Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, C. 3

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, C. 3

DE QUO ORDINE FUERINT ANGELI PECCANTES.

Tertio quaeritur utrum de omni ordine angelorum fuerunt aliqui peccantes.

Quod videtur. a. Homo enim creatus est ad restaurationem angelicae ruinae, sicut habetur in Enchiridion, et ab Anselmo, in libro Cur Deus homo, licet haec non esset tota ratio, et videtur accipi ex illo verbo in Cantico Deuter. secundum aliam translationem: "Constituit terminos populorum iuxta numerum angelorum Dei". Sed aliqui homines restaurabuntur ad singulos ordines angelorum: aliqui enim restaurabuntur ad ordinem Seraphim, aliqui ad ordinem Cherubim, et ita de aliis; ergo de quolibet ordine ceciderunt aliqui: si enim aliqui homines ad ordinem Seraphim pertinebunt, multo magis ad ordines interiores, qui non in tanta claritate Deum contemplantur.

b. Item, Hugo de S. Victore: "De quolibet ordine ceciderunt" et unum ordinem contrarium fecerunt, "ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat".

Si hoc concedatur, quaeritur 1. quare in Scriptura Sacra non fit mentio quod aliquis ceciderit de ordine Seraphim aut de ordine Thronorum, sicut legitur de Cherubim, Ezech. 28,16, et de Principatibus et Potestatibus, sicut habetur ad Eph. 6,12, ubi dicitur: "Non est nobiscolluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates".

[Solutio]: Ad hoc videtur respondendum quod, etsi de quolibet ordine aliqui ceciderunt et aliqui homines restituantur ad quemvis ordinem, tamen de Seraphim et Thronis non fit mentio in Scriptura, licet fiat de Cherubim et de aliis. Hoc enim videtur esse ratione nominationis, a qua denominantur ordines. Seraphim enim ab intensione caritatis dicuntur: hoc autem non potest esse commune bonis et malis; Throni vero ab hoc quod Deus in eis sedeat et sua iudicia decernat: nec haec ratio similiter communis est bonis et malis. Sed ratio scientiae communis est bonis et malis, et ideo dictus est Cherub primus angelus qui cecidit, non propter hoc quod fuerit de illo ordine, sed supremus inter angelos, sicut videntur Sancti et Scriptura dicere ; similiter Principatus et Potestates sunt nominationes quae possunt convenire bonis et malis; eodem modo Virtutes, Archangeli et Angeli. Ex hac ergo ratione Scriptura, cum loquitur de malis angelis, designat sub illis nominationibus, quae sunt communes, non sub nominationibus propriis, quae appropriantur ipsis bonis angelis. Nec intelligendum est quod "principatus et potestates", ad Eph. 6,12, sumantur tantum pro illis qui fuerunt de illis ordinibus, sed indifferenter: nominationes enim illae sunt communes.

PrevBack to TopNext