IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, C. 4
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, C. 4
UTRUM PLURES ANGELI PECCAVERUNT QUAM STETERUNT.
Ad quod sic: 1. Gregorius, super illud Deuter. 32,8: "Constituit terminos populorum" etc.: "Dei civitas constat ex hominibus et angelis, ad quam tanti ascendunthominum, quanti ibi remanserunt angelorum". Ergo numerus bonorum angelorum qui steterunt non est maior quam hominum salvandorum; sed numerus malorum angelorum videtur maior esse: mali enim angeli dantur ad exercitium; ergo unusquisque homo cum habeat proprium angelum malum ad exercitium, tot erunt mali angeli quot homines; vel si non tot, videtur excedere numerus malorum angelorum numerum bonorum, sicut numerus malorum hominum excedit numerum bonorum; ergo plures iuerunt mali angeli quam boni; plures ergo peccaverunt quam steterunt.
2. Quod etiam videtur per hoc quod maior est facilitas liberi arbitrii ad cadendum quam ad standum, et hoc apparuit in primo angelo et in primo homine; numerus ergo peccantium, cum sequatur facilitatem ad malum, et numerus stantium facilitatem ad bonum, maior fuit numerus peccantium quam in bono permanentium.
Contra. a. IV Reg. 6,16 legitur quod respondit Elisaeus: "Nolitimere, plures enim nobiscum sunt quam cum illis". Et Hugo de S. Victore exponit hoc de bonis angelis et malis, quasi diceret: plures angeli boni sunt nobis parati ad adiuvandum quam mali angeli ex parte adversariorum ad nobis nocendum. Sed constat quod omnes angeli boni sunt parati ad adiuvandum et omnes mali ad nocendum; sic dicit Haymo: "Sicut mali angeli parati sunt1 ad impugnandum, ita boni ad resistendum". Ergo plures fuerunt angeli boni qui steterunt quam mali qui ceciderunt.
[Solutio]: 1. Ad quod potest responderi quod plures steterunt quam ceciderunt. Nec hoc est contrarium quod unusquisque homo habet proprium angelum malum ad exercitium. Potest enim idem malus angelus successive dari pluribus hominibus ad exercitium, quoniam ex parte hominum est mortalitas, angeli vero sunt immortales. Nec est simile de angelis et hominibus. Homines enim, propter corruptionem originalis concupiscentiae quam habent, proniores sunt ad peccandum quam ex natura adiuta cum gratia ad faciendum bonum, et ideo plures sunt mali homines quam boni. Angeli vero in primo suo statu plus ordinati erant ad standum in bono quam ad peccandum. Unde congruenter videtur dici quod plures fuerunt qui steterunt quam qui per peccatum ceciderunt.
2. Ad id autem quod dicitur quod liberum arbitrium de se est vertibile in malum, sed in bonum nonnisi per gratiam, et ita maior sit facilitas ad malum quam ad bonum: dicendum quod in primo statu maior fuit facilitas ad bonum, quia, cum ex natura esset inclinatus ad bonum nec deesset gratia, si adesset voluntas, maior fuit inclinatio ad bonum quam ad malum, et ideo non est mirum si plures steterunt in bono quam peccaverunt.