum declarat: vel quod pertinet ad morbum vel quod pertinet ad medicinam.
2. Ad id vero quod secundo obicitur dicendum quod peccatum hominis manifeste erat dicendum, ut sic expresse sciretur qualiter initiatus est morbus vel exortum est vulnus, ut sic consequenter convenientissima adhiberetur medicina ab ipsa summa Sapientia, ad Rom. 5, 20: "Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia". Peccatum vero diaboli sub figuris est velatum ne propter sui immanitatem homo acciperet exemplum desperationis: attendens enim homo peccatum diaboli non remissum nec remissibile, posset desperare, idem credendo de suo.